Bible

 

Daniel 2:40

Studie

       

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 37

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

37. Quondam, cum meditatus sum de Amore Conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi qualis ille amor fuerat apud illos qui in Saeculo Aureo vixerunt; et postea qualis in sequentibus, quae ex Argento, Cupro, et Ferro vocantur. Et quia novi quod omnes qui in illis saeculis bene vixerunt, in caelis sint, oravi ad Dominum ut liceret mihi cum illis loqui et instrui.

"Et ecce adstitit mihi angelus et dixit,Missus sum a Domino ut sim ductor et comes. Et primum te ducam et comitabor ad illos qui vixerunt primo Aevo seu Saeculo, quod vocatur Aureum.'" (Saeculum Aureum idem est cum Saeculo Antiquissimae Ecclesiae, quod intelligitur per "Caput ex auro bono" super statua visa Nebuchadnezari in somnio, Daniel 2:32, de quo prius.)

"Angelus dixit, Est ad illos via ardua; est per silvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino.'

"Eram in spiritu, et accinxi me viae; et convertimus facies ad orientem; et in pergendo vidi montem cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium. Transivimus desertum magnum, et pervenimus in silvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua angelus praedixit. Sed erat silva illa secta in plures tramites angustos; et dixit angelus quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, et videantur oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab olea ad oleam, abiturus sit viator in Tartara [quae circum circa ad latera sunt 1 . Haec silva talis est propter finem ut custodiatur aditus; non enim alia gens quam primaeva super monte illo habitat. "Postquam intravimus silvam aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei; ac oleae erant in perpetuos orbes dispositae; quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus, et tandem vidimus lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas aquilas. Quibus visis dixit angelus, Nunc in monte sumus, non procul a vertice ejus.'

"Et perreximus, et ecce post lucum campus rotundus, ubi pascebant agni et agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis montanorum. Hunc campum 2 transivimus; et ecce visa sunt tabernacula et tabernacula, ad plura millia antrorsum, et ad latera in omnem extensionem visus.

"Et dixit angelus, Nunc sumus in castris ubi Exercitus Domini Jehovih; ita se et habitationes suas vocant 3 Antiquissimi hi, dum in mundo fuerunt, habitaverunt in tabernaculis; quare etiam nunc in illis habitant.'

"Sed dixi, Flectamus viam ad meridiem, ubi sunt sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem cum quo sociemus sermonem.'

In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam sui tabernaculi; sed illi et illae, cum appropinquavimus,

visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae. Et dixit angelus, 'Omnes incolae hujus montis apparent e longinquo sicut infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac infantia est apparentia innocentiae.'

"Hi viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, Unde estis, et quomodo huc venistis? Facies vestrae non sunt e faciebus hujus montis.'

"At angelus retulit, et narravit copiam accessus per silvam, et causam adventus. Quibus auditis, unus ex tribus viris invitavit et introduxit nos in tabernaculum suum. Vir erat indutus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida. Et ejus uxor erat amicta toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto. "At quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi conjugia antiquissimorum, intuebar per vices maritum et uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus; et dixi, Vos duo estis unum.'

Et respondit vir, 'Sumus unum; est illius vita in me, et mea in illa; sumus duo corpora, sed una anima; est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in pectore, quae vocantur cor et pulmo; illa est parenchyma mei cordis, et ego sum illius pulmo; sed quia per cor hic intelligimus amorem, et per pulmonem sapientiam (haec per illa intelligimus propter correspondentiam), est illa amor meae sapientiae, et ego sum sapientia ejus amoris. Inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris. Inde nobis hic tam impossibile est spectare aliquam uxorem consocii in libidine sicut est spectare lucem nostri caeli ex umbra Tartarea.'

"Et dixit mihi angelus, Audis nunc loquelam horum angelorum, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis.'

"His dictis, vidi lucem magnam super colle inter tabernacula; et quaesivi,' Unde illa lux?'

Dixit, Ex sanctuario tabernaculi nostri cultus.'

"Et interrogavi num liceat accedere; et dixit quod liceat; et accessi, et vidi tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile Tabernaculo quod pro filiis Israelis in deserto aedificatum, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est (Exodus 25:40; cap. 26:30). Et quaesivi, Quid intus in sanctuario ejus, unde tanta lux?'

