Bible

 

Daniel 3

Studie

   

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.

2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.

3 Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :

4 et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :

5 in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

7 Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :

9 dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !

10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :

11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?

15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.

17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :

22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.

23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

24 Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :

26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :

27 quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.

28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.

29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :

30 et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.

31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;

32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.

33 Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :

35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,

36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;

37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,

39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

41 Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.

42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;

44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :

45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :

48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.

49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,

50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.

54 Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.

55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

56 Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.

57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

58 Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

59 Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

62 Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

63 Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

66 Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

67 Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

68 Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

69 Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

70 Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.

72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

74 Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

75 Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

77 Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

78 Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

79 Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

82 Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

83 Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

85 Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

86 Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.

89 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.

92 Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

94 Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

96 A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.

97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare

100 signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 79

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

79. Quintum Memorabile. Prior Angelus, qui meus ductor et comes fuerat ad Antiquos, qui in quatuor Saeculis, Aureo, Argenteo, Cupreo, et Ferreo, vixerant, rursus aderat et mihi dixit, "vis videre Saeculum post illa antiqua, quale fuit, et adhuc est; et sequere me, et videbis; sunt illi, de quibus Daniel prophetavit haec. "Surget Regnum post illa quatuor, in quo Ferrum erit mixtum cum Argilla luti; commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla." Dan. 2:41, 42, 43; et dixit, "per semen hominis, per quod commiscebitur ferrum cum argilla, et usque non cohaerebunt, intelligitur verum Verbi falsificatum."

[2] His dictis sequutus sum illum, et in via retulit mihi haec; "habitant illi in confinio inter Meridiem et Occidentem, sed ad magnam distantiam post illos, qui in quatuor prioribus Saeculis vixerant, et quoque profundius;" et perreximus per Meridiem ad regionem conterminam Occidenti; et transivimus formidabilem Sylvam; erant enim ibi Stagna, e quibus Crocodili attollebant capita, et suis latis et dentatis rictibus in nos hiabant; et inter stagna erant terribiles Canes, quorum aliqui erant tricipites 1 sicut Cerberi, aliqui bicipites, omnes horribili ingluvie, et trucibus oculis nos praetereuntes aspectabant. Intravimus Occidentalem hujus regionis tractum, et vidimus Dracones et Pardos, quales describuntur Apoc: Cap: Apoc. 12:3: Cap: Apoc. 13:2;

[3] et dixit mihi Angelus, "omnes illae ferae, quas vidisti, non sunt ferae, sed correspondentiae et sic formae repraesentativae cupiditatum, in quibus sunt Incolae, quos visitabimus; ipsae cupiditates repraesentantur 2 per horribiles illos canes, illorum doli et astutiae per crocodilos, illorum falsitates, et pravae inclinationes ad illa quae cultus sunt, per dracones et pardos; verum Incolae repraesentati non habitant proxime post Sylvam, sed post magnum Desertum, quod intermedium est, ut plene distineantur et separentur ab Incolis Saeculorum antecedentium; sunt etiam prorsus alienigenae seu diversi ab illis: habent quidem capita supra pectora, ac pectora supra lumbos, et lumbos supra pedes, sicut primaevi homines, sed in capitibus non est aliquid auri, non in pectoribus aliquid argenti, nec in lumbis aliquid aeris, imo nec in pedibus aliquid puri ferri; sed in illorum capitibus est ferrum mixtum argilla, in pectoribus est utrumque mixtum aere, in lumbis est quoque utrumque mixtum argento, et in pedibus sunt illa mixta auro; per illam inversionem mutati sunt ab hominibus in sculpturas hominum, in quibus intus nihil cohaeret; nam quod supremum fuit, factum est infimum, ita quod fuit caput, factum est calcaneum, et vice versa; illi nobis e Coelo apparent similes histrionibus, qui inverso corpore jacent super cubitis, et progrediuntur; aut sicut bestiae, quae resupinae incumbunt dorsis, ac pedes extollunt sursum, et ex capite, quod infodiunt terrae, spectant Coelum."

