Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 851

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

851. Praevideo, quod multi qui legunt Memorabilia post Capita, credituri sint, quod sint imaginationis inventa, sed assevero in veritate quod non sint inventa, sed vere visa et audita, non visa et audita in quodam Statu Mentis sopitae, sed in statu plenae Vigiliae: placuit enim Domino Se Ipsum mihi manifestare, et me mittere ad docendum illa, quae erunt Novae Ipsius Ecclesiae, quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi intelligitur; propter quem finem interiora Mentis seu Spiritus mei aperuit, ex quo mihi datum est in Mundo spirituali cum Angelis esse, et simul in Mundo naturali cum hominibus, et hoc nunc per Viginti septem Annos. Quis in Christiano Orbe aliquid scivisset de COELO ET INFERNO, nisi placuerit Domino aperire alicui Visum spiritus ejus, ac monstrare et docere.

[2] Quod talia, quae in MEMORABILIBUS 1 descripta sunt, appareant in Coelis, constat manifeste a similibus, quae visa et descripta sunt in Apocalypsi a JOHANNE, ut et quae visa et descripta sunt in Verbo Veteris Testamenti a PROPHETIS. In APOCALYPSI sunt haec, Quod viderit FILIUM HOMINIS in medio septem Candelabrorum: quod viderit Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Coelo: Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos: quatuor Animalia circum Thronum: duodecim millia Electos ex unaquavis Tribu: Locustas ascendentes ex Abysso: Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem: duas Bestias unam ascendentem ex mari, alteram e terra: Angelum volantem in medio Coelo habentem Evangelium aeternum: Mare vitreum igne mixtum: Angelos septem habentes plagas septem ultimas; Phialas ab illis effusas in terram, in mare, in fluvios, in solem, in thronum bestiae, in Euphratem, et in Aerem: Mulierem sedentem super Bestia coccinea: Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris: Equum album: Coenam magnam: Coelum novum et Terram novam: Sanctam Hierosolymam descendentem e Coelo, descriptam quoad portas, murum et hujus fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt JOHANNI, ac visa dum quoad spiritum suum fuit in Mundo spirituali et in Coelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini, ut quae deinde PETRO, Actis Apostolorum 11; tum quae visa et audita PAULO. Praeterea quae PROPHETIS in Veteri Testamento; ut EZECHIELI, quod viderit quatuor Animalia, quae erant Cherubi, 1 et 10: quod Novum Templum et Novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. 40 ad 48: quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes, et quoque in Chaldaeam, Cap. 8 et 11:3] Simile factum est cum SACHARIA, 2 quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Cap. 1:8. seq: quod viderit quatuor Cornua; et dein Virum cum funiculo mensurae in manu, Cap. 2; 3 quod viderit Volumen volans, et Epham, Cap. 5:1, 6, quod viderit quatuor Currus inter duos montes et Equos, Cap. 6:1. seq. Pariter cum DANIELE, quod viderit quatuor Bestias ascendentes e Mari, Cap. 7:1. seq: quod viderit Filium hominis venientem in nubibus Coeli, Cujus dominium non transibit, et Regnum non peribit, Cap. 7:13-14: quod viderit pugnas Arietis et Hirci, Cap. 8:1. seq., quod viderit Angelum Gabrielem, et cum illo loquutus sit, Cap. 9. Quod Puer Elisaei viderit Currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum oculi ejus aperti sunt, 2 Regnum 6:17. Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa, quae in Mundo spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma e Coelo.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: MEMORIABILIBUS.
2. Prima editio: SACHARIA;.
3. Prima editio: III.

  
/ 853  
  

Bible

 

Daniel 7:4

Studie

       

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.