Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3021

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3021. ‘Pone quaeso manum tuam sub femore meo’: quod significet obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis, constat a significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878; et a significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, de qua sequitur: quod sit obstrictio ad illam potentiam, constat ex eo quod qui obstringerentur ad aliquod quod esset amoris conjugialis, ab antiquo ritu posuerint manum sub femore illius cui obstringebantur, et sic adjurati sint ab illo, et hoc ex causa quia ‘femur’ significabat amorem conjugialem, et ‘manus’ potentiam seu quantum posset; omnes enim partes corporis humani correspondent spiritualibus et caelestibus in Maximo Homine, qui est caelum, ut n. 2996, 2998 ostensum; et amplius in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; 1 ipsa femora cum lumbis correspondent amori conjugiali; haec antiquissimis fuerunt nota, quare ritus plures illis inde haerunt, inter quos etiam quod ponerent manus sub femore, cum ad quoddam bonum amoris conjugialis obstringerentur; cognitio talium, quae antiquis fuit aestimatissima et inter praecipua scientiae et intelligentiae illorum, hodie prorsus deperdita est, usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit aliqua correspondentia, et forte inde miraturi quod talia per illum ritum significentur: hic quia agitur de 2 desponsatione 3 Jishaki filii cum aliqua ex familia Abrahami, et servo seniori dictum ut 4 officio illo fungeretur, ideo 5 hic ritus.

[2] Quod ‘femur’ significet amorem conjugialem, ex correspondentia, ut dictum, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut ex processu mandato cum mulier accusaretur adulterii a viro suo, apud Mosen,

Adjurabit sacerdos mulierem juramento 6 maledictionis, et dicet sacerdos mulieri, Dabit Jehovah temet in 6 maledictionem et in adjurationem in medio populi tui, in dando Jehovah femur tuum cadens, et ventrem tuum tumentem.... Cum bibendas dederit ei aquas, et fiet, si polluta et praevaricata praevaricationem in virum suum, et venient in 7 illam aquae maledictae in amaritudines, et tumescet venter ejus, et cadet femur ejus, et erit mulier in 6 obsecrationem in medio populi sui, Num. 5:21, 27;

quod ‘femur caderet’ significabat malum amoris conjugialis seu adulterium; cetera quae in eodem processu, quoad singula, specialia rei significabant, sic ut ne minimum sit quod non involvit aliquod, utcumque homo qui absque sancti idea legit Verbum, miraturus cur talia. Ex significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, aliquoties dicitur quod ‘egressi femur ejus’, ut de Jacobo,

Fructificare et multiplicare, gens et coetus gentium erit ex te, et reges ex feminibus tuis exibunt, Gen. 35:11: et alibi,

Omnis anima veniens Jacobo ad Aegyptum, egressi femur ejus, Gen. 46:26; Exod. 1:5: et de Gideone, Gideoni erant septuaginta filii, egressi femur ejus,

Jud. 8:30.

[3] Et quia ‘femora, femina et lumbi’ significant illa quae sunt amoris conjugialis, etiam significant illa quae sunt amoris et charitatis, ex causa quia amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris, videatur n. 686, 2733, 2737-2739, ex eadem enim origine sunt, nempe ex conjugio caelesti quod est boni et veri, de quibus videantur n. 2727-2759; quod ‘femur’ significet bonum amoris caelestis, et bonum amoris spiritualis, constare potest ab his locis, apud Johannem, Sedens super equo albo, habebat super vestimento suo, et super femore suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum,

[Apoc. ] 19:16;

‘sedens super equo albo’ quod sit Verbum, ita Dominus Qui Verbum, videatur n. 2760-2762; quod ‘vestimentum’ sit Divinum Verum, n. 2576, 8 ideo dicitur ‘Rex regum’, n. 9 3009; inde patet quid ‘femur’, quod nempe Divinum Bonum quod est amoris Ipsius, ex quo etiam vocatur ‘Dominus dominorum’, n. 9 3004-3011, hoc quia est quali Domini, dicitur quod ‘haberet super illis nomen scriptum’, nomen enim significat quale, n. 1896, 2009, 2724, 3006:

[4] apud Davidem,

Accinge gladium tuum super femur, potens gloria tua et honore, Ps. 45:4 [KJV Ps. 45:3];

ubi de Domino; ‘gladius’ pro vero pugnante, n. 2799, ‘femur’ pro bono amoris; ‘accingere gladium super femur’ est quod verum ex quo pugnaret, esset ex bono amoris:

apud Esaiam,

Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, 11:5;

ubi etiam de Domino; justitia quia praedicatur de bono amoris n. 2235, vocatur ‘cingulum lumborum’; ‘veritas’ 10 quia ex bono, dicitur ‘cingulum feminum’; ita ‘lumbi’ praedicantur de amore boni, et ‘femina’ de amore veri:

