Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 2

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

2. LEMMA PRIMUM

QUOD QUATUOR ECCLESIAE IN HAC TELLURE A DIE CREATIONIS EJUS FUERINT.

(i.) Quod quatuor Ecclesiae in hac tellure a die creationis ejus fuerint: prima, quae vocanda est Adamica; altera, quae Noachica; tertia, quae Israelitica; et quarta, quae Christiana. -- Quod quatuor Ecclesiae ex creatione mundi in hac tellure exstiterint, manifeste constat apud Danielem; primum ex statua Nebuchadnezari in somnio visa, et postea ex quatuor bestiis ex mari assurgentibus. De statua Nebuchadnezaris haec leguntur:

Dixit Daniel, "Tu, Rex, videns fuisti, et ecce statua una magna,.... et species ejus excellens, stans e regione tui, et aspectus ejus formidabilis. Hujus statuae caput erat ex auro bono; pectus ejus et brachia, ex argento; venter ejus et femora ejus, ex aere; crura ejus ex ferro; pedes ejus ad partem ex ferro, et ad partem ex argilla. Videns fuisti dum excisus est Lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit illos 1 Tunc contrita sunt simul ferrum, argilla, aes, argentum et aurum; factaque sunt sicut palea ex areis aestatis, ita ut abstulerit illa ventus, et ullus locus non inventus est illis: Lapis autem qui percussit statuam, factus est in Petram magnam, et implevit totam terram. ....In diebus his surgere faciet Deus caelorum regnum, quod in saecula non perdetur, et regnum ejus populo 2 alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, illud autem stabit in saecula" (Daniel 2:31-35, 44) 3 .

Quod hoc somnium non significaverit quatuor regna politica in hac tellure, sed quod quatuor Ecclesias, unam alteri successuram, constat ex sequentibus his:

(1.) Quod talia regna, unum post alterum, in hac tellure non exstiterint.

(2.) Quod Divinum Verbum in suo sinu non agat de regnis mundi, sed de Ecclesiis, quae in terris faciunt regnum Dei.

(3.) Tum quod dicatur quod Deus caelorum surgere facturus sit regnum quod in saecula non perdetur, et quod lapis non per manus excisus factus sit in petram magnam quae implevit totam terram.

(4.) Et quia Dominus Salvator noster Jesus Christus in Verbo, utriusque Testamenti dicitur "Lapis" et "Petra," patet quod Ipsius regnum per ultima ibi intelligatur.

(5.) Praeterea status Ecclesiae innumeris in locis in Verbo describitur per "aurum," "argentum," "aes" et "ferrum;" status ejus spiritualis quoad bonum amoris per "aurum," status ejus spiritualis quoad verum sapientiae per "argentum," status ejus naturalis quoad bonum charitatis [per "aes"], et status ejus naturalis quoad verum fidei per "ferrum" (quod confirmatum ex Verbo videatur in Apocalypsi Revelata 913; et alibi).

[2] Quapropter sapientes in primis aevis qui noverunt significationes metallorum, etiam illi aequipararunt saecula a primo ad ultimum successura quatuor illis metallis, et vocaverunt primum saeculum "aureum," secundum saeculum "argenteum," tertium saeculum "cupreum," et quartum saeculum "ferreum," et sic descripserunt illa secundum bona et vera et quia genuina bona et vera non aliunde sunt quam ex Deo caeli, descripserunt illa secundum status Ecclesiae apud illos; nam ex his et secundum hos omnes status civiles regnorum quoad justitiam et judicium existunt, vigent et vivunt.

[3] Quod Dominus Salvator Jesus Christus in Verbo utriusque Testamenti dicatur "Lapis" et "Petra," constat ex nunc sequentibus; quod dicatur "Lapis," ex his:

"Sic dixit Adonai Jehovih, Ecce Ego fundaturus sum in Zione Lapidem probationis, Angulum pretii fundationis fundatae; qui crediderit non festinabit 4 . Tunc ponam judicium in regulam, ac justitiam in perpendiculum" (Esaias 28:16, 17);

"Visitabit Jehovah [Zebaoth] gregem suum; .... ex Illo Lapis angularis" (Sacharia 10:3, 4);

"Lapis quem reprobaverunt architecti factus est in caput anguli" (Psalmuss 118:22);

"Nonne legistis in Scriptura quod Lapis quem reprobaverunt aedificantes factus sit in caput anguli?" (Matthaeus 21:42; Marcus 12:10, 11; Luca 20:17, 18; Esaias 8:14, 15 5 ;)

Accessistis ad Dominum, "Lapidem vivum, ab hominibus quidem rejectum, a Deo vero electum, [pretiosum;] etiam vos ipsi tanquam lapides viventes aedificamini in domum spiritualem;.... propterea dicitur in Scriptura, Pono in Zione Lapidem angularem electum pretiosum, et qui credit in Illum non pudefiet" (1 Petrus 2:4-6);

"Estis aedificati super fundamento Apostolorum et Prophetarum, cujus est angularis Lapis Jesus Christus, per quem totum aedificium coagmentatum probe crescit in templum sanctum in Domino, per quem vos una aedificamini in habitaculum Dei in spiritu" (Ephesos 2:20-22);

Jesus Christus "est Lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio ullo 6 salus" (Act. 4:11, 12).

Quod Dominus dicatur "Petra," constat ex his in Verbo:

"Cum Jeshurun, recalcitravit;.... et deseruit Deum qui fecit eum, et vilipendit Petram salutis suae 2 (Deut. 32:15, 18, 30) 3 ;

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis" (2 Samuelis 23:3);

"Sint in beneplacitum 4 sermones oris mei,.... Jehovah, 5 Petra mea et Redemptor meus" (Psalmuss 19:15 [Biblia Anglica: Psalmuss 19:14]);

"Et 6 recordati sunt quod Deus Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalmuss 78:35);

"Bibebant omnes [eundem] spiritualem potum, bibebant enim ex spirituali Petra; Petra erat Christus" (1 Corinthios 10:4; Exodus 17:6).

Ex his nunc manifeste patet quod per "lapidem," qui percussit statuam, et factus in petram magnam implevit totam terram, et cujus regnum stabit in saecula saeculorum, intelligatur Dominus noster Jesus Christus.

Poznámky pod čarou:

1. pinguis factus est

2. [NCBSP Editor's note: We have inserted footnote marks in the text where there are scan artifacts that need to be checked.]

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

5. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

6. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60  
  

Bible

 

Daniel 3:29

Studie

       

29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :