Bible

 

Daniel 2:20

Studie

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 426

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

426. Quod ‘ferrum’ significet verum naturale, praeter ab illis quae allata sunt, etiam constat apud Ezechielem de Tyro, Tarshish negotiatrix tua, prae multitudine omnis affluentiae, in argento, ferro, stanno et plumbo, dederunt mercaturas tuas: Dan et Javan, et Meusal 1 , in negotiationibus tuis dederunt ferrum tersum; casia et calamus in foro tuo fuit, 27:12, 19;

ex his et quae praecedunt et sequuntur in eodem capite, constat manifeste quod significentur divitiae caelestes et spirituales, et quod per singula quae nominantur, aliquid speciale; tum etiam per nomina; nam Verbum Domini est spirituale non verbale:

[2] apud Jeremiam,

Num conteret ferrum, ferrum a septentrione et aes? facultates tuas et thesauros in praedam dabo, non in pretio, et quidem pro omnibus peccatis His, 15:12, 13;

ubi ‘ferrum et aes’ pro vero et bono naturali; ‘quod venit a septentrione’ significat sensuale et naturale, nam naturale respective ad spirituale et caeleste est sicut caligo seu septentrio ad lucem aut meridiem; ’ aut sicut umbra, quam significat quoque ‘Zillah’ 2 hic, quae mater: quod ‘facultates et thesauri’ sint divitiae caelestes et spirituales, etiam manifeste patet:

[3] apud Ezechielem,

Accipe tibi sartaginem ferri; et da eam parietem ferri, inter te et inter urbem, et disponas facies tuas ad eam, et sit in obsidionem, et angustes contra eam, 4:3;

quod per ‘ferrum’ hic significetur veritas, etiam constat; veritati tribuitur robur quia ei non resisti potest, quare etiam praedicatur de ferro, quo significatur veritas seu verum fidei, quod confringat et contundat; ut apud Dan. 2:33, 40;

et apud Johannem, Qui vicerit, ... illi dabo potestatem super gentes, illi pascat 3 eas virga ferrea; sicut vasa figulinorum 4 conterantur, Apoc. 2:26, 27:

apud eundem,

Mulier peperit filium masculum, qui pasturus4 erit omnes gentes virga ferrea, Apoc. 12:5;

[4] quod ‘virga ferrea’ sit veritas quae est Verbi Domini, apud Johannem explicatur, Vidi caelum apertam, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo, vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat pugnat; ... indutus erat vestimento tincto sanguine, vocaturque nomen ejus Verbum Dei, ... ex ore illius exit romphaea: acuta, et per illam percutiet gentes, ac ille 3 pascet eos virga ferrea Apoc. 19:11, 13, 15.

Poznámky pod čarou:

1. The Hebrew here is doubtful. In 3923 Swedenborg has Dan et Javan, adveniens in nundinis tuis, in 10256 and 10258 he has Dan et Javan netum in negotiationibus tuis. The Revised Version (1881–1885) has ‘traded with yarn’ or, in the margin, traded from Uzal. The Revised Version The Revised Version (1881–1885) has Vedan for Dan, but the existence of such a place seems doubtful.

2. Hebrew (zillah) means ‘screen’, or ‘shade’.

4. In Arcana Coelestia 4876 and Apocalypsis Revelata Swedenborg has figulina; in Apocalypsis Explicata fictilia.

3. Greek is poimaino = ‘to shepherd’, hence ‘feed, guide or rule’. The usual verb for ‘rule’ is hegeomai. Cf. Matth. 2:6, Revised Version (1881-1885)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10256

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10256. ‘Et calamum aromaticum’: quod significet perceptionem et affectionem veri interioris, constat ex significatione ‘calami aromatici’ quod sit perceptio et affectio veri interioris, est enim ‘calamus’ 1 ille verum, et ‘aromaticum’ perceptio et affectio ejus; quod ‘calamus’ sit verum, videbitur infra, et quod ‘aromaticum’ sit perceptio et affectio ejus, videatur mox supra n. 10254.

[2] Per verum interius hic intelligitur verum interni hominis, quod exterius ibi, secundum illa quae supra n. 10254 dicta sunt, quod nempe in externo homine sit exterius et interius, similiter in interno; inde est quod quattuor aromatica ad parandum oleum unctionis adhibita fuerint, nempe myrrha nobilis, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia; et per ‘myrrham nobilem’ significatur perceptio veri exterioris in externo homine, quod est verum sensuale, per ‘cinnamomum aromaticum’ verum interius ibi, quod est verum naturale, per ‘calamum 2 aromaticum’ verum exterius in interno homine, et per ‘casiam’ verum interius ibi, et per ‘oleum olivae’ ipsum bonum 3 ex quo affectiones et perceptiones verorum illorum 4 .

[3] Quod ‘calamus’ sit verum interius, constare potest ex locis in Verbo ubi memoratur; at ibi non dicitur calamus aromaticus, sed modo ‘calamus’ et ‘calamus bonus’, ut apud Esaiam,

Non Me vocasti, Jacob; et fatigatus es pro Me, Israel; non emisti Mihi argento calamum, et adipe sacrificiorum tuorum non implevisti Me, 43:22, 24:

apud Ezechielem,

Dan et Javan netum in negotiationibus tuis dederunt; ferrum tersum, casia; et calamus in negotiatione tua fuit, 27:19:

et apud Jeremiam,

Quid Mihi tus ex Scheba venit, et calamus bonus e terra longinqua? 5 6:20;

quod in his locis per ‘calamum’ intelligatur aliquid Ecclesiae, et cultus ibi, 6 patet; nam quid alioquin foret quod emerent Jehovae argento calamum, et quod Ipsi calamus bonus e terra longinqua veniret? et quia aliquid Ecclesiae et ejus cultus 7 significatur, sequitur quod sit verum 8 aut bonum, quoniam omnia Ecclesiae et ejus cultus ad illa se referunt; quodnam autem verum 9 aut bonum 10 significatur, caeleste vel spirituale, externi seu interni hominis, constat ex sensu interno ibi in sua serie lustrato; quod sit verum interius, patet.

Poznámky pod čarou:

1. verum ibi

2. The Manuscript deletes odoratum, and inserts aromaticum.

3. ex quo affectionem et perceptionem altered to quod affectiones et perceptiones

4. The Manuscript inserts dictum etiam ibi supra est, quod omnia illa ad classem coelestem pertineant, hoc est, ad ea quae sunt Regni coelestis Domini, et quod illaexquibus conficiebatur suffimentum, ad classem spiritualem, seu quae sunt Regni spiritualis Domini.

5. The Manuscript inserts holocausta vestra non ad complacentiam, et sacrificia vestra non suavia sunt Mihi.

6. The Manuscript inserts manifeste.

7. significant

8. ac

9. et

10. significat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.