Bible

 

Daniel 3

Studie

   

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.

2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.

3 Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :

4 et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :

5 in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

7 Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :

9 dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !

10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :

11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?

15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.

17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :

22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.

23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

24 Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :

26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :

27 quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.

28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.

29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :

30 et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.

31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;

32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.

33 Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :

35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,

36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;

37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,

39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

41 Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.

42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;

44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :

45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :

48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.

49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,

50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.

54 Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.

55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

56 Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.

57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

58 Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

59 Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

62 Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

63 Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

66 Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

67 Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

68 Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

69 Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

70 Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.

72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

74 Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

75 Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

77 Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

78 Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

79 Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

82 Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

83 Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

85 Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

86 Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.

89 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.

92 Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

94 Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

96 A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.

97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare

100 signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 503

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

503. "Et facta est grando et ignis mixta sanguine." - Quod significet falsum et malum infernale destruens, commixtum veris et bonis Verbi, quibus violentia illata, constat ex significatione "grandinis", quod sit falsum infernale destruens (de qua sequitur); ex significatione "ignis", quod sit malum infernale destruens (de qua etiam sequitur); et ex significatione "sanguinis", quod sit Divinum Verum, hic cui violentia illata, ita Divinum Verum falsificatum, quia dicitur "grando et ignis mixta sanguine." Quod, "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, et receptum ab homine, et in opposito sensu destructionem ejus per falsa mali, et sic violentiam ei illatam, videatur supra (n. 329).

[2] Quod "grando" et "ignis" significent falsum et malum destruens, est quoque ex apparentiis in mundo spirituali, quando ibi Divinum Verum e caelo defluit, ac influit in sphaeram ubi illi qui in falsis ex malo sunt, et cupiunt destruere vera et bona ecclesiae; tunc apparet illis qui e longinquo stant sicut depluitio grandinis et ignis, ex falsis apud illos sicut depluitio grandinis, et ex malis sicut depluitio ignis: causa est quia Divinum Verum, cum influit in sphaeram ubi falsa et mala sunt, mutatur in simile quod in sphaera; nam omnis influxus mutatur in subjecto recipiente secundum quale ejus, sicut lux solis in subjecta nigra, et calor solis in subjecta putida; ita Divinum Verum, quod est lux caeli, et Divinum Bonum, quod est calor caeli, in subjecta mala, quae sunt spiritus qui in falsis ex malo sunt; exinde est apparentia illa: ex eo est quod "grando" et "ignis" in Verbo talia significent, nam sensus litterae Verbi quoad maximam partem est ex apparentiis in mundo spirituali.

[3] Quod "grando" significet falsum infernale destruens verum ecclesiae, constare potest ex Verbo alibi, ubi destructio veri per "grandinem" describitur:

Ut in Aegypto, cum Pharao non voluit dimittere populum Israelem, de qua re ita apud Mosen,

Dixit Moseh ad Pharaonem quod plueret grando gravis valde, qualis non fuerat in Aegypto, ... "et erit grando super hominem et super bestiam, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. Et extendit Moseh baculum ad caelum, et Jehovah dedit Voces et grandinem; et ambulavit ignis ad terram; et pluere fecit Jehovah grandinem super terram Aegypti, et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis gravis valde.... ; et percussit grando, .... omne quod in agro, ab homine usque ad bestiam; et omnem herbam agri percussit grando, et omnem arborem agri confregit; tantum in [terra] Goschen, ubi erant filii Israelis, non erat grando:.... et linum et hordeum percussum est, quia hordeum spica maturescens, et linum culmus: et triticum et zea non percussa sunt, quia abdita illa" (Exodus 9:18-35):

similia per "grandinem in Aegypto" significantur, quae per "grandinem" hic in Apocalypsi; quare etiam plura similia dicuntur; ut quod "grando et ignis simul ambulaverint", quod "percussa sit herba agri et confractae arbores": quod plura similia hic memorentur, est quia similia per plagas Aegypti significantur quae per plagas in Apocalypsi factas dum septem angeli clanxerunt; per "Aegyptios" enim significabantur mere naturales homines, per "filios Israelis" spirituales homines, per "plagas Aegypti" illae mutationes quae praecedunt ante ultimum judicium, similiter ut hic in Apocalypsi; nam per immersionem Pharaonis et Aegyptiorum in Mare Suph repraesentabatur ultimum judicium et damnatio. Inde nunc est quod per "grandinem" et "ignem" ibi etiam significentur falsa et mala destruentia ecclesiam. (Sed illa videantur explicata in Arcanis Caelestibus n. 7553-7619.)

