Bible

 

Daniel 2

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 173


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 426, 1298, 1326, 1361, 1422, 1551, 1837, ...

Apocalypsis Revelata 211, 538, 567, 664, 717, 775, 781, ...

De Amore Conjugiali 73, 78, 79, 81

De Divina Providentia 328

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 42, 48

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 117

De Ultimo Judicio 54

Vera Christiana Religio 156, 275, 609, 625, 754, 761, 788


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 70, 176, 237, 411, 577, 650, 662, ...

Coronis 2, 37

Dicta Probantia 4, 37

Jiný komentář

  Příběhy:



Hop to Similar Bible Verses

Genesis 40:8, 12, 18, 41:8, 14, 26, 28, 41, 43

Exodus 7:11

Numeri 12:6

Deuteronomy 10:17, 29:28

Joshua 22:22

1 Samuelis 6:2

2 Samuelis 7:13, 16

1 Regnum 1:31

2 Regnum 5:15

1 Chronicles 29:10

Ezra 1:2, 6:11

Nehemiae 9:5

Esther 1:13, 3:2

Hiob 12:13, 18, 22

Psalms 2:6, 9, 96:4, 113:2, 136:26, 139:12, 147:5

Proverbia 2:6, 16:14

Ecclesiastes 8:1

Esaias 28:16, 36:11, 47:12, 13

Jeremias 25:1, 27:5, 6, 33:3

Ezechiel 26:7

Daniel 1:6, 17, 2:6, 31, 36, 37, 48, 3:1, 9, 12, 29, 30, 4:2, 3, 4, 6, 14, 18, 19, 22, 5:7, 8, 10, 11, 13, 16, 18, 28, 6:7, 27, 7:4, 5, 6, 7, 13, 14, 15, 23, ...

Haggaeus 2:22

Matthaeus 3:2, 21:44

Luca 1:33, 20:18

Acta Apostolorum 3:12, 10:25, 14:13

Romanos 11:33

1 Timothy 6:15, 16

Hebrews 12:27

Jacobus 1:5

Apocalypsis 1, 11:15, 12:8, 17:14, 19:15

Word/Phrase Explanations

somnium
A dream, as in Genesis 20:3,signifies being somewhat obscure.

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

Chaldæi
Chaldea was a land lying along the Euphrates river near its mouth, south of Babylon, part of what is now southern Iraq. It was a...

Daniel
The book of Daniel follows after Ezekiel in the Old Testament. Daniel was a prophet during the early part of the captivity of the Jews...

nobis
Angels do give us guidance, but they are mere helpers; the Lord alone governs us, through angels and spirits. Since angels have their assisting role,...

aruspices
'Soothsayers' were people who studied natural magic.

percussit
To strike or smite, when used in the Bible, means to attack, harm or destroy, and is usually in reference to an attack on someone’s...

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 Daniel, Interpreter of Dreams
Project | Ages 11 - 17

 Nebuchadnezzar's Dream
A New Church Bible story explanation for teaching Sunday school. Includes lesson materials for Primary (3-8 years), Junior (9-11 years), Intermediate (12-14 years), Senior (15-17 years) and Adults.
Teaching Support | Ages over 3

 Nebuchadnezzar's Dream
Worship Talk | Ages 7 - 14

 Nebuchadnezzar's Dream
Color the picture of the statue seen in the dream.
Project | Ages 7 - 14

 Nebuchadnezzar’s Dream (3-5 years)
Project | Ages 4 - 6

 Nebuchadnezzar’s Dream (6-8 years)
Project | Ages 7 - 10

 Nebuchadnezzar’s Dream (9-11 years)
Project | Ages 11 - 14

 Overview of Daniel: A Man of Conscience for ages 3-14
Overview of a series of scripted lessons for the first six chapters of the book of Daniel. Suitable for Sunday schools, families and classrooms. Levels A, B and C provide materials for ages 3-14.
Sunday School Lesson | Ages 3 - 14

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3021

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

3021. ‘Pone quaeso manum tuam sub femore meo’: quod significet obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis, constat a significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878; et a significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, de qua sequitur: quod sit obstrictio ad illam potentiam, constat ex eo quod qui obstringerentur ad aliquod quod esset amoris conjugialis, ab antiquo ritu posuerint manum sub femore illius cui obstringebantur, et sic adjurati sint ab illo, et hoc ex causa quia ‘femur’ significabat amorem conjugialem, et ‘manus’ potentiam seu quantum posset; omnes enim partes corporis humani correspondent spiritualibus et caelestibus in Maximo Homine, qui est caelum, ut n. 2996, 2998 ostensum; et amplius in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; 1 ipsa femora cum lumbis correspondent amori conjugiali; haec antiquissimis fuerunt nota, quare ritus plures illis inde haerunt, inter quos etiam quod ponerent manus sub femore, cum ad quoddam bonum amoris conjugialis obstringerentur; cognitio talium, quae antiquis fuit aestimatissima et inter praecipua scientiae et intelligentiae illorum, hodie prorsus deperdita est, usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit aliqua correspondentia, et forte inde miraturi quod talia per illum ritum significentur: hic quia agitur de 2 desponsatione 3 Jishaki filii cum aliqua ex familia Abrahami, et servo seniori dictum ut 4 officio illo fungeretur, ideo 5 hic ritus.

[2] Quod ‘femur’ significet amorem conjugialem, ex correspondentia, ut dictum, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut ex processu mandato cum mulier accusaretur adulterii a viro suo, apud Mosen,

Adjurabit sacerdos mulierem juramento 6 maledictionis, et dicet sacerdos mulieri, Dabit Jehovah temet in 6 maledictionem et in adjurationem in medio populi tui, in dando Jehovah femur tuum cadens, et ventrem tuum tumentem.... Cum bibendas dederit ei aquas, et fiet, si polluta et praevaricata praevaