Bible

 

Daniel 2:22

Studie

       

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10355

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10355. ‘Et tu loquere ad filios Israelis, dicendo’: quod significet informationem eorum qui ab Ecclesia per Verbum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ ad quem dicitur quod loqueretur ad filios Israelis, quod sit Verbum, de qua in locis citatis, n. 9372, ex significatione ‘loqui’ et ‘dicere’ quod sit instructio seu informatio, de qua in locis citatis n. x10280, et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9340; inde patet quod per ‘tu loquere ad filios Israelis, dicendo’ significetur informatio eorum qui ab Ecclesia per Verbum.

[2] De informatione per Verbum hic aliquid dicetur: antiquissimis temporibus informabantur homines de rebus caelestibus seu de illis quae sunt vitae aeternae, per immediatum commercium cum angelis caeli, nam caelum tunc unum agebat cum homine Ecclesiae, influebat enim per internum hominem in externum eorum, inde 1 illis non solum illustratio et perceptio sed etiam loquela cum angelis; 2 hoc tempus vocabatur saeculum aureum, ex eo quod tunc essent in bono amoris in Dominum, aurum enim significat id bonum; describuntur etiam illa per paradisum in Verbo.

[3] Postea informatio de rebus caelestibus, 3 et de illis quae sunt vitae aeternae, fiebat per 4 talia quae 5 vocantur correspondentiae et 6 repraesentationes, quarum scientiam traxerunt ab antiquissimis, qui immediatum commercium habebant cum angelis caeli; in illas tunc influebat caelum apud illos, ac illustrabat; correspondentiae enim et 7 repraesentationes sunt formae externae caelestium; et quantum tunc homines in bono amoris et charitatis erant, tantum illustrabantur; omnis enim influxus Divinus e caelo fit in bonum apud hominem, et per bonum in vera; et quia homo Ecclesiae tunc in bono spirituali erat, quod bonum est in sua essentia verum, ideo tempora illa vocabantur 8 saeculum argenteum, nam ‘argentum’ significat tale bonum.

[4] Sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum versa est in magiam, periit illa Ecclesia, et successit tertia, in qua quidem omnis cultus fiebat paene per similia, sed usque ignorabatur quid significabant; haec Ecclesia instituta fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, 9 sed quia informatio de rebus caelestibus seu de illis quae sunt vitae 10 aeternae, apud illos non potuit fieri per influxum in interiora eorum, et sic per illustrationem, ideo angeli e caelo loquebantur 11 viva voce cum quibusdam eorum, et instruebant 12 de externis, ac parum de internis, quia interna non capere potuerunt; illi qui in bono naturali erant recipiebant illa sancte, inde tempora illa vocabantur aerea, ‘aes’ enim significat tale bonum.

[5] 13 Ast' cum nec bonum naturale apud hominem Ecclesiae residuum esset, venit Dominus in mundum ac 14 redegit omnia in caelis et in infernis in ordinem, ob finem ut homo 15 posset recipere influxum ab Ipso e caelo, ac illustrari, nec inferna possent inhibere, ac immittere caliginem; tunc incepit quarta Ecclesia, quae vocatur Christiana; in hac informatio de rebus caelestibus 16 seu de illis quae 17 sunt vita aeternae, unice fit per Verbum; per illud fit influxus et illustrati homini, nam Verbum conscriptum est 18 per meras correspondentias et per mera repraesentativa, quae 19 significant caelestia, in quae angeli caeli veniunt cum homo Ecclesiae legit Verbum; inde per Verbum fit conjunctio caeli cum Ecclesia, seu angelorum caeli cum hominibus Ecclesiae, sed cum illis solum ibi qui in bono amoris et charitatis sunt; verum quia homo hujus Ecclesiae etiam exstinxit hoc bonum, ideo nec informari potest per aliquem influxum et per illustrationem inde, solum de aliquibus veris, quae tamen cum bono non cohaerent; inde haec tempora sunt quae vocantur ferrea, ‘ferrum’ enim 20 est verum in ultimo ordinis; sed cum verum tale est, tunc est quale describitur apud Danielem,

Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, 2:43.

[6] Ex his constare potest quomodo revelationes 21 successerunt ab antiquissimis aevis ad hodiernum, et quod hodie detur revelatio solum per Verbum, sed genuina revelatio apud illos qui in amore veri sunt propter verum, et non apud illos qui in amore veri sunt propter honores et lucra ut fines; nam si credere velitis, est Dominus ipsum 22 Verbum, quoniam Verbum est Divinum Verum 23 , et Divinum Verum est Dominus in caelo, quia a Domino; quapropter qui amant Divinum Verum propter Divinum Verum, amant Dominum, et apud illos qui amant Dominum, influit caelum ac illustrat, at illi qui amant 24 Divinum Verum propter honores et lucra ut fines, avertunt se a Domino ad semet et ad mundum, quare apud illos non dari potest influxus et illustratio; hi quoque 25 quia in sensu litterae 26 tenent animum fixum in se, et in sua fama et gloria, 27 applicant illum sensum ad talia quae amoribus suis favent.

Poznámky pod čarou:

1. non solum illis

2. haec tempora vocabantur

3. seu

4. The Manuscript inserts influxum in.

5. vocabantur

6. repraesentativa, quorum

7. repraesentativa

8. saecula argentea

9. et

10. internae

11. cum illis viva voce

12. The Manuscript inserts illos.

13. Sed

14. disposuit

15. possit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. et

17. The Manuscript places this after aeternae.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. intus in se continent

20. significat

21. The Manuscript inserts e coelo.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts in hoc Tellure.

24. The Manuscript deletes Divinum, and inserts Verbum.

25. cum

26. The Manuscript inserts Verbi.

27. The Manuscript inserts inde.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.