[4] Simile itaque significatur per "grandinem" et "prunas" seu ignem, apud Davidem,

"Percussit grandine vitem eorum, et sycomoros eorum grandine gravi, et conclusit grandine bestiam eorum, et pecora eorum prunis: misit in eos excandescentiam irae suae, .... immissionem angelorum malorum" ( 1 Ps. 78:47-49):

quia "grando" significat falsum destruens vera ecclesiae, ideo dicitur "Percussit grandine vitem eorum, et sycomoros grandine gravi"; nam per "vitem" significatur verum spirituale ecclesiae, et per "sycomorum" verum naturale ejus: et quia per "prunas" seu ignem significatur amor mali et ejus ardor destruendi bona ecclesiae, ideo dicitur Conclusit grandine bestiam eorum, et pecora eorum prunis"; per "bestiam" et "pecora" significantur affectiones malae seu cupiditates ex amore malo oriundae, et per "prunas" seu ignem cupiditas et ardor destruendi: per "immissionem angelorum malorum " significatur falsum mali ex inferno.

[5] Apud eundem,

"Dedit pluVias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum, et percussit vitem eorum et ficum eorum, et confregit arborem termini eorum" (Psalmuss 105:32, 33):

etiam haec de "grandine Aegypti", per quam significatur falsum infernale destruens vera ecclesiae; et per "vitem" et "ficum" hic quoque similia significantur quae supra per "vitem" et "sycomoros"; per "vitem " verum spirituale, et per "ficum" verum naturale, utrumque ecclesiae: et per "arborem" significantur perceptiones et cognitiones veri et boni.

[6] Simile per "grandinem" etiam significatur apud Josuam, cum pugnavit contra quinque reges Emorraeorum, de quibus ita,

"Factum est, cum fugerent" reges "coram Israele, illi in descensu Bethchoronis, et Jehovah projecit super eos lapides grandinis magnos e caelis ad Asekam.... ; et plures mortui sunt ex lapidibus grandinis quam quos occiderunt filii Israelis gladio" (Joshua 10:11):

quoniam historica Verbi aeque repraesentativa sunt, ac sensum internum continent, ac prophetica, ideo etiam quae memorantur de quinque regibus Emorraeorum, et de pugna filiorum Israelis cum illis per "gentes" enim e terra Canaane expulsas significabantur mali qui e regno Domini ejiciendi; et per "filios Israelis" illi quibus daretur regnum possidendum; nam per "terram Canaanem" significabatur caelum et ecclesia, ita regnum Domini: inde per "quinque reges Emorraeorum" significabantur illi qui in falsis mali sunt, ac volunt destruere vera boni ecclesiae; propterea factum est quod illi per "lapides grandinis e caelo occiderentur." hoc est, per suamet falsa mali destruerentur et perirent; nam mali per sua mala et falsa, per quae destruere volunt vera et bona ecclesiae, ipsi pereunt.

[7] Apud Davidem,

"A splendore ante Ipsum nubes Ejus transiverunt, grandine et prunis ignis; tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit vocem suam, grandinem et prunas ignis: et misit tela sua, et dispersit illos, et fulmina multa, et conturbavit illos" (Psalmuss 18:13-15 [B.A. 12-14]):

