Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3762

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3762. ‘Et ivit terram filiorum orientis’: quod significet ad vera amoris, nempe elevationem, constat ex significatione ‘terrae filiorum orientis’; quod Aram seu Syria dicta sit terra filiorum orientis, patet quia illuc se contulit Jacob, videatur etiam n. 3249; quod per ‘Syriam’ in genere significentur cognitiones boni n. 1232, 1234 ostensum est, at in specie per ‘Aram Naharaim’ seu Syriam fluviorum significantur cognitiones veri, n. 3051, 3664; hic autem non dicitur quod iverit ad Aram seu Syriam sed ‘ad terram filiorum orientis’, ut significetur id de quo in toto hoc capite agitur, nempe ascensus ad vera amoris: vera amoris dicuntur illa vera quae alibi vera caelestia appellata sunt, sunt enim cognitiones de charitate erga proximum, deque amore in Dominum; in sensu supremo, in quo agitur de Domino, sunt vera Divini amoris;

[2] illa vera, nempe de charitate erga proximum et de amore in Dominum, discenda sunt antequam homo regenerari potest, et quoque agnoscenda et credenda, et quantum agnoscuntur, 1 creduntur, et vita imbuuntur, tantum quoque regeneratur homo, 2 et tunc tantum implantantur illa naturali hominis, in quo sunt ut in sua humo; implantantur ibi primum per instructionem a parentibus et magistris, dein ex Verbo Domini, postea ex propria reflexione super illa, 3 sed per illa solum reponuntur solum in memoria naturali hominis, ac inter cognitiones ibi referuntur; sed usque non agnoscuntur, creduntur, et imbuuntur, nisi sit vita secundum illa, tunc enim homo in affectionem venit, et quantum in 4 affectionem ex vita venit, tantum naturali ejus, ut suae humo, implantantur; quae non ita implantantur, 5 quidem apud hominem sunt, sed modo in memoria ejus sicut aliquod cognitivum aut historicum, quod non ad aliud conducit quam ut de illis loqui possit, et per illa captare famam, et per hanc lucrari opes et honores; sed 6 tunc non implantata sunt.

[3] Quod per ‘terram filiorum orientis’ significentur vera amoris, ita cognitiones veri quae tendunt ad bonum, 7 constare potest a significatione ‘filiorum’ quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex significatione ‘orientis’ quod sit amor, de qua n. 101, 1250, 3249; terra illorum est humus in qua sunt 8 ; quod ‘filii orientis’ sint illi qui in cognitionibus veri et boni, proinde in veris amoris, constare 9 etiam potest alibi ex Verbo, ut in libro Primo Regum, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, 5:10

[KJV 4:30];

ubi per ‘sapientiam filiorum orientis’ significantur cognitiones interiores veri et boni, ita ii qui in illis sunt; per ‘sapientiam autem Aegyptiorum’ scientia earundem quae in gradu inferiore est; quod per ‘Aegyptios’ significentur 10 scientifica in genere, videatur n. 1164, 1165, 1462:

[4] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Surgite, ascendite contra Kedarem, devastate filios orientis, tentoria et greges eorum sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum sument, 49:28 [29];

ibi quod per ‘filios orientis’ intelligantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, constat ex eo 11 quod ‘sument tentoria et greges eorum, tum cortinas, et omnia vasa eorum, ut et camelos’; per ‘tentoria’ enim significantur sancta boni, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, per ‘greges’ bona charitatis, n. 343, 2566; per ‘cortinas’ sancta vera, n. 2576, 3478, per ‘vasa’ vera fidei, et scientifica, n. 3068, 3079, per ‘camelos’ scientifica in communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145; ita per ‘filios orientis’ illi qui in illis 12 sunt, hoc est, qui in cognitionibus boni et veri.

[5] Quod sapientes ab 13 orientalibus, qui venerunt ad Jesum, cum nasceretur, fuerint ex illis qui filii orientis dicti sunt, constare potest ex eo quod illi in cognitione fuerint quod nasciturus Dominus, et quod Adventum Ipsius sciverint ex stella quae illis apparuit in oriente, de quibus ita apud Matthaeum, Cum nasceretur Jesus in Bethlehem Judaeae, ... ecce sapientes ab orientalibus venerunt in Hierosolymam, dicentes, Ubi est natus Rex Judaeorum? vidimus enim Ipsius stellam ab oriente, et venimus adorare Ipsum, 2:1, 2;

quod apud filios orientis qui e Syria, tale propheticum ab antiquo fuerit, constat a prophetia Bileami de Adventu Domini, apud Mosen,

Video Ipsum, et non nunc, conspicio Ipsum et non propinquus, orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, Num.

24:17;

quod Bileamus fuerit ex terra filiorum orientis seu ex Syria, patet ex his apud Mosen,

Edidit Bileamus enuntiatum suum, et dixit, A Syria adduxit me Balakus rex Moabi, ex montibus orientis, Num. 23:7;

sapientes illi qui venerunt ad Jesum cum nasceretur, vocantur magi, sed ita dicti sunt sapientes 14 illo tempore, ut constat ex pluribus locis, ut Gen. 41:8; Exod. 7:11; Dan. 2:27; 4:3, 4

[KJV 6, 7]; 1 Reg. 5:10 [KJV 4:30]; et passim apud Prophetas.

[6] Quod ‘filii orientis’ in opposito sensu significent cognitiones mali et falsi, ita illos qui in illis sunt, constat apud Esaiam,

Recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; . .

. involabunt in humerum Philistaeorum versus mare, et simul depraedabuntur filios orientis, 11:14:

apud Ezechielem,

Contra filios Ammonis, Ecce Ego tradidi te filiis orientis in hereditatem, et collocabunt ordinationes suas in te, 25:4,

10: in libro Judicum, Cum seminavit Israel, et ascendit Midian et Amalek, et filii orientis, et ascenderunt 15 supra illum, 6:3;

‘Midian’ pro illis qui in falso, quia non in vitae bono, n. 3242;

‘Amalek’ pro illis qui in falsis, quibus oppugnant vera, n. 1679; ‘filii orientis’ pro illis qui in cognitionibus falsi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript has tantum illa implantantur naturali hominis, in quo seu ubi sunt

3. The Manuscript has tunc reponuntur in memoria naturali hominis, et inter cognitiones ibi referuntur; sed usque illa fieri nequeunt, nempe ut agnoscantur, credantur et imbuantur, nisisit vita secundum illa, tunc enim in affectione sunt,

4. The Manuscript has affectione

5. The Manuscript has etiam ibi quidem esse possunt, sed modo ut aliquod

6. The Manuscript has apud hoc illa

7. The Manuscript inserts etiam.

8. The Manuscript inserts hic naturale, ut supra dictum.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript has scientia

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this after veri.

13. The Greek is plural, i. e. , ( )***

14. The Manuscript has tunc temporis

15. The Manuscript has super

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Daniel 7:4

Studie

       

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.