Bible

 

Daniel 2:46

Studie

       

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 643

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

643. Quod itaque ipsam significationem vocum attinet, ut quod ‘ligna gopher’ significent concupiscentias, et quod ‘mansiones’ utramque partem hominis, constare potest a Verbo: lignum gopher est lignum abundans sulphure, sicut abies et ejus generis plura; ex sulphure praedicatur quod significet concupiscentias, quia facile arripit ignem. Antiquissimi compararunt et assimilarunt illa quae sunt apud hominem, auro, argento, aeri, ferro, lapidi, ligno: caeleste ejus intimum ‘auro’, caeleste inferius ‘aeri’, et quod infimum seu corporeum inde ‘ligno’: at spirituale intimum compararunt et assimilarunt ‘argento’, spirituale inferius ‘ferro’, et infimum ejus ‘lapidi’; quae cum nominantur in Verbo, per illa in sensu interno talia significantur, ut apud Esaiam,

Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem et exactores tuos justitiam, 60:17;

ibi agitur de regno Domini, ubi non talia metalla; sed sunt caelestia et spiritualia, quae quod significentur, etiam ex eo clare constat, quia de ‘pace et justitia’ dicitur; ibi ‘aurum, aes et lignum’ sibi correspondent, et significant caelestia, seu voluntaria, ut dictum; et ‘argentum, ferrum et lapis’ sibi correspondent, et significant spiritualia seu intellectualia:

[2] apud Ezechielem,

Praedabuntur opes tuas, depraedabuntur merces tuas; ... lapides tuos et ligna tua, 26:12;

quod per ‘opes et merces’ non significentur opes et merces mundanae, constat manifeste, sed caelestes et spirituales; ita quoque per lapides et ligna, ubi ‘lapides’ sunt illa quae sunt intellectus, et ‘ligna’ illa quae voluntatis:

apud Habakkuk,

Lapis e pariete clamat, et trabs e ligno respondet, 2:11;

‘lapis’ pro infimo intellectus, et ‘lignum’ pro infimo voluntatis, quod respondet cum aliquod depromitur ex scientifico sensuali:

apud eundem,

Vae dicenti ligno, Expergiscere; et Suscitare, lapidi silenti, hic docebit; hic ecce fixus auro et argento, et nullus spiritus in medio ejus; at Jehovah in templo sanctitatis Suae, 2:19,

[20];

hic quoque ‘lignum’ pro cupiditate, ‘lapis’ pro intellectuale infimo, quare de eo praedicatur ‘silere et docere’; ‘quod spiritus non in medio ejus’ significat’ quod nihil caeleste et spirituale repraesentet; sicut templum ubi lapis et lignum, et ea alligata auro et argento, apud eos qui nihil cogitant de illis quae repraesentant:

[3] apud Jeremiam,

Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. 5:4;

ubi ‘aquae et argentum’ significant ea quae sunt intellectus, ‘ligna’ quae sunt voluntatis:

apud eundem,

Dicentes ligno, Pater meus tu; et lapidi, Tu genuisti nos, 1 [Jer. ] 2:27;

ibi ‘lignum’ pro cupiditate quae voluntatis, ex qua conceptus, et ‘lapis’ pro scientifico sensuali, ex quo genitus. Inde apud Prophetas passim, ‘servire ligno et lapidi’ pro sculptilibus ex ligno et lapide, per quae significatur quod serviverint cupiditatibus et phantasiis; etiam ‘moechari cum ligno et lapide’, ut Jer. 3:9:

apud Hoscheam,

Populus lignum suum interrogat, et baculus ejus indicat ei, quia spiritus scortationum seduxit, 4:12;

pro quod interroget sculptile ligneum, seu cupiditates:

apud Esaiam,

Paratum ab heri tophet, ... rogus ejus ignis et ligna multum, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, 30:33;

hic ‘ignis, sulphur et ligna’ pro foedis cupiditatibus.

[4] ‘Lignum’ in genere significat illa quae sunt infima voluntatis; ‘ligna pretiosa’, ut cedrinum et similia, quae bona, sicut cedrina ligna in templo; et lignum cedrinum adhibitum in mundatione leprae, Lev. 14:4, 6, 7, et lignum projectum in aquas amaras ad Marah, ex quo aquae dulces factae, Exod. 15:25;

de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in illis locis. ‘Ligna vero non pretiosa’ et quae facta in sculptilia, ut et ad rogum adhibita, et talia, significant cupiditates; sicut hic ligna gopher ex sulphure; ut apud Esaiam,

Dies ultionis Jehovae; ... convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, 34:[8, ], 9; ‘pix’ pro diris phantasiis, ‘sulphur’ pro foedis cupiditatibus.

Poznámky pod čarou:

1. The Hebrew has two readings. Swedenborg here has the plural, but in n. 3703 and in Apocalypsis Explicata 1145 he has me for nos.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.