Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 42

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

42. (v., ( Quod Dominus dicatur Rex et Unctus, est quia erat Messias seu Christus; ac Messias seu Christus significat Regem et Unctum. Inde est quod Dominus etiam per "Regem" in Verbo intelligatur: similiter per "Davidem," qui erat rex super Jehudam et super Israelem. Quod Dominus Rex et Unctus Jehovae dicatur, patet a multis locis in Verbo. Ideo dicitur in Apocalypsi,

"Agnus vincet eos, quia est Dominus dominorum, et Rex regum" (17:14).

Et alibi,

Sedens super Equo albo habebat "super vestimento... suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" (19:16).

Ex eo, quod Dominus dicatur Rex, est, quod caelum et Ecclesia dicantur Regnum Ipsius; et quod adventus Ipsius in mundum dicatur Evangelium Regni. Quod caelum et Ecclesia dicantur Regnum Ipsius, videatur,

Matthaeum 12:28; 16:28; Marcus 1:14-15; 9:1; 15:43; Lucam 1:33; 4:43; 8:1, 10; 9:2, 11, 60; 10:11; 16:16 1 ; 19:11; 21:31; 22:18; 23:51;

et apud Danielem,

"Surgere faciet Deus... regnum, quod in saecula non peribit:... conteret et consumet omnia alia regna, illud autem stabit in saecula" (2:44).

Apud eundem,

"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis veniens fuit Et Huic datum est dominium, et gloria et regnum, ut omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium saeculi,... et regnum Ipsius quod non peribit" (7:13-14, 27).

Quod adventus Ipsius dicatur "Evangelium Regni," videtur Matthaeus 4:33 [NCBSP: 23]; 9:35; 24:14.

Poznámky pod čarou:

1. 16 pro "26"

  
/ 65  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Divina Providentia # 172

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 340  
  

172. In 1 DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, ostensum est, quod Dominus sit Verbum, et quod omnis doctrina Ecclesiae ex Verbo haurienda sit; nunc quia Dominus est Verbum, sequitur, quod homo qui docetur ex Verbo, doceatur a Solo Domino. Sed quia hoc aegre comprehenditur, illustrabitur in hoc ordine. 1. Quod Dominus sit Verbum, quia Verbum est ab Ipso et de Ipso. 2. Et quia est Divinum Verum Divini Boni. 3. Quod sic ex Verbo doceri, sit ex Ipso. 2 4. Et quod fiat mediate per praedicationes, quod non tollat immediatum.

[2] PRIMO; Quod Dominus sit Verbum, quia est ab 3 Ipso et de Ipso. Quod Verbum sit a Domino, a nemine negatur in Ecclesia; quod autem Verbum sit de Solo Domino, hoc quidem non negatum est, sed nescitum, at ostensum in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO 1-7 et 37-44: et in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 62-69, 80-90, 98-100: nunc quia Verbum est ex Solo Domino, et de Solo Domino, sequitur, quod cum homo docetur ex Verbo, doceatur ex Domino, est enim Verbum Divinum; quis potest 4 communicare Divinum, ac illud indere cordibus, nisi quam ipsum Divinum, a quo est et de quo agit: quare dicit Dominus, ubi loquitur de conjunctione Ipsius cum discipulis, "Quod manerent in Ipso, et verba Ipsius in illis," Johannes 15:7. "Quod verba Ipsius essent spiritus et vita," Johannes 6:63: "Et quod mansionem habeat apud illos, qui verba Ipsius servant," 14:20-24; quare cogitare 5 ex Domino, est ex Verbo, sicut per Verbum. Quod omnia Verbi communicationem cum Coelo habeant, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA 6 SACRA, a principio ad finem, ostensum est, et quia Dominus est Coelum, intelligitur quod omnia Verbi communicationem habeant cum Ipso Domino: Angeli Coeli quidem communicationem habent, sed hoc quoque a Domino.

[3] SECUNDO; Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum Divini Boni: quod Dominus sit Verbum, docet apud Johannem his verbis, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis," 1:1, 14; hoc quia hactenus non aliter intellectum est, quam quod Deus doceret hominem per Verbum, ideo explicatum est per vocem elevationis, quae involvit quod Dominus non sit Ipsum Verbum: causa est, quia non sciverunt, quod per Verbum intelligatur Divinum Verum Divini Boni, seu quod idem, Divina Sapientia Divini Amoris; quod haec sint Ipse Dominus, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Prima, ostensum est; et quod haec sint Verbum, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 1-26 7 .

[4] Quomodo Dominus est Divinum Verum Divini Boni, hic paucis etiam dicetur: omnis homo non est homo ex facie et corpore, sed ex bono amoris sui et ex veris sapientiae suae; et quia homo ex his est homo, est quoque omnis homo suum verum et suum bonum, seu suus amor et sua sapientia; absque his non est homo: Dominus autem est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, seu quod idem, Ipse Amor et Ipsa Sapientia; et haec sunt Verbum, quod in principio fuit apud Deum, et quod fuit Deus, et quod Caro factum est.

[5] TERTIO. Quod sic ex Verbo doceri sit ab Ipso Domino, quia est ex Ipso Bono et ex Ipso Vero, seu ex Ipso Amore et ex Ipsa Sapientia, quae sunt Verbum, ut dictum est; sed quisque docetur secundum sui amoris intellectum; quod supra est, non manet. Omnes illi qui docentur a Domino in Verbo, in paucis veris docentur in mundo, sed in multis cum fiunt angeli; interiora enim Verbi, quae sunt Divina Spiritualia et Divina Coelestia, implantantur simul, sed haec non apud hominem aperiuntur quam post obitum ejus, in Coelo, ubi est in sapientia angelica, quae respective ad humanam, ita ad priorem suam, est ineffabilis. Quod Divina spiritualia et Divina coelestia, quae faciunt sapientiam angelicam, insint omnibus et singulis Verbi, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 5-26, 8 videatur.

[6] QUARTO; Quod hoc fiat mediate per praedicationes, non tollit immediatum: Verbum non potest aliter quam mediate per parentes, magistros, praedicatores, libros, et imprimis per lectionem ejus, doceri; sed usque non docetur ab illis, sed per illos a Domino: hoc quoque est ex scientia praedicatorum, qui dicunt, 9 quod non ipsi ex se, sed ex spiritu Dei loquantur; et quod omne verum sicut omne bonum sit a Deo; loqui quidem id possunt, ac inferre multorum intellectui, sed non alicujus cordi, et quod non est in corde, hoc perit in intellectu; per cor intelligitur amor hominis. Ex his videri potest, quod homo a Solo Domino ducatur et doceatur; et quod immediate ab Ipso, cum ex Verbo. Hoc est arcanum arcanorum Sapientiae Angelicae.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: IN

2. Prima editio: Ipso (absque interpuncto)

3. Prima editio: ah

4. Prima editio: pottst

5. Prima editio: cogitare

6. Prima editio: SCRIFTURA

7. Prima editio: 86.

8. NOVAE ubi in prima editione NOVAE NOVAE. Prima editio habet "SBRIPTURA" in loco "SCRIPTURA."

9. Prima editio: dicunt;

  
/ 340