[4] Transivimus Sylvam, et ingressi sumus Desertum, quod non minus terribile fuit; constabat ex struibus lapidum, et inter illas scrobibus, e quibus subrepserunt hydrae et echidnae, et evolabant presteres: totum hoc desertum continue declinabat, et nos per longum declive descendimus, et tandem venimus in Vallem ab incolis regionis ac aetatis illius habitatam: erant hic et ibi mapalia, quae visa sunt tandem coire et conjungi in formam urbis; hanc intravimus, et ecce domus erant structae ex ramis arborum circumustis, et luto conglutinatis; tectae laminis nigris; plateae erant irregulares, omnes in principiis angustae, sed in progressu dilatatae, et in fine spatiosae, ubi fora; unde quot plateae tot fora. Dum intravimus urbem, factae sunt tenebrae, quia non apparuit Coelum, quare suspeximus, et data nobis est lux, et vidimus; et tunc quaesivi obvios, quos offendi, "num potestis videre, quia Coelum super vobis non apparet;" et responderunt, "quid hoc quod quaeris; videmus clare; ambulamus in plena luce;" his auditis dixit mihi Angelus, "tenebrae sunt illis lux, et lux illis sunt tenebrae, sicut est avibus noctis, spectant enim deorsum et non sursum."

[5] Intravimus in casas hic et ibi, et vidimus in qualibet virum cum sua muliere, et quaesivimus, num vivant hic omnes in sua domo cum una sola uxore, et responderunt ad haec cum sibilo, "quid cum una sola uxore; cur non quaeritis, num cum una sola meretrice; quid uxor nisi meretrix; ex nostris legibus non licet cum pluribus, quam cum una sola foemina, moechari; at usque nobis non est inhonestum et indecorum cum pluribus, sed extra domum; gloriamur de hoc inter nos; sic gaudemus licentia, et ejus voluptate, plus quam polygami; cur pluralitas uxorum nobis negatur, et tamen concessa fuit, et hodie conceditur in universo terrarum orbe circum circa nos; quid vita cum una sola foemina, nisi captivitas et incarceratio; sed nos hic obicem hujus carceris effringimus, et nos eripimus e servitute, et manumittimus; quis succenset captivo, qui se vindicat cum potest:"

[6] ad haec respondimus, "loqueris, amice, sicut expers religionis; quis aliqua ratione imbutus non scit quod adulteria sint prophana et infernalia, et quod conjugia sint sancta et coelestia; suntne adulteria apud diabolos in inferno, et conjugia apud Angelos in Coelo; legistine sextum praeceptum Decalogi; et apud Paulum, quod adulteri nequaquam possint venire in Coelum;" ad haec hospes risit toto pectore, et aspexit me sicut simplicem, et paene sicut insanum. At illico tunc accurrit nuntius ex Primore urbis, et dixit, "adduc binos advenas in forum, et si non volunt, illos trahe illuc; vidimus illos in umbra lucis, intraverunt in occulto, sunt exploratores;" et dixit mihi Angelus, "quod visi simus in umbra, est quia lux Coeli, in qua fuimus, est illis umbra, ac umbra inferni est illis lux; et hoc fit, quia nihil reputant peccatum, ne quidem adulterium, et inde vident falsum plane sicut verum, ac falsum lucet in inferno coram satanis, ac verum atrat oculos illorum sicut umbra noctis."

[7] Et diximus ad nuntium, "non urgebimur, minus trahemur in forum, sed sponte ibimus tecum;" ac ivimus: et ecce ibi multa turba, e qua exiverunt aliqui legisperiti, et nobis in aurem dixerunt; "cavete vobis ne aliquid loquamini contra Religionem, Regiminis formam, et bonos Mores;" et respondebamus, "non loquemur, sed pro illis et ex illis;" et quaesivimus, "quae vestra religio est de Conjugiis;" ad haec murmurabat turba, et dixit, "quid vobis hic cum Conjugiis; conjugia sunt conjugia;" et iterum quaesivimus, "quae vestra religio est de Scortationibus;" ad haec etiam turba murmurabat dicens, "quid vobis hic cum scortationibus; scortationes sunt scortationes; qui insons est mittat primum lapidem;" et tertio quaesivimus, "num vestra Religio docet de conjugiis quod sint sancta et coelestia, et de adulteriis, quod sint profana et infernalia;" ad haec plures in turba cachinnati sunt, irriserunt, et cavillati, dicentes, "inquirite illa quae Religionis sunt a Sacerdotibus nostris, et non a nobis; nos prorsus acquiescimus in effatis illorum, quia non aliquid religionis cadit in judicia intellectus; audivistisne quod intellectus insaniat in mysteriis, ex quibus est tota Religio: et quid Facta cum Religione; suntne Murmura ex corde devota de expiatione, satisfactione, et imputatione, quae animas beatificant, et non Opera."