Et respondit, Est tabula cui inscriptum est Foedus inter Dominum Jehovih et Caelum.' Plura non dixit.

"Et tunc quaesivi illos de Domino Jehovih quem colunt; et dixi, Estne Deus Pater, Creator universi?'

"Et responderunt, Est; sed nos per Dominum Jehovih intelligimus Jehovam in suo Humano; non enim possumus aspicere ad Jehovam in intima sua Divinitate, nisi quam per Humanum Ipsius.' Et tunc explicuerunt quod intellexerunt, et quoque hodie intelligunt, per Semen mulieris quod conculcabit caput serpentis (Genesis 3:15); videlicet, quod Dominum Jehovih venturum in mundum, redempturum et salvaturum omnes qui crediderunt et credituri sunt in Ipsum.

"His effatis cucurrit vir ad tabernaculum suum, et rediit cum malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; et donavit, et deportavi; quod erat signum quod fuerimus cum illis qui in Saeculo Aureo vixerunt." [Videatur opusculumde Amore Conjugiali 75.]

De caelis reliquarum Ecclesiarum post Antiquissimam, videatur in eodem opusculo de Amore Conjugiali, in suo ordine (a 76 ad 82 ibi).

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 76

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

76. Secundum Memorabile. Postridie venit ad me Angelus prior, et dixit, "vis ut ducam et comiter te ad Populos, qui in Aevo seu Saeculo Argenteo vixerant, ut ex illis audiamus de illorum temporis Conjugiis;" ac inquiit, quod nec hi adeantur nisi ex auspicio Domini: eram sicut prius in spiritu, ac comitatus sum ductorem meum; et primum ad Collem in confinio inter Orientem et Meridiem; et dum super illius clivo eramus, ostendit mihi magnam extensionem tractus terrae; ac vidimus procul eminentiam sicut montanam, inter quam et collem, super quo stetimus, erat vallis, et post hanc planities, et ab hac acclivitas lente surgens: descendimus e Colle transituri vallem, et vidimus a lateribus hic illic ligna et saxa in figuras hominum, et variarum bestiarum, avium, et piscium, sculpta; et quaesivi Angelum, "quid illa, suntne Idola;" et respondit, "prorsus non; sunt configurationes repraesentativae variarum virtutum moralium, et veritatum spiritualium; fuerat apud Populos illius aetatis Scientia Correspondentiarum; et quia omnis homo, bestia, avis et piscis correspondet alicui qualitati, ideo unumquodvis sculptile repraesentat aliquod partiale virtutis aut veritatis, et plura simul ipsam Virtutem aut Veritatem in communi extensa forma; sunt illa quae in Aegypto vocata sunt Hieroglyphica."

[2] Perreximus per Vallem, et dum intravimus Planitiem, ecce vidimus Equos et Currus, Equos varie phaleratos et capistratos, ac Currus diversiformes, quosdam exsculptos sicut Aquilas, quosdam sicut Balaenas, et quosdam sicut Cervos cum cornibus, et sicut Monocerotes, et quoque in fine aliqua Plaustra, et circum ad latera Stabula; at cum appropinquavimus, tam Equi quam Currus disparati sunt, et pro illis vidimus Homines, paria et paria, ambulantes, colloquentes, et ratiocinantes; et dixit mihi Angelus, "species Equorum, Curruum, et Stabulorum e longinquo visae, sunt apparentiae rationalis intelligentiae hominum illius Aevi; Equus enim ex correspondentia significat intellectum veri, Currus doctrinam ejus, ac Stabula instructiones; nosti quod in hoc Mundo omnia secundum Correspondentias appareant."

[3] Sed praeterivimus haec, et per longum acclivum ascendimus, et tandem vidimus Urbem, quam intravimus; et in pervadendo, e plateis et foris lustravimus ejus domos; erant totidem Palatia, structa ex marmore; ante illa erant gradus ex alabastro, et ad latera graduum columnae ex jaspide: vidimus etiam Templa ex pretioso lapide coloris Sapphirini et Lazurei: et dixit mihi Angelus, "Domus illis ex Lapidibus sunt, quia Lapides significant veritates naturales, et Lapides pretiosi veritates spirituales; et omnibus illis, qui in Argenteo Aevo vixerunt, fuit intelligentia ex veritatibus spiritualibus et inde naturalibus; simile etiam significat Argentum."

