Bible

 

Daniel 3

Studie

   

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.

2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.

3 Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :

4 et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :

5 in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

7 Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :

9 dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !

10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :

11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?

15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.

17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :

22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.

23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

24 Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :

26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :

27 quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.

28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.

29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :

30 et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.

31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;

32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.

33 Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :

35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,

36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;

37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,

39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

41 Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.

42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;

44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :

45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :

48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.

49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,

50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.

54 Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.

55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

56 Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.

57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

58 Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

59 Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

62 Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

63 Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

66 Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

67 Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

68 Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

69 Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

70 Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.

72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

74 Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

75 Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

77 Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

78 Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

79 Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

82 Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

83 Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

85 Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

86 Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.

89 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.

92 Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

94 Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

96 A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.

97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare

100 signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9954

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9954. ‘Et unges eos’: quod significet repraesentativum Domini quoad bonum amoris, constat ex significatione ‘ungere’ quod sit inauguratio ad repraesentandum, de qua n. 9474; quod sit ad repraesentandum Dominum quoad bonum amoris, seu quod simile, ad repraesentandum bonum amoris quod a Domino, est quia per ‘oleum’, per quod unctio fiebat, significatur bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, 9780. Quomodo cum his se habet, interest scire quoniam unctio ab antiquo tempore ad hodiernum in usu permansit, 1 unguntur enim reges, ac unctio similiter pro sancta habetur hodie sicut olim; apud antiquos, quando omnis cultus externus per repraesentativa fiebat, 2 nempe per talia quae repraesentabant interiora, 3 quae sunt fidei et amoris a Domino et in Ipsum, ita quae Divina sunt, unctio instituta est, ex causa quia ‘oleum’, per quod unctio peragebatur, significabat bonum amoris; sciebant enim quod bonum amoris esset ipsum essentiale a quo omnia quae 4 Ecclesiae sunt et quae 5 cultus vivunt, est enim Esse vitae; 6 nam influit Divinum per 7 bonum amoris apud hominem et facit vitam ejus, ac vitam caelestem ubi 8 vera recipiuntur in 9 bono inde patet quid unctio repraesentabat; quapropter quae uncta erant dicebantur sancta, et quoque pro sanctis habebantur, ac inserviebant Ecclesiae ad repraesentandum Divina et caelestia, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, Qui est ipsum bonum, ita ad repraesentandum bonum amoris quod ab Ipso, et quoque verum fidei quantum id bono 9 amoris vivit; inde nunc est quod eo tempore unxerint lapides erectos in statuas: tum quoque arma belli, ut scuta et clypeos; ac postea altare et omnia ejus vasa: tum tentorium conventus, et omnia quae inibi: ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes: et quoque prophetas: et tandem reges, qui inde uncti Jehovae dicebantur: usu communi etiam receptum fuit semet et alios ungere, ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam.

[2] Quod primum attinet, quod unxerint lapides erectos in statuas: constat in libro Geneseos,

Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem 10 posuit sub capitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, 28:18;

causa quod ita unxerint lapides, erat quia per ‘lapides’ significabantur vera, ac vera absque bono non vitam caeli, hoc est, vitam a Divino, in se habent; cum itaque lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera a bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita Ipsum Dominum, Qui inde dictus est lapis Israelis, n. 6426; quod ‘lapides’ sint vera, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, 9476, similiter ‘statuae’, n. 3727, 4580, 9388, 9389; et quod ‘ungere statuas’ sit facere ut vera ex bono sint, ita quod sint vera boni, proinde bona, n. 3728, 4090, 4582; quod lapides erecti in statuas dein pro sanctis habiti fuerint, constat ex eodem capite Geneseos, ubi

Jacob 11 vocavit nomen loci illius Bethel, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, vers. 19, [21, ] 22;

‘Bethel’ est domus Dei, et domus Dei est Ecclesia, estque caelum, et in supremo sensu Ipse Dominus, n. 3720.