[5] apud eundem,

Non fessus, et non impingens in Ipso, non dormitabit, et non indormiet, et non solutum est cingulum feminum Ipsius, et non avulsa corrigia calceorum Ipsius, 5:27;

de Domino, ‘cingulum feminum’ pro amore veri, ut supra:

apud Jeremiam,

Jehovah ad illum, quod emeret cingulum lini, et poneret super lumbos, sed per aquam non duceret; ... et abiret a Euphratem, et absconderet illud in foramine petrae; ... quo facto, cum abiit, et recepit illud e loco, ... corruptum erat 13:1-7;

‘cingulum lini’ pro vero, 11 repraesentativum quod verum esset ex bono, erat quod ‘poneret illud super lumbos’; quisque videre potest quod haec repraesentativa sint, quae non sciri possunt quid significant nisi ex correspondentiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordi ad finem 12 quorundam capitum;

[6] similiter quid significant illa quae visa Ezechieli, Danieli, et Nebuchadnezzari; Ezechieli, Supra expansum, quod supra caput cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius; et vidi sicut speciem prunae, sicut aspectum ignis intra 13 illam circumcirca; ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, et splendorem illi circumcirca sicut aspectum iridis, quae est in nube in dic pluviae, ita aspectus splendoris circumcirca, ita aspectus similitudinis gloriae Jehovae, 1:26-28;

quod hoc repraesentativum fuerit Domini, ac regni Ipsius, constare potest, et quod ‘aspectus lumborum sursum et aspectus lumborum deorsum’ sit Ipsius amoris, patet a significatione ‘ignis’ quod sit amor, n. 934, et a 14 splendoris et iridis quod sit inde sapientia et intelligentia, n. 1042, 1043, 1053:

[7] Danieli,

Vir visus illi indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut Tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut lampades ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, 10:[5], 6;

quid singula haec, nemini constare potest nisi ex repraesentationibus et illarum correspondentiis, ut quid lumbi, quid corpus, quid facies, oculi, brachia, pedes; ex illis patet quod Domini regnum caeleste ita repraesentatum sit, in quo Divinus amor sunt ‘lumbi’, ‘aurum Uphasi’ quo cincti, est bonum sapientiae quod ex amore, n. 113, 1551, 1552:

[8] Nebuchadnezzari, apud Danielem,

Statuae caput erat aurum bonum; pectus et brachia ejus argentum; venter et femora ejus aes; pedes ex parte ferrum, ex parte argilla, 2:32, 33;

per statuam illam status Ecclesiae successivi repraesentati sunt, per ‘caput quod aurum’ primus status, qui fuit caelestis quia amoris in Dominum; per ‘pectus et brachia quae argentum’ secundus 15 status, qui fuit spiritualis quia charitatis erga proximum; per ‘ventrem et femora quae aes’ tertius status, qui fuit boni naturalis quod est ‘aes’, n. 425, 1551, bonum naturale est amoris seu charitatis erga proximum in gradu infra bonum spirituale; per ‘pedes qui ferrum et argilla’ quartus status, qui fuit veri naturalis quod est ‘ferrum’, n. 425, 426, et quoque nullius cohaerentiae cum bono, quod est ‘argilla’. Ex his constare potest quid per femora et lumbos significatur, 16 quod nempe amor conjugialis principaliter, et inde omnis amor genuinus, ut ex adductis locis patet, et quoque ex, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV 25, 31, 32]; Esai. 20:2-4; Nahum 2:2 [KJV 1]; Ps. 69:24 [KJV Ps. 69:23]; Exod. 12:11; Luc. 12:35, 36;

etiam in opposito sensu 17 amores illis contrarii, nempe sui et mundi, I Reg. 2:5, 6; Esai. 32:10, 11; Jer. 30:6; 48:37; Ezech. 29:7; Amos 8:10.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ipsum femur

2. dispensatione, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has Isaci

4. officia, in the First Latin Edition

5. The Manuscript has talis

6. In this citation Swedenborg probably meant to distinguish ('alah) and (m'arar), both meaningcurse'. The former occurs in lines 1, 2 and the latter in line 6. In line 2 the Manuscript alters maledictionem to obsecrationem but this is corrected in the First Latin Edition. In lines 6 and 8 we should probably read obsecratae and maledictionem.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has inde etiam

9. Neither ‘Rex regum’ nor ‘Dominus dominorum’ appears in the series from 3

10. The Manuscript inserts autem.

11. The Manuscript has significativum

12. The Manuscript has cap. xxvii-xliii.

13. illum, in the First Latin Edition

14. The Manuscript has splendoris sicut irides. If correct significatione 'must be understood after a.

15. The Manuscript inserts ejus.

16. The Manuscript has praeter aliis in locis ubi nominantur, ut

17. pro amoribus in the Manuscript, amoris for amores, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1042

