Bible

 

Daniel 2

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 173


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 426, 1298, 1326, 1361, 1422, 1551, 1837, ...

Apocalypsis Revelata 211, 538, 567, 664, 717, 775, 781, ...

De Amore Conjugiali 73, 78, 79, 81

De Divina Providentia 328

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 42, 48

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 117

De Ultimo Judicio 54

Vera Christiana Religio 156, 275, 609, 625, 754, 761, 788


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 70, 176, 237, 411, 577, 650, 662, ...

Coronis 2, 37

Dicta Probantia 4, 37

Jiný komentář

  Příběhy:



Hop to Similar Bible Verses

Genesis 40:8, 12, 18, 41:8, 14, 26, 28, 41, 43

Exodus 7:11

Numeri 12:6

Deuteronomy 10:17, 29:28

Joshua 22:22

1 Samuelis 6:2

2 Samuelis 7:13, 16

1 Regnum 1:31

2 Regnum 5:15

1 Chronicles 29:10

Ezra 1:2, 6:11

Nehemiae 9:5

Esther 1:13, 3:2

Hiob 12:13, 18, 22

Psalms 2:6, 9, 96:4, 113:2, 136:26, 139:12, 147:5

Proverbia 2:6, 16:14

Ecclesiastes 8:1

Esaias 28:16, 36:11, 47:12, 13

Jeremias 25:1, 27:5, 6, 33:3

Ezechiel 26:7

Daniel 1:6, 17, 2:6, 31, 36, 37, 48, 3:1, 9, 12, 29, 30, 4:2, 3, 4, 6, 14, 18, 19, 22, 5:7, 8, 10, 11, 13, 16, 18, 28, 6:7, 27, 7:4, 5, 6, 7, 13, 14, 15, 23, ...

Haggaeus 2:22

Matthaeus 3:2, 21:44

Luca 1:33, 20:18

Acta Apostolorum 3:12, 10:25, 14:13

Romanos 11:33

1 Timothy 6:15, 16

Hebrews 12:27

Jacobus 1:5

Apocalypsis 1, 11:15, 12:8, 17:14, 19:15

Word/Phrase Explanations

somnium
A dream, as in Genesis 20:3,signifies being somewhat obscure.

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

Chaldæi
Chaldea was a land lying along the Euphrates river near its mouth, south of Babylon, part of what is now southern Iraq. It was a...

Daniel
The book of Daniel follows after Ezekiel in the Old Testament. Daniel was a prophet during the early part of the captivity of the Jews...

nobis
Angels do give us guidance, but they are mere helpers; the Lord alone governs us, through angels and spirits. Since angels have their assisting role,...

aruspices
'Soothsayers' were people who studied natural magic.

percussit
To strike or smite, when used in the Bible, means to attack, harm or destroy, and is usually in reference to an attack on someone’s...

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 Daniel, Interpreter of Dreams
Project | Ages 11 - 17

 Nebuchadnezzar's Dream
A New Church Bible story explanation for teaching Sunday school. Includes lesson materials for Primary (3-8 years), Junior (9-11 years), Intermediate (12-14 years), Senior (15-17 years) and Adults.
Teaching Support | Ages over 3

 Nebuchadnezzar's Dream
Worship Talk | Ages 7 - 14

 Nebuchadnezzar's Dream
Color the picture of the statue seen in the dream.
Project | Ages 7 - 14

 Nebuchadnezzar’s Dream (3-5 years)
Project | Ages 4 - 6

 Nebuchadnezzar’s Dream (6-8 years)
Project | Ages 7 - 10

 Nebuchadnezzar’s Dream (9-11 years)
Project | Ages 11 - 14

 Overview of Daniel: A Man of Conscience for ages 3-14
Overview of a series of scripted lessons for the first six chapters of the book of Daniel. Suitable for Sunday schools, families and classrooms. Levels A, B and C provide materials for ages 3-14.
Sunday School Lesson | Ages 3 - 14

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6426

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

6426. ‘Exinde pastor, lapis Israelis’: quod significet quod inde omne bonum et verum spirituali regno, constat a significatione ‘pastoris’ quod sit qui ducit ad bonum charitatis per verum fidei, de qua n. 343, 3795, 6044, hic in supremo sensu quia de Domino, est ipsum bonum et verum; ex significatione ‘lapidis’ quod sit verum, de qua n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798; et ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 3305, 4286, nam ‘Israel’ est bonum spirituale seu bonum veri, n. 4286, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et quia bonum veri est ipsum essentiale Ecclesiae spiritualis, idcirco per ‘Israelem’ Ecclesia spiritualis significatur, et in superiore sensu regnum spirituale Domini: 1 ex his patet quod per ‘exinde pastor, lapis Israelis’ significetur quod inde omne bonum et verum spirituali regno Domini.