[3] Secundo, quod unxerint arma belli, sicut scuta et clypeos, constat apud Esaiam,

Surgite, principes, ungite scutum, 21:5:

et in libro 2 Schemuelis,

Pollutus est clypeus heroum, clypeus Schaulis non unctus oleo, 2 Schemuel 1:21;

quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa, ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono, quapropter arma belli uncta repraesentabant vera procedentia a bono quod a Domino, ita vera per quae Ipse Dominus pugnat apud homines pro illis contra falsa ex malo, hoc est, contra inferna; quod arma belli sint vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686; ‘bellum’ enim in verbo significat pugnam spiritualem, n. 1664, 2686, 8273, 8295, ac ‘hostes’ significant inferna, in genere mala et falsa, n. 2851, 8289, 9314.

[4] Tertio, quod unxerint altare et omnia ejus vasa; tum tentorium conventus, et omnia quae inibi, constat apud Moschen,

Dixit Jehovah ad Moschen, Unges altare et sanctificabis illud, Exod. 29:36:

apud eundem,

Facies oleum unctionis sanctitatis, quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam, et omnia vasa ejus, ac candelabrum, et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, 12 et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. 30:25-29:

apud eundem,

Sumes oleum unctionis, et unges habitaculum, et omne quod in eo, et sanctificabis illud, et omnia vasa ejus, ut 13 sit sanctum; unges etiam altare holocausti, et omnia vasa ejus, et sanctificabis altare, ut altare sit sanctum sanctorum, et unges labrum et basin ejus, et sanctificabis illud, Exod. 40:9-11:

[5] apud eundem,

Moscheh unxit habitaculum et omnia quae in eo, deinde aspersit de oleo super altare et omnia vasa ejus, et labrum et scapum ejus, ad sanctificandum illa, Lev. 8:10-12; Num. 7:1; causa quod ungeretur altare 14 et habitaculum cum omnibus ibi, erat ut repraesentarent Divina ac sancta caeli et Ecclesiae, consequenter sancta cultus, nec repraesentare illa potuerunt nisi inaugurata fuissent per tale quod repraesentabat bonum amoris, nam Divinum per bonum amoris intrat, et per illud adest in caelo et in Ecclesia, proinde etiam in cultu; et absque illo Divinum non intrat nec adest, sed proprium hominis, et cum 15 proprio infernum, ac cum infernum 16 malum et falsum, nam proprium hominis non aliud est; inde patet cur unctio fiebat per oleum, oleum enim in sensu repraesentativo est bonum amoris, videatur n. 886, 4582, 4638, 9780, et altare erat 17 praecipuum repraesentativum Domini, ac inde cultus ex bono amoris, n. 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, et habitaculum cum area erat 17 praecipuum repraesentativum caeli ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, 18 9632, 9784; quod proprium hominis non sit nisi quam malum et falsum, ita infernum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812 fin. , 5660, 8480, 8941, 8944; quod quantum proprium hominis removetur, tantum Dominus adesse possit, n. 1023, 1044, 4007 fin.

[6] Quarto, quod unxerint illos qui sacerdotio fungerentur eorumque vestes, constat apud Moschen, Sume oleum unctionis, ac effundes super caput Aharonis, ac unges eum, Exod. 29:7, 30:30:

apud eundem,

Indue Aharonem vestibus sanctitatis, et unges eum, et sanctificabis eum, ut sacerdotio fungatur Mihi, et filios ejus unges quemadmodum unxisti patrem, et erit ut sit illis unctio eorum in sacerdotium saeculi, in generationes eorum, Exod. 40:13-15:

apud eundem,

Moscheh effudit de oleo super caput Aharonis, et unxit illum, ad sanctificandum illum. Dein sumpsit de oleo unctionis, et de sanguine qui super altari, et sparsit super Aharonem, super vestes ejus, super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum eo, et sanctificavit Aharonem, vestes ejus, filiosque ejus, et vestes filiorum ejus cum eo, Lev. 8:12, 30;