[4] In perlustrando urbem, vidimus hic et ibi Consortes, paria et paria, et quia erant mariti et uxores, exspectavimus, ut alicubi invitaremur; et cum hoc in animo erat, in transeundo revocabamur a duobus in domum, ac ascendimus, et intravimus; et Angelus pro me loquutus cum illis aperuit causam adventus in hoc Coelum, quod esset "propter instructionem de Conjugiis apud Antiquos, e quibus vos estis hic;" et responderunt, "nos fuimus ex Populis in Asia, ac studium nostrae aetatis fuit studium veritatum, per quas nobis fuit intelligentia; hoc studium fuerat animae et mentis nostrae studium; sed studium sensuum corporum nostrorum fuerant Repraesentationes veritatum in formis, ac scientia Correspondentiarum conjunxit sensualia corporum nostrorum cum perceptionibus mentium nostrarum, et conciliavit nobis intelligentiam."

[5] His auditis, rogavit Angelus, ut aliquid de Conjugiis apud illos referrent; et dixit Maritus, "est Correspondentia inter Conjugium Spirituale, quod est veri cum bono, et inter Conjugium naturale, quod est viri cum una uxore; et quia studuimus correspondentiis, vidimus quod Ecclesia cum suis veris et bonis, nequaquam dari possit apud alios, quam qui in amore vere conjugiali cum una uxore vivunt; est enim Conjugium boni et veri Ecclesia apud hominem, quare omnes nos qui hic sumus, dicimus, quod Maritus sit Verum, et Uxor ejus Bonum, et quod bonum non possit amare aliud verum quam suum, nec verum redamare aliud bonum quam suum; si aliud, periret Conjugium internum, quod facit Ecclesiam, et fieret Conjugium modo externum, cui idololatria, et non Ecclesia correspondet; idcirco Conjugium cum una uxore, vocamus Sacrimonium, at si fieret cum pluribus apud nos, vocaremus illud Sacrilegium."

[6] His dictis, introducti sumus in Antithalamum, ubi plura Technica super parietibus, et imagines parvae sicut fusae ex argento erant; et quaesivi, quid illa; dixerunt, "sunt picturae et formae repraesentativae plurium qualitatum, praedicationum, et jucunditatum, quae amoris conjugialis sunt; hae repraesentant unitatem animarum, hae conjunctionem mentium, hae concordiam pectorum, illae delitias inde oriundas." In lustrando vidimus sicut Iridem super pariete, ex tribus coloribus constantem, Purpureo, Hyacinthino, et Candido; et vidimus quomodo color purpureus transiret hyacinthinum, et tingeret candidum colore cyaneo, et quod hic color reflueret per hyacinthinum in purpureum, et hunc elevaret sicut in jubar flammeum;

[7] et dixit Maritus ad me, "intelligis illa;" et respondi, "instrue;" et inquiit, "Color purpureus ex sua correspondentia significat Amorem Conjugialem uxoris, Color candidus Intelligentiam mariti, Color hyacinthinus inchoamentum amoris conjugialis in perceptione mariti ab uxore, et Color cyaneus, quo tinctus erat Candor, Amorem conjugialem tunc in Marito; quod hic Color per hyacinthinum reflueret in purpureum, et hunc elevaret sicut in jubar flammeum, significat amorem conjugialem mariti refluentem ad uxorem; talia repraesentantur in parietibus illis, dum ex meditatione de Amore conjugiali, ejus mutua, successiva et simultanea unione, pictas ibi irides intensis oculis intuemur;" ad haec dixi, "haec plus quam mystica hodie sunt, sunt enim species repraesentativae arcanorum amoris conjugialis unius viri cum una uxore;" et respondit, "sunt ita, at illa nobis hic non arcana sunt, et inde nec mystica."

[8] His dictis, apparuit e longinquo Currus tractus a mannis albis, quo viso, dixit Angelus, "ille currus est nobis signum ut abeamus:" tunc cum descendimus per gradus, dedit hospes nobis Botrum ex uvis candidis adhaerentem foliis ex vite, et ecce Folia facta sunt argentea, et deportavimus illa in signum, quod cum Populis Saeculi Argentei loquuti simus.

  
/ 535