[8] Sed tunc accesserunt aliqui ex sapientibus urbis ita vocatis, et dixerunt, "recedite abhinc, excandescit turba, fit brevi tumultus; colloquamur de hac re soli; est ambulacrum post Curiam, secedamus illuc, venite nobiscum;" et sequuti sumus: et tunc quaesiverunt nos, unde sumus, et quid negotii hic; et diximus, "ut instruamur de Conjugiis, num illa apud vos, quemadmodum apud Antiquos, qui in Saeculis, Aureo, Argenteo, et Cupreo, vixerant, sint sanctimonia, vel non;" et responderunt, "quid sanctimonia; suntne opera carnis et noctis;" et respondebamus, "suntne etiam opera spiritus; et quod caro ex spiritu agit, estne id spirituale; et spiritus omne quod agit, ex conjugio boni et veri agit; estne hoc Conjugium spirituale, quod intrat Conjugium naturale, quod est Mariti et Uxoris;" ad haec sapientes ita vocati responderunt, "acuitis et sublimatis nimis hanc rem; transcenditis supra rationalia ad spiritualia; quis potest ibi inchoare, inde descendere, et sic judicare aliquid;" his subsannando addiderunt, "forte habetis alas aquilae, et potestis volare in suprema regione Coeli, et perspicere talia; nos non possumus;"

[9] et tunc rogavimus illos, ut dicerent ex altitudine seu regione, in qua volucres ideae mentium illorum volant, num sciant aut num possint scire, quod detur Amor conjugialis unius viri cum una uxore, in quem collatae sunt omnes beatitudines, faustitates, jucunditates, amaenitates et voluptates Coeli; et quod hic Amor sit a Domino secundum receptionem boni et veri ab Ipso, ita secundum statum Ecclesiae:

[10] his auditis averterunt se, et dixerunt, "insaniunt hi viri; intrant aetherem cum suo judicio, et augurando vana spargunt nuces;" post haec converterunt se ad nos, et dixerunt, "respondebimus directe ad ventosa vestra auguria et somnia," et dixerunt, "Quid commune habet Amor conjugialis cum Religione, et cum inspiratione a Deo; annon amor ille apud unumquemvis est secundum statum ejus potentiae; estne aeque apud illos, qui extra Ecclesiam sunt, sicut apud illos qui intra; aeque apud gentes sicut apud Christianos; imo aeque apud impios sicut apud pios; estne cuivis illius amoris robur vel ex haereditario, vel ex valetudine, vel ex temperantia vitae, vel ex calore climatis; et quoque per pharmaca potest corroborari et exstimulari; estne simile apud bestias, imprimis apud aves quae se amant paria et paria; estne amor ille carnalis; quid carnale commune habet cum statu spirituali Ecclesiae; num amor ille quoad effectum ultimum cum uxore differt hilum ab amore quoad illum effectum cum meretrice; estne similis libido, et simile delitium; quare injuriosum est deducere originem Amoris conjugialis a sanctis Ecclesiae."

[11] His auditis diximus ad illos, "ratiocinamini ex oestro lasciviae, et non ex amore conjugiali; prorsus non scitis quid Amor conjugialis, quia friget ille apud vos; ex dictis vestris confirmati sumus, quod vos sitis ex Saeculo, quod vocatur et consistit ex ferro et argilla, quae non cohaerent, secundum praedictionem a Daniele Cap: Daniel 2:43; facitis enim Amorem conjugialem et amorem scortatorium unum; num hi duo plus cohaerent quam ferrum et argilla: vos credimini et vocamini sapientes, attamen nihil minus quam sapientes estis." His auditis, accensi ira clamabant, et convocabant turbam, ut nos ejicerent; sed tunc ex potentia nobis a Domino data extensimus manus, et ecce presteres, echidnae et hydrae, et quoque dracones e deserto aderant, et invadebant, et implebant urbem, ex quo habitatores territi facti aufugerunt: et dixit mihi Angelus, "in Regionem hanc quotidie accedunt novi e Tellure, ac priores per vices relegantur et dejiciuntur in voragines Occidentis, quae e longinquo apparent sicut Stagna ignis et sulphuris; omnes ibi sunt et spirituales et naturales adulteri."

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: tticipites

2. Prima editio: representantur

  
/ 535