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1042. ‘Arcum Meum dedi in nube’: quod significet statum hominis regenerati spiritualis, qui instar arcus iridis est: quisque mirari potest quod arcus in nube seu iris in Verbo accipiatur pro signo foederis, cum iris non aliud sit quam quoddam exsurgens ex modificatione radiorum lucis a sole tunc in guttis aquae pluviae, nec aliud quam naturale quoddam, nec sicut alia signa foederis in Ecclesia, de quibus mox prius: sed quod ‘arcus in nube’ repraesentet regenerationem, et significet statum hominis regenerati spiritualis, non alicui notum esse potest nisi cui datum videre et inde scire quomodo se res habet. Angeli spirituales, qui omnes fuerunt homines Ecclesiae spiritualis regenerati, in altera vita cum sistuntur conspiciendi ita, apparet circum caput sicut arcus iridis; sed irides quae apparent, se habent prorsus secundum statum eorum, inde etiam cognoscuntur in caelo et in mundo spirituum quales sunt: quod instar iridis appareat, causa est quod naturalia eorum correspondentia spiritualibus talem speciem sistant; est modificatio lucis spiritualis a Domino, in eorum naturalibus; hi angeli sunt qui dicuntur ‘regenerati aqua et spiritu’, angeli vero caelestes ‘regenerati igne’. In naturalibus ita se habet:

[2] ut color existat, debet esse quoddam obscurum et niveum, seu nigrum et album, in quae cum radii lucis ex sole incidunt, secundum variam temperaturam obscuri et nivei, seu nigri et albi, ex modificatione radiorum lucis influentium, existunt colores, quorum quidam magis aut minus trahunt ex obscuro et nigro, quidam magis aut minus ex niveo seu albo, inde diversitas eorum; comparative se habet res in spiritualibus; ibi ‘obscurum’ est proprium intellectuale seu falsum. et ‘nigrum’ est proprium voluntarium hominis seu malum, quod absorbet et exstinguit radios lucis; at ‘niveum et album’ est verum et bonum quod homo putat facere ex semet, quod reflectit et rejicit a se radios lucis; radii lucis qui in illa incidunt et illa quasi modificant, sunt a Domino, ut a sole sapientiae et intelligentiae, nam radii lucis spiritualis non alii sunt nec aliunde: quia naturalia correspondent spiritualibus, inde est cum circa hominem regeneratum spiritualem in altera vita sistatur ita videndum, quod appareat simile arcui in nube, qui arcus est repraesentatio spiritualium in ejus naturalibus:

apud hominem regeneratum spiritualem est proprium intellectuale, cui Dominus insinuat innocentiam, charitatem et misericordiam; secundum receptionem horum honorum ab homine, apparet ejus iris, cum sistitur videnda, eo pulchrior quo magis proprium voluntarium hominis remotum, subactum, et in obsequium redactum est.

[3] Prophetis cum in visione Dei fuerant, apparuit quoque arcus sicut qui in nube, ut Ezechieli, Supra expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et 1 super similitudine throni’, similitudo tanquam aspectus Hominis super illo superius: et vidi sicut speciem prunae 2 coruscantis secundum aspectum ignis, intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et supra; et ab aspectu lumborum Ipsius et infra, vidi tanquam aspectum ignis cui splendor circumcirca, sicut aspectus arcus cum sit in nube in die pluviae, sic aspectus splendoris circumcirca; hic aspectus similitudinis Gloriae Jehovae, 1:26-28;

cuivis constare potest quod Dominus ita visus, et tunc per Ipsum repraesentatum caelum, nam Ipse est caelum, hoc est, Omne in omnibus caeli; Ipse est ‘Homo’ de quo ibi, ‘thronus’ est caelum, ‘pruna coruscans secundum aspectum ignis a lumbis supra’ est caeleste amoris, ‘ignis splendor circumcirca a lumbis infra sicut arcus in nube’ est caeleste spirituale; ita caelum caeleste seu caelestium angelorum repraesentatum a lumbis supra, et caelum spirituale seu spiritualium angelorum a lumbis infra; quae enim infra sunt a lumbis usque per pedes ad plantas, in Maximo Homine significant naturalia: inde quoque constat quod naturalia hominis ita illustrata per lucem spiritualem a Domino, instar ‘arcus in nube’ appareant. Apparuit etiam Johanni, de quibus in Apoc. 4:2, 3; 10:1.

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition omits this, probably a printer’s slip from repetition of throni.

2. Schmidius has only prunae, the KJV (1611) and R. V. have ‘amber’, but it says ‘or electrum’ in the Manuscript. The Hebrew [ ] (hashmal) means ‘polished brass’, possibly a mixture of brass and gold, see Rev. 1:15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.