(Odkazy: Arcana Coelestia 344)


[2] Quod ‘lapis Israelis’ sit in supremo sensu Dominus quoad verum quod regno Ipsius spirituali, est quia per ‘lapidem’ (t)in genere significatur templum, et in specie fundamentum ejus, et per ‘templum’ significatur Divinum Humanum Domini, ut 2 constat apud Johannesnnem 2:19, 21;

et quoque per ‘fundamentum’ ejus, apud Matthaeum 21:42,44; et apud Esai. 28:16. Quod ‘lapis’ in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum quod regno Ipsius spirituali, patet apud Davidem,

Lapis quem rejecerunt architecti, factus est in caput anguli; a cum Jehovah factum est hoc; ille est mirabilis in oculis nostris, Ps. 118:22,23; quod ‘lapis’ ibi sit Dominus, 3 constat apud Lucam, Scriptum est, Quem lapidem rejecerunt architecti, hic jactus est in caput anguli, quicumque ceciderit super illum lapidem, confringetur, super quem autem ceciderit, eum comminuet, xx (x)17, 18; 4 haec Dominus de Se loquitur:

apud Esaiam,

Ille timor vester, et Ille formido vestra, erit enim in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, duabus domibus Israelis;. . . impingent inter eos multi, et cadent, et confringentur, 8:13-15;

ubi de Domino:

apud eundem,

Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego, fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii, fundationis fundatae; qui crediderit, non festinabit, 28:16:

apud Zachariam, Visitabit Jehovah Zebaoth gregem Suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae Suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli, 10:3,4:

(Odkazy: John 2:19, 2:21; Luke 20:17-18; Psalms 118:22-23; Zechariah 10:3-4)


[3] apud Danielem,

Videns fuisti, usque dum excisus lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos, . . . lapis qui percussit statuam, factus est in petram magnam, et implevit omnem terram. . . . Surgere faciet Deus caelorum regnum, quod in saecula non perdetur, et regnum ejus populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, ipsum autem stabit in saecula: propterea quod vidisti, quod 5 e petra excisus est lapis, qui non per manus, et contrivit ferrum, aes, argillam, argentum et aurum, 2:34,35,44,45; hic per ‘lapidem’ in supremo sensu 6 intelligitur Dominus, et in sensu respectivo regnum Ipsius spirituale; quod ‘lapis excisus sit e petra’ significat quod e vero fidei, nam id per ‘petram’ in Verbo significatur, et quia verum fidei per ‘lapidem et petram’, est regnum Domini spirituale quod etiam significatur, hoc enim in vero fidei et inde in bono est. Per ‘lapidem’ etiam super quo dormivit Jacob, et quem dein posuit in statuam, simile significatur, de quo ita, Expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc, et ego non scivi: et timuit et dixit, Quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli: et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem posuerat sub capitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus; . . . dixit; Lapis hic, quem posui statuam, erit domus Dei, Gen. 28:16-18, (x)22.

Quod per ‘lapidem’ ab antiquis intellectus sit Dominus in supremo sensu, et regnum Ipsius spirituale in sensu repraesentativo, etiam liquet apud Joshuam, Erexit Joshua lapidem, sub quercu quae in sanctuario Jehovae;et dixit Joshua ad universum populum, Ecce lapis hic erit nobis in testem; audivit enim ille omnes sermones Jehovae, quos locutus est nobiscum; et erit in testem contra (x)vos, ne abnegetis Deum vestrum,: 24:26,27.

-----
Footnotes:

1. inde

2. patet

3. patet

4. ubi

5. de

6. significatur

-----

(Odkazy: Daniel 2:34-35, 2:44-45; Genesis 28:22; Joshua 24:26-27)


Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 6427, 6499, 6514, 6522, 6555, 6557, 6561, 6565, 6762, 6890, 6944, 7008, 7016, 7062, 7066, 7067, 7090, 7091, 7092, 7096, 7136, 7201, 7215, 7223, 7235, 7271, 7328, 7349, 7393, 7439, 7456, 7474, 7500, 7551, 7585, 7617, 7719, 7784, ...

De Equo Albo 9

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 258


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 9, 140, 176, 179, 222, 278, 340, 373, 375, 401, 409, 411, 431, 503, 701, 724

Other New Christian Commentary

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: