Bible

 

Daniel 2:46

Studie

       

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4489

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4489. ‘Annon nobis illa?’: quod significet quod similia et forma una, constare potest ex serie, quae talis est quod bona et vera Antiquissimae Ecclesiae quae apud Hamorem et Shechemum et familias eorum adhuc quoad aliquam partem remanebant, concordarent cum bonis et veris quae ex Antiqua Ecclesia apud posteros Jacobi, nam ritualia quae instituta sunt apud posteros Jacobi, non aliud erant quam externa quae repraesentabant et significabant interna quae fuerunt Ecclesiae Antiquissimae; inde per ‘annon nobis illa’ seu ad illos pertinentia, significatur quod essent similia et forma una:

[2] sed illustretur res per exemplum: altare super quo sacrificabant, erat principale repraesentativum Domini, n. 921, 2777, 2811; inde etiam erat fundamentale cultus in Ecclesia Antiqua quae Hebraea vocata fuit; ideo omnia et singula ex quibus construebatur altare, repraesentabant, sicut ejus dimensiones, nempe altitudo, latitudo et longitudo, ejus lapides, ejus opus reticulare quod ex aere, ejus cornua, et dein ignis qui perenniter super illo conservabatur, ac insuper sacrificia et holocausta; quae repraesentabant, erant vera et bona quae Domini et quae a Domino; haec erant interna cultus, quae quia repraesentabantur in externo illo, erant similia et forma una cum veris et bonis Antiquissimae Ecclesiae; dimensiones 1 , nempe ‘altitudo, latitudo et longitudo’ significabant in genere bonum, verum, et sanctum inde, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434, 4482; ‘lapides’ significabant in specie vera inferiora, n. 1298, 2 3720; ‘aes ex quo opus reticulare circum altare’ significabat bonum naturale, n. 425, 1551; ‘cornua’ significabant potentiam veri ex bono, n. 1823; ‘ignis super altari’ significabat amorem, n. 934; ‘sacrificia et holocausta’ significabant caelestia et spiritualia, secundum eorum varias species, n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; inde constare potest quod in externis illis continerentur interna, et quod quoad interna similia essent; ita quoque in reliquis.

[3] Sed qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, externa illa non curabant quia interni homines fuerunt, et Dominus per internam viam apud illos influebat et docebat quid bonum; boni varietates et differentiae erant illis vera, ac inde omnia et singula quae in mundo erant, sciebant quid repraesentabant in regno Domini, nam universus mundus seu universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, n. 2758, 3483: at 3 qui ab Ecclesia Antiqua erant, non interni homines sed externi fuerunt, quare apud eos non potuit Dominus influere per internam viam sed per externam, et docere quid bonum, et hoc primum per talia quae repraesentabant et significabant; inde orta est Ecclesia repraesentativa, ac postea per doctrinalia boni et veri quae repraesentabantur et significabantur, inde Ecclesia Christiana; haec Ecclesia nempe Christiana, in sua essentia, eadem est quoad formam internam cum Ecclesia repraesentativa, sed illius Ecclesiae repraesentativa et significativa abrogata sunt postquam Dominus in mundum venit, ex causa quia omnia et singula repraesentabant Ipsum, et consequenter illa quae sunt regni Ipsius, nam haec sunt ab Ipso ac, ut ita dicatur sunt Ipse.

[4] Verum inter Antiquissimam Ecclesiam et inter Christianam talis est differentia qualis inter lucem solis die et lumen lunae vel stellarum nocte; nam videre bona per viam internam seu priorem est sicut videre in die a luce solis, at videre per viam externam seu posteriorem est sicut videre in nocte a lumine lunae vel stellarum paene similis differentia fuit inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam, solum quod in pleniore lumine possent esse qui Christiana, si interna agnovissent seu vera et bona quae docuit Dominus, credidissent et fecissent; ipsum bonum est utrique idem sed differentia est videre illud in claro aut in obscuro; qui in claro vident, innumerabilia arcana vident paene sicut angeli in caelo, et quoque afficiuntur illis quae vident; qui autem in obscuro vident, vix quicquam absque dubio vident, et quoque quae vident, miscent se cum umbris noctis, hoc est, cum falsis, nec interius affici illis possunt; nunc 4 quia bonum utrique est idem, consequenter etiam verum, inde est quod per verba, ‘Annon nobis illa?’ significetur quod bona et ver essent similia et forma una; Hamor enim et Shechemus erant, ut prius dictum, ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae, et posteritas Jacobi erat ex Antiqua Ecclesia quae dicta fuit Hebraea, sed solum in externi ejus.

Quod autem Hamor et Shechemus filius ejus enormiter peccaverint, quod receperint circumcisionem, 5 videbitur in sequentibus n. 4493.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. sed

4. et

5. receperint circumcisionem, et sic externa Ecclesiae Hebraeae, enormiter peccaverint (enormiter peccaverint is substituted for a deletion destruxerint apud seinternum hominem)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.