[7] causa quod ungeretur Aharon, et quod ungeretur filii ejus, ipsaeque illorum vestes, erat ut repraesentarent Dominum quoad Divinum Bonum, ac quoad Divinum Verum inde, 19 Aharon Dominum quoad Divinum Bonum, et filii ejus quoad Divinum Verum inde, ac in genere ut sacerdotium repraesentaret Dominum quoad omne opus salvationis; 20 quod in ungerentur vestibus, Exod. 29:29, erat quia vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; regnum caeleste est ubi bonum amoris in Dominum a Domino regnat, 21 ita influxus Divini in 22 regnum spirituale fit per bonum amoris; ideo inauguratio ad repraesentandum fiebat per oleum, quod in sensu spirituali est bonum amoris; quod Aharon 23 repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806, quod filii ejus repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono procedens, n. 9807, quod sacerdotium in genere repraesentaverit Dominum quoad omne opus salvationis n. 9809, 24 quod vestes Aharonis repraesentaverint regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9814 quod vestes filiorum ejus repraesentaverint illa quae inde procedunt, n. 9946, 9950, quod in caelesti regno bonum amoris in Dominum regnet, citata n. 9277.

[8] Quia inauguratio ad repraesentandum fiebat per unctionem, et per Aharonem et filios ejus repraesentabatur Dominus, et quod ab Ipso, ideo Aharoni et filiis ejus dabantur sancta filiorum Israelis, 25 quae erant dona data Jehovae et vocabantur sublationes, et dicitur quod sint unctio, tum pro unctione, hoc est, quod sint repraesentatio seu pro repraesentatione Domini, et quod ab Ipso, ut constat ab his apud Moschen, Pectus motitationis, et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis de 26 sacrificiis pacificorum, dedi ea Aharoni et filiis ejus; haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, quae praecepi dare illis, quo die unxerat illos a cum filiis Israelis, Lev. 7:34-36:

et alibi apud eundem,

Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ecce dedi tibi custodiam sublationum Mearum quoad omnia sancta filiorum Israelis, tibi dedi ea pro unctione, et filiis tuis, in statutum aeternitatis; omne munus eorum, quoad omnem minham eorum, quoad omne sacrificium peccati et reatus, omnem agitationem filiorum Israelis, omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti primitias eorum quas dabunt Jehovae, tibi dedi eas; tum omne devotum in Israele, omnem aperturam uteri, ita omnem sublationem sanctorum. In terra eorum non habebis hereditatem, nec pars tibi erit in medio eorum; Ego pars tua et hereditas tua in medio filiorum Israelis, 27 Num. 18:8-20;

ex his patet quod ‘unctio’ sit repraesentatio, quoniam per unctionem inaugurabantur ad repraesentandum, et quod per id significatum sit quod omnis inauguratio 28 in sanctum caeli et Ecclesiae sit per bonum amoris quod a Domino, et quod 29 bonum amoris sit Dominus apud illos; quia ita est, dicitur quod Jehovah sit ‘pars et hereditas ejus’.

[9] Quinto, quod unxerint etiam prophetas, constat ex libro i Regum,

Dixit Jehovah ad Eliam, Unge Chasaelem in regem super Syros, et Jehu unge in regem super Israelem, et Elischam unge in prophetam pro te, 19:15, 16:

et apud Esaiam,

Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, 61:1;

quod ungerentur prophetae, erat causa quia prophetae repraesentabant Dominum quoad 30 doctrinam Divini Veri, proinde quoad Verbum, nam hoc est 30 doctrina Divini Veri, quod prophetae 31 Verbum repraesentaverint, videatur n. 3652, 7269, in specie Elias et Elischah, n. 2762, 5247 fin. , 9372; et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Qui repraesentatur, ita Qui intelligitur 32 per quem unxit Jehovah, docet Ipse Dominus apud Luc. 4:18-21.

