Bible

 

Daniel 2:25

Studie

       

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 788

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

788. Quod haec Ecclesia successura sit Ecclesiis, quae a principio Mundi exstiterunt, et quod duratura sit in saecula saeculorum; et quod sic futura sit Corona omnium Ecclesiarum, quae antea fuerunt, prophetavit Daniel; primum dum enarravit et explicuit Nebuchadnezari somnium ejus de quatuor Regnis, per quae intelliguntur quatuor Ecclesiae per Statuam ei visam repraesentatae, dicens, In diebus [regum] 1 horum surgere faciet Deus Coelorum Regnum, quod in saecula non peribit, et consumet omnia illa Regna, illud autem stabit in saecula, 2:44, et quod hoc fiet per Lapidem factum in Petram magnam implentem omnem Terram, Vers. 35; per Petram in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum. Et idem Propheta alibi, "Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Coelorum sicut Filius hominis, et Huic datum est Dominium, et Gloria, et Regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum quod non peribit," 7:13-14; et haec dicit, postquam vidit quatuor Bestias magnas e mari ascendentes, Vers. 3; per quas etiam quatuor Ecclesiae priores repraesentatae sunt; quod haec a Daniele prophetata sint de hoc tempore, constat a verbis ejus, 12:4, tum a Domini verbis, Matthaeus 24:15, 30. 2 Similia dicuntur in Apocalypsi, "Septimus Angelus clanxit; tunc factae sunt voces magnae e Coelo, [dicentes] facta sunt Regna [mundi] Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum," 11:15.

Poznámky pod čarou:

1. Sic Schmidt.
2. Prima editio: 15, 30.

  
/ 853