hic per "grandinem" et "ignem" similia significantur quae per "grandinem" et "ignem" hic in Apocalypsi, nempe falsa et mala destruentia vera et bona ecclesiae: quod dicatur quod illa "a Jehovah", est quia Divinum Verum descendens e caelo vertitur in falsa infernalia apud malos, ut supra dictum est; ex qua conversione existunt plures apparentiae, sicut quod defluat grando et ignis, cum tamen haec non e caelo a Domino, sed ab illis qui in falsis mali sunt, qui convertunt influxum Divini Veri et Boni in falsum mali. Datum etiam est mihi conversiones illas appercipere, quando Divinum Verum e caelo in aliquod infernum defluxit; vertebatur in via successive in falsum mali, quale fuit apud illos; prorsus sicut calor solis dum cadit in stercorea, et lux solis in subjecta quae radios ejus vertunt in tetros colores; aut sicut lux et calor solis in terris putidis paludinosis producit herbas noxias quae nutriunt serpentes, at in terris bonis producit arbores et gramina, quae nutriunt homines et utiles bestias; lux et calor solis non in causa sunt quod in putidis terris producantur tales effectus, sed sunt ipsae quae tales, et tamen effectus illi adscribi possunt solis igni et aestui. Ex his constare potest ex qua origine apparet grando et ignis in mundo spirituali, et unde quod dicatur quod "Jehovah pluere faciat illa", cum tamen a Jehovah non nisi quam bonum; et quando Jehovah, hoc est, Dominus, fortem reddit influxum, non est ut perdat malos, sed ut eripiat ac tutetur bonos; conjungit enim sic bonos Sibi arctius et interius, et inde separantur a malis, ac mali pereunt; nam si non separarentur mali, perirent boni, ac interiret caelum angelicum.

[8] Similia per "grandinem" et per "pluviam grandinis" significantur in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi;.... ecce fortis et robustus Dominus, sicut inundatio grandinis, procella caedis" (28:1, 2);

apud eundem,

"Evertet grando refugium mendacii et latibulum aquae inundabunt" (28:17);

apud eundem,

"Tunc audiri faciet Jehovah gloriam vocis suae, et quietem brachium Ejus videre faciet, in indignatione irae et flamma ignis comedentis, dispersione et inundatione, et lapide grandinis" (30:30, 31);

apud eundem,

"Grandinabit, donec descenderit silva, et cum humilitate humiliaverit se urbs" (32:19);

apud Ezechielem,

"Disceptabo cum" Gogo "peste et sanguine, et pluviam inundantem et lapides grandinis, ignem et sulphur faciam pluere super eum" (38:22);

in Apocalypsi,

"Tunc apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis in templo Ejus, et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus, et grando magna" (11:19);

et alibi,

"Grando magna quasi talenti pondo descendit e caelo super homines; quare blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde ([Apoc.] 16:21).

[9] Inde illi qui in falsis mali sunt, vocantur "lapides grandinis" apud Ezechielem,

"Dic ad incrustantes ineptum quod cadet; fiet pluvia inundans, qua vos, lapides grandinis, cadent" (13:11):

per "incrustantes ineptum" significantur qui falsa confirmant, ut extrinsecus appareant sicut vera; illi dicuntur "lapides grandinis", quia sic destruunt vera; dispersio talium falsorum significatur per "pluviam inundantem."

[10] Apud Hiobum,

"Num venisti ad thesauros nivis, et thesauros grandinis vidisti? Quae inhibeo in tempus... proelii et belli; quae via qua diffunditur lux?" (38:22-24):

quaeritur Hiob a Jehovah de pluribus num illa sciat; sed illa de quibus quaeritur, significant talia quae caeli et ecclesiae sunt; et per "Num venisti ad thesauros nivis, et vidisti thesauros grandinis?" significatur num sciat unde deprivatio veri et destructio ejus per falsa mali, quae in mundo spirituali apparet sicut lapsus nivis et grandinis e caelis ibi; quod talia appareant quando mali dispergendi, significatur per "quae inhibeo in tempus proelii et belli"; inde etiam dicitur, "quae via qua diffunditur lux", per quod significatur quo progressu verum insinuatur ("lux" est verum).

[11] Quod "grando" significet falsum mali, ac "pluvia grandinis" destructionem veri, est quia grando in se frigida est, et non sustinet calorem caeli, ac "frigidum" significat deprivationem boni amoris, et "calor" in caelo angelico est bonum amoris (videatur in opere De Caelo et Inferno n. 126-140); tum quia "lapides" in Verbo significant vera, ac in opposito sensu falsa, et grando magna apparet consistere sicut ex lapidibus e caelo dejectis, qui destruunt messes et herbas agri, tum etiam animalia minora, sicut forent lapides; inde etiam dicitur "lapis grandinis."

(Quod "lapides" in Verbo significent vera, ac in opposito sensu falsa, videatur in Arcanis Caelestibus n. 640, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232