Bible

 

Daniel 2:4

Studie

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 73

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

73. VIII: Quod hic Amor fuerit Amor amorum apud Antiquos, qui in Saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerunt. Quod Amor conjugialis apud Antiquissimos et apud Antiquos, qui in Primis illis Saeculis ita nominatis vixerant, fuerit Amor amorum, non potest ex Historiis sciri, quia illorum Scripta non exstant, et illa quae exstant, sunt ex Scriptoribus post illa Saecula, nam ab his nominantur, et quoque describitur illorum vitae puritas et integritas, pariter ejus successiva decrescentia sicut est Auri usque ad Ferrum: at ultima seu Ferrea aetas, quae inchoavit a Scriptoribus illis, quoad aliquam partem colligi potest ex Historicis vitae quorundam Regum, Judicum, et Sapientum, qui vocati sunt Sophi, in Graecia 1 et alibi: quod autem hoc Saeculum non consisteret, sicut ferrum in se consistit, sed quod fieret sicut ferrum commixtum cum argilla, quae non cohaerent, praedicitur a Daniele Cap Daniel 2:43. 2

[2] Nunc quia Saecula, quae nominata sunt ab auro, argento, et cupro, ante scripturarum tempora fuerunt transacta, et sic cognitio de Conjugiis illorum non dabilis est in terris, placuit Domino per spiritualem viam mihi aperire illa, perducendo ad Coelos ubi domicilia illorum sunt, ut ex illis oretenus ibi haurirem, qualia fuerant apud illos Conjugia, cum vixerunt in suis Aevis: omnes enim, quicunque a Creatione obiverant e Mundo naturali, in Mundo spirituali sunt, et omnes quoad amores sui similes sunt, et permanent in aeternum. Haec quia scitu et relatu digna sunt, et sanctitatem conjugiorum confirmant, velim illa, qualia in vigili spiritu mihi ostensa sunt, et postea in memoriam per Angelum revocata, et sic descripta, edere in publicum: et quia sunt e Mundo spirituali, sicut reliqua post Transactionum Capita, volui dispescere illa in Sex Memorabilia secundum Progressiones Aetatum.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Grae cia

2. Prima editio: Daniel 2:49.

  
/ 535