[10] Sexto, quod postea unxerint reges, et quod illi dicti fuerint uncti Jehovae, constat ex pluribus locis in Verbo, ut 1 Sam. 10:1, 15:1, 17, 33 16:3, 6, 12, 24:7, 11 [KJV 24:6, 10], 26:9, 11, 16, 34 23; 2 Samuelis 1:16, 2:4, 7, 5:3, 19:22 [KJV 21]; 1 Reg. 1:34, 35 1 Reg. 1:45, 19:15, 16; 2 Reg. 9:3, 11:12, 23:30; Threni 4:20; Hab. 3:13; Ps. 2:2, 6; Ps. 20:7 36 [KJV 6]; Ps. 28:8; Ps. 45:8 37 [KJV 7]; Ps. 84:10 38 [KJV 9]; Ps. 89:21 39 , 39, 52 [KJV 20, 38, 51]; Ps. 132:17; et alibi; causa quod unxerint reges, erat ut repraesentarent Dominum quoad judicium ex Divino Vero, quapropter in Verbo per ‘reges’ significantur vera Divina, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148.

[11] Quod reges dicti fuerint uncti Jehovae, et quod ideo sacrosanctum fuerit laedere illos, erat causa quia per unctum Jehovae 40 intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, tametsi quoad sensum litterae applicatur regi qui oleo unctus, Dominus enim cum in mundo fuit, fuit ipsum Divinum Verum quoad Humanum, et fuit ipsum Divinum Bonum quoad ipsum Esse vitae Suae, quod apud hominem vocatur anima ex patre, conceptus enim 41 fuit ex Jehovah; Jehovah in Verbo est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Esse omnium vitae; inde est quod solus Dominus fuerit Unctus Jehovae ipsa essentia et ipso actu, quoniam Divinum Bonum fuit in Ipso, et Divinum Verum procedens ex illo Bono in Humano Ipsius cum fuit in mundo, videantur loca citata n. 9194, 9315 fin. , reges autem terrae non fuerunt uncti Jehovae, sed repraesentarunt Dominum, Qui solus Unctus Jehovae, ac ideo sacrosanctum fuit laedere reges terrae propter unctionem; at unctio regum terrae fiebat per oleum, unctio autem Domini quoad Divinum Humanum facta est per ipsum Divinum Bonum Divini Amoris 42 quod oleum 43 repraesentabat; inde est quod dictus fuerit Messias et Christus, Messias in lingua 44 Hebraea significat unctum, similiter Christus in lingua Graeca, Joh. 1:42 [KJV 41], 4:25;

[12] ex his constare potest quod ubi in Verbo dicitur ‘Unctus Jehovae’, intelligatur, Dominus, ut apud Esaiam,

Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, 61:1;

quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Quem unxit Jehovah constat apud Lucam, 45 ubi Dominus id aperte dicit his verbis, Traditus est Jesu liber Esaiae prophetae; et revolvit librum, et invenit locum ubi erat scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad dimittendum sauciatos cum remissione, ad praedicandum annum Domini acceptum; postea convolvens librum, dedit ministro, ac consedit, omnium autem in synagoga oculi erant detenti in Ipsum; coepit dicere ad illos, Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris, Luc. 6:17-21:

[13] 46 apud Danielem,

Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum, et ad aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam principem, septimanae septem, 9:25;

‘aedificare Hierosolymam’ est instaurare Ecclesiam, ‘Hierosolyma’ enim est Ecclesia, n. 3654; ‘Messias princeps’ seu Unctus est Dominus quoad Divinum Humanum:

apud eundem,

Septimanae septuaginta decisae sunt ad obsignandum visionem et prophetam, et ad unguendum sanctum sanctorum, 9:24;

‘obsignare visionem et prophetam’ est concludere illa quae in Verbo de Domino dicta fuerunt ac complere illa, ‘ungere sanctum sanctorum’ est 47 Divinum Humanum Domini in Quo fuit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Jehovah.

