Bible

 

Daniel 2:46

Studie

       

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4197

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4197. ‘Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie, propterea vocavit nomen illius Galeed’: quod significet quod ita erit in aeternum, inde quale ejus iterum, constat a significatione ‘acervi’ quod sit bonum, de qua supra n. 4192; et a significatione ‘testis’ quod sit confirmatio boni per verum, [et veri a bono, ] de qua sequitur; ex significatione ‘hodie’ quod sit aeternum, de qua n. 2838, 3998; et a significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3421; ipsum quale continetur in nomine Galeed; nam antiquitus nomina imposita quale continebant, n. 340, 1946, 2643, 3422; inde patet quid per ‘dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie, propterea vocavit nomen illius Galeed’ significatur, quod nempe testificatio conjunctionis boni hic per ‘Labanem’ significati cum Bono Divino Naturalis 1 Domini, proinde conjunctio Domini per bonum cum gentibus 2 , nam hoc bonum est quod per ‘Labanem’ nunc repraesentatur, n. 4189; vera illius boni sunt quae testificant de conjunctione; at bonum illorum quamdiu vivunt in mundo, est a latere, quia non habent vera Divina; sed usque illi qui in bono illo, hoc est 3 , in mutua charitate vivunt, tametsi illis non vera Divina directa ex fonte Divino, hoc est, ex Verbo, usque bonum non habent clausum, sed tale ut aperiri possit, quod etiam aperitur in altera vita, cum instruuntur ibi in veris fidei, et de Domino; aliter apud Christianos, qui horum sunt in mutua charitate, et magis qui in amore in Dominum, illi cum vivunt in mundo, in bono directo sunt quia in veris Divinis, quapropter intrant in caelum absque tali instructione, si non in veris illorum falsa fuerint quae prius discutienda; at Christiani qui non in charitate vixerunt, illi clauserunt sibi caelum, et perplures adeo ut aperiri nequeat; nam sciunt vera, et negant, et quoque obfirmant se contra illa, si non ore, usque corde.

[2] Quod Laban vocaverit acervum suo idiomate primum Jegar Sahadutha, et dein idiomate Canaanis Galeed, cum tamen utrumque paene similis significationis est, est applicationis causa ac inde conjunctionis; idiomate Canaanis loqui, seu labio Canaanis, est applicare se ad Divinum, per ‘Canaanem’ enim significatur regnum Domini, ac in supremo sensu Dominus, n. 1607, 3038, 3705, ut patet 4 apud Esaiam,

In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth; ... in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, etstatua apud terminum ejus Jehovae, et erit in signum et intestem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, 19:18-20.

[3] Quod ‘testis’ sit confirmatio boni per verum, et veri a bono, et quod inde ‘testimonium’ sit bonum a quo verum, et verum quod ex bono, constare potest a Verbo alibi; quod ‘testis’ sit confirmatio boni per verum, et veri a bono, ab his locis;

apud Joshuam,

Dixit Jehoshua ad populum, Testes vos in vos, quod vos elegeritis Jehovam ad serviendum Ipsi, et dixerunt, Testes.

Et nunc removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et inclinate cor vestrum ad Jehovam Deum Israelis; et dixerunt populus ad Jehoshuam, Jehovae Deo nostro serviemus, et voci Ipsius oboediemus. Et excidit Jehoshua foedus cum populo in die hoc, et posuit illi statutum et judicium in Shechemo, et scripsit Jehoshua verba illa in libro legis Dei, et accepit lapidem magnum, et erexit illum ibi sub quercu, quae in sanctuario Jehovae; et dixit Jehoshua ad omnem populum, Ecce lapis hic erit nobis, in testem, quia ille audivit omnia dicta Jehovae, quae locutus est cum nobis, et erit vobis in testem, ne abnegetis Deum vestrum, 24:22-27;

quod ‘testis’ ibi sit confirmatio, patet, et quidem confirmatio foederis: proinde conjunctionis, nam ‘foedus’ significat conjunctionem n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021; et quia conjunctio cum Jehovah seu Domino non datur quam per bonum, nec datur bonum quod conjungit, quam quod quale suum habet a vero, inde sequitur quod ‘testis’ sit confirmatio boni per verum; bonum ibi est conjunctio cum Jehovah seu Domino per quod eligerent Ipsum ad serviendum Ipsi', verum per quod confirmatio erat ‘lapis’; quod ‘lapis’ sit verum videatur n. 643, 1298, 3720; in supremo sensu ‘lapis’ est Ipse Dominus, quia ab Ipso omne verum, quapropter etiam vocatur Lapis Israelis Gen. 49:24, et quoque 5 dicitur, ‘ecce lapis hic erit nobis in testem, quia ille audivit omnia dicta Jehovae quae locutus est cum nobis’:

[4] apud Johannem, Dabo duobus testibus Meis, ut prophetent dies 1260,

induti saccis; hi sunt duae oleae, et duo candelabra, quae coram Deo terrae stantia; et si quis eos voluerit damno afficere, ignis exibit ex ore eorum, et comedet hostes eorum:... hi habent potestatem claudendi caelum:... cum vero absolverint testimonium suum, bestia, quae ascendit ex abysso, faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos; ... post vero tres dies et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut constiterint super pedes suos, Apoc. 11:37, 11;

quod ‘duo testes’ hic sint bonum et verum, hoc est, bonum in quo verum, et verum quod ex bono, utrumque confirmatum in cordibus, patet ex eo quod dicatur quod ‘duo testes sint duae oleae et duo candelabra’; quod ‘olea’ sit tale bonum, videatur n. 886, ‘duae oleae’ pro bono caelesti et pro bono spirituali; bonum caeleste est amoris in Dominum, et bonum spirituale est charitatis erga proximum; ‘candelabra’ sunt illorum bonorum vera, quod 6 constabit ubi, ex Divina Domini Misericordia, de candelabris agendum; quod illis, nempe bonis et veris, potestas sit claudere caelum et aperire caelum, videatur Praefatio ad cap. 22 Gen. :

quod ‘bestia ex abysso seu inferno, occidet illos’ significat vastationem boni et veri intra Ecclesiam; et quod ‘spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut constiterint super pedes suos’ significat novam Ecclesiam.

