Bible

 

Daniel 2:3

Studie

       

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9841

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9841. ‘Et accipies duos lapides schoham’: quod significet memoriam interiorem quae ex veris fidei quae ex amore, constat ex significatione ‘lapidum’ quod sint vera, de qua n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609 et ‘lapidum schoham’ quod sint vera fidei ex amore, n. 9476; quod sint memoria, est quia illis insculpta erant nomina filiorum Israelis, et per sculpturam in lapidibus significatur memoria rerum quae permansurae, sicut sculptura seu 1 scriptura Legis super tabulis lapideis, quae quod significent illa quae memoriae et vitae impressa sunt, et sic quae permansura, videatur n. 9416 fin. Quod sculptura 2 seu scriptura super lapidibus illa significet, est quia memoriae hominis impressa sunt vera, et quae veri apparentiam habent, usque adeo ut ex talibus conflata sit, et lapides significant vera, et quando sculptura super illis, memoriam ubi vera, sicut ‘sculptura super manus’ apud Esaiam,

Etiamsi hae obliviscerentur, Ego tamen non obliviscar tui; ecce super manus insculpsi te, 49:[15, ] 16; inde 3 est quod lapides illi dicantur lapides recordationis filiis Israelis, vers. 12 seq.

[2] Quod ‘lapides schoham’, ex sculptura in illis, significent memoriam interiorem, est quia illa quae inscripta sunt, quae erant nomina filiorum Israelis, significant vera spiritualia, de quibus videantur sequentia, et quoque 4 'lapides schoham' talia vera significant, etiam memoria interior hominis ex talibus consistet. Quod binae memoriae sint homini, exterior et interior, et quod memoria exterior sit naturalis, ita ex talibus quae in mundo 5 existunt 6 conflata, at memoria interior sit spiritualis, ita ex talibus quae in caelo, videatur n. 2469-2494, 5212, 8067.

[3] Quod lapides in quibus sculptura, sint memoria cui vera inscripta, ducit originem ex repraesentativis in caelo; homines qui post obitum in alteram vitam veniunt, et secum ferunt vera fidei modo in memoria naturali seu exteriore, et non in memoria spirituali seu interiore, apparent sibi, dum exeunt, vagari inter saxa petrae, et in silvis; at qui secum ferunt vera fidei etiam in memoria spirituali, apparent sibi, 7 dum exeunt, ambulare inter colles qui exculti, et quoque in hortis; causa est quia vera memoriae exterioris seu naturalis, quae sunt scientifica, nullius vitae sunt nisi simul sint in memoria interiore seu spirituali, quae enim in hac sunt, vitae facta sunt, nam memoria interior seu spiritualis est liber vitae hominis, 8 n. 2474, et illa quae vitae sunt repraesentantur in 9 caelo per hortulana, 10 oliveta, vineas, et per roseta ac virecta, et quae charitatis sunt per colles ubi talia, n. 6435; illa autem quae non vitae sunt repraesentantur per petrosa et dumeta quae nuda et scabra.

Paucis etiam dicetur quid vera fidei ex amore: vera fidei ex amore: sunt quae amor dictat, et sic quae ex amore trahunt suum esse; illa vera sunt viva, quia quae ex amore sunt vivunt; inde vera fidei ex amore sunt illa quae de amore in Dominum et de charitate erga proximum agunt, nam vera, quae dictat amor, sunt illa; totum Verbum est doctrina talium veritatum, nam Verbum in sensu suo spirituali unice agit de talibus quae sunt Domini et quae proximi, ita quae sunt amoris in Dominum et erga proximum, inde etiam Verbum est vivum; hoc intelligitur per quod ex binis illis praeceptis Lex et Prophetae pendeant, Matth. 22:34, 38 [KJV 38, 40]; ‘Lex et Prophetae’ sunt Verbum in toto suo complexu; sed vera fidei ex amore non sunt nudae cognitiones talium in memoria et inde in intellectu apud hominem, sed sunt affectiones vitae apud illum, 11 quae enim homo amat, et inde facit, sunt ejus vitae; sunt etiam vera fidei quae non de amore agunt, sed quae solum confirmant illa propius vel remotius; haec vera fidei vocantur vera secundaria; vera enim fidei se habent sicut familiae, et illarum generationes successive ex uno patre; pater illarum veritatum est bonum amoris a Domino et inde in Ipsum, ita est Dominus, nam sive dicas Dominum sive amorem ab Ipso et inde in Ipsum, idem est; 12 amor enim est conjunctio spiritualis, et facit ut Ipse sit ubi amor, quippe amor sistit praesentem in se illum qui amatur.

Poznámky pod čarou:

1. scriptum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et

3. The Manuscript inserts quoque.

4. talia vera per lapides schoham significantur, etiam talia constituunt memoriam interiorem apud hominem

5. existant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. formata

7. cum exeunt in campas

8. The Manuscript inserts videatur.

9. altera vita

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. tales sunt quae homo amat, illa etiam ex amore quae sunt illi

12. nam amor

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.