[14] Per ‘Unctum Jehovae’ in sequentibus locis 48 etiam intelligitur Dominus: apud Davidem,

Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius: Ego unxi regem Meum super Zionem montem sanctitatis Meae, Ps. 2:2, 6;

‘reges terrae’ sunt falsa, et ‘dominatores’ sunt mala, quae ab infernis, contra quae Dominus cum fuit in mundo, pugnavit, et quae vicit ac subjugavit; ‘Unctus Jehovae’ est Dominus quoad Divinum Humanum, ex illo enim pugnavit; ‘Zion mons sanctitatis’ super quem dicitur ‘unctus in regem’ est regnum caeleste, quod est in bono amoris; hoc regnum est intimum caeli et intimum Ecclesiae:

[15] apud eundem,

Inveni Davidem servum Meum, oleo sanctitatis unxi eum, Ps. 89:21 [KJV Ps. 89:20];

per ‘Davidem’ ibi intelligitur Dominus, ut quoque alibi, videatur n. 1888;

‘oleum sanctitatis quo Jehovah unxit Eum’ est Divinum Bonum Divini Amoris, n. 886, 4582, 4638;

quod sit Dominus Qui per ‘Davidem’ ibi intelligitur, patet ab illis quae ibi praecedunt, et quae ibi sequuntur, dicitur enim, Locutus es in visione de Sancto tuo; ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus; Ille vocabit Me, Pater meus Tu; etiam Ego primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae; ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies caelorum, vers. 20, 26-30 [KJV 19, 25-29];

praeter plura:

[16] similiter alibi apud eundem,

In Zione germinare faciam cornu Davidi, disponam lucem Uncto Meo; hostes ejus induam pudore, et super Ipsum florebit corona Ipsius, Ps. 132:17, 18;

quod etiam ibi Dominus per Davidem intelligatur, patet ab illis quae ibi praecedunt, ubi dicitur, Ecce audivimus de Eo in Ephrata, invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus; sacerdotes Tui induentur justitia, et sancti Tui jubilabunt, propter Davidem servum Tuum, ne avertas facies Uncti Tui, vers. 6-9 seq. ;

ex quibus constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum ibi intelligatur per Davidem, Unctum Jehovae:

[17] apud Jeremiam,

Super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis; spiritus narium nostram, Unctus Jehovae; captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra 49 Illius vivemus inter gentes, Threni 4:19, 20; ibi etiam per ‘Unctum Jehovae’ intelligitur Dominus, agitur enim ibi de impugnatione Divini Veri a falsis et malis, quod significatur per quod super montibus insectati sint, et in deserto insidiati 50 ; ‘spiritus narium’ est ipsa vita caelestis quae a Domino, 51 n. 9818.

[18] 52 Ex his nunc sciri potest cur tam sacrosanctum 53 fuit laedere Unctum Jehovae, ut etiam patet ex Verbo, ut in libro 1 Schemuelis,

Dixit David, Absit a Jehovah mihi, si fecero verbum hoc Domino meo, uncto Jehovae, et mittam manum meam in eum, quia unctus Jehovae Ille, 54 1 Schemuelis 24:7, 11 [KJV 6, 10]:

et alibi,

Dixit David ad Abischaium, Ne perde eum, 55 nam quis miserit manum in unctum Jehovae, et innocens sit? 26:9:

in libro 2 Schemuelis,

Dixit David ad illum qui dixit se occidisse Schaulem, Sanguis tuus super capite tuo, quia dixisti, Occidi unctum Jehovah, 1:16:

et alibi,

Dixit 56 Abischai, Num propter hoc non occidetur Schimei quod maledixit uncto Jehovae, 19:22 [KJV 21];

quod Schimei ideo 57 Schelomonis jussu interfectus sit, videatur 1 Reg. 2:36-fin.

[19] Septimo, quod usu communi receptum fuerit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam, constat a sequentibus his locis: apud Danielem,

Ego Daniel fui lugens tribus septimanis, panem desideriorum non comedi, ac caro et vinum non venit ad os meum, et 58 ungendo non unctus sum, usque dum implerentur tres septimanae dierum, Daniel 10 [2, ] 3:

apud Matthaeum,

Tu quando jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunare, sed Patri tuo in occulto, 6:17;

‘jejunare’ est in luctu esse: apud Amos,

Qui bibunt ex scyphis vini, et ex primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, 6:6:

apud Ezechielem,

Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos, et unxi te oleo, 16:9;

ibi de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia: apud Micham,

Calcabis olivam, sed non unges te oleo, 6:15:

apud Moschen,

Oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur oliva tua, Deut. 28:40:

[20] apud Esaiam,

Ad dandum illis cidarim pro cinere, oleum gaudii 59 pro luctu, 61:3:

apud Davidem,

Unxit te Deus tuus oleo laetitiae 60 prae sociis tuis, Ps. 45:8 [KJV Ps. 45:7]:

apud eundem,

Disponis ante me mensam coram inimicis meis; pinguefacis oleo caput meum, Ps. 23:5:

apud eundem,

Exaltabis sicut monocerotis cornu meum, consenescam in oleo viridi, Ps. 92:11 [KJV 10]:

apud eundem,

Vinum 61 laetificat cor hominis, ad exhilarandum facies oleo, Ps. 104:15:

apud Marcum,

Discipuli exeuntes unxerunt oleo multos infirmos, ac sanaverunt, 6:13:

apud Lucam,

Jesus ad Simonem, Ingressus sum in domum tuam; et oleo caput Meum non unxisti, haec vero unguento unxit pedes Meos, 7:[44, ] 46;

ex his patet quod usu receptum fuerit ungere semet et alios oleo; non oleo sanctitatis, quo ungebantur 62 sacerdotes, reges, altare, et tabernaculum, sed oleo communi, ex causa quia hoc oleum significabat laetum et faustum quod est amoris boni; oleum autem sanctitatis significabat Divinum Bonum, de quo dicitur,

Super carnem hominis non fundetur, et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum erit vobis: vir qui praeparaverit sicut illud, aut qui dederit ex eo super alienum, excidetur e populis suis, Exod. 30:32, 33, 38.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. hoc est

3. The Manuscript inserts nempe.

4. cultus

5. Ecclesiae

6. influit enim

7. illud

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts illo.

10. posuerat

11. The Manuscript inserts dicit, .

12. The Manuscript deletes et, and inserts ac.

13. sint, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. et quod

15. proprium, etiam

16. The Manuscript inserts etiam.

17. praecipue

18. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

19. The Manuscript inserts ipse.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. et quia

22. illud Regnum

23. repraesentaret altered to repraesentaverit in the Manuscript, repraesentarent [repraesentaverit probably intended], in the First Latin Edition, repraesentaret, in the Second Latin Edition

24. The Manuscript inserts et.

25. hoc est, illa quae

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. ad

29. The Manuscript inserts ipsum.

30. Divinum Verum

31. id

32. apud Esajam prophetam

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. 35, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. The Manuscript inserts in Verbo.

41. erat

42. The Manuscript inserts in Ipso.

43. repraesentavit

44. originali

45. The Manuscript inserts Cap. 4:18, 19, 20,

46. The Manuscript inserts similiter.

47. Divinum Verum a Divino Bono, quod fuit Dominus quoad Humanum cum in mundo

48. The Manuscript inserts his.

49. Ipsius

50. The Manuscript inserts sint.

51. quapropter Ille per unctum Jehovae intelligitur

52. inde nunc

53. erat

54. The Manuscript inserts 1 Sam.

55. quis namque

56. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

57. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

58. unguendo

59. loco

60. pro, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

61. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

62. sancta, sacerdotes et reges

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.