[5] Quod sicut acervi antiquitus ponebantur in testes, postmodum altaria, constat apud Joshuam, Dixerunt Reubenitae et Gadditae, Videte figuram altaris Jehovae, quod fecerunt patres nostri, non pro holocausto, et non pro sacrificio, sed testis illud inter nos et inter vos:... et vocarunt filii Reubenis et filii Gadis, Altare, quod testis illud inter nos, quod Jehovah Deus, 22:28, 34;

‘altare’ est bonum amoris, et in supremo sensu Ipse Dominus, n. 921, 2777, 2811; ‘testis’ pro confirmatione, in sensu interno, boni per verum.

[6] Quia per ‘testem’ significatur confirmatio boni per verum ac veri a bono, ideo per ‘testem’ in supremo sensu significatur Dominus, quia Ipse est Divinum Verum confirmans, ut apud Esaiam,

Pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis veras, en testem populis dedi illum, principem et praecipientem populis, 55:[3, ] 4:

7 apud Johannem, Et a Jesu Christo, Qui est testis fidelis, primogenitus ex mortuis, et princeps regum terrae, Apoc. 1:5:

apud eundem,

Haec dicit testis fidelis et verus, principium creaturae Dei, Apoc. 3:14.

[7] Quod mandatum sit in Ecclesia repraesentativa, quod ‘omne verum stabit super ore duorum aut trium testium, non super unius’, 35:30; Deut. 17:6, 7; 19:15; Matth. 18:16, fundatur in Lege Divina, quod unum verum non confirmet bonum sed plura vera; 8 unum enim verum absque nexu cum aliis non est confirmans sed cum plura sunt, nam ex uno potest videri alterum; unum non parit aliquam formam, ita non aliquid quale, sed plura in serie connexa; sicut enim unus tonus non 9 parit aliquem concentum, minus harmoniam, ita nec unum verum; haec sunt super quibus fundatur illa lex, tametsi in externa forma apparet fundata in statu civili, sed unum non est contra alterum;

[8] sicut praecepta decalogi, de quibus n. 2609. Quod ‘testimonium’ sit bonum a quo verum, et verum quod ex bono, sequitur inde, et quoque constat ex eo quod decem praecepta decalogi super tabulis lapideis scripta dicantur una voce Testimonium, ut apud Mosen,

Jehovah dedit Mosi, cum absolvisset loqui cum eo in monte Sinai, duas tabulas Testimonii, tabulas lapidis, scriptas digito Dei, Exod. 31:18:

apud eundem,

Descendit Moses e monte, et duae tabulae Testimonii in manu ejus, tabulae scriptae a duobus lateribus ejus, [Exod. ] 32:15:

et quia tabulae illae in arca positae sunt, arca dicitur Arca Testimonii, de quo apud Mosen,

Jehovah ad Mosen, Dabis in Arcam Testimonium, quod dabo tibi, Exod. 25:16, 21: Moses accepit et dedit Testimonium in Arcam, Exod. 40:20:

apud eundem,

Conveniam tibi, et loquar tecum desuper Propitiatorio ab inter duos cherubos, qui super Arca Testimonii, Exod. 25:22:

apud eundem,

Tegit nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonio, Lev. 16:13:

apud eundem,

Baculi duodecim tribuum relicti sunt in Tentorio conventus, coram Testimonio, Num. 17:19 [KJV 4];

quod inde arca quoque dicta sit Arca Testimonii, praeter in loco citato Exod. 25:22, videatur etiam Exod. 31:7; Apoc. 15:5;

[9] praecepta decalogi ideo Testimonium dicta sunt quia erant foederis, ita conjunctionis inter Dominum et inter hominem, quae conjunctio non existere potest nisi homo illa praecepta custodiat non solum in externa forma sed etiam in interna; quid interna forma illorum praeceptorum, videatur n. 2609, quapropter est bonum confirmatum per verum, et verum derivatum a bono, quod per ‘Testimonium’ significatur; quia ita est, etiam tabulae dictae sunt Tabulae foederis, et arca Arca foederis. Inde nunc patet quid per ‘Testimonium’ in genuino sensu significatur in Verbo, ut Deut. 4:45; 6:17, 20; Esai. 8:16; 2 Reg. 17:15; Ps. 19:8 [KJV Ps. 19:7]; 25:10; 78:5, 56; 93:5; 119:22, 24, 59, 79, 88, 138, 167 10 ; 122:4; Apoc. 6:9; 12:17; 19:10.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has Naturali.

2. The Manuscript has cum bono, in quo sunt gentes.

3. The Manuscript has ita.

4. The Manuscript deletes patet.

5. The Manuscript inserts hic.

6. The Manuscript has ut.

7. The Manuscript inserts testis pro Domino.

8. The Manuscript inserts duo et tres seu duo et tria in Verbo significant plura.

9. The Manuscript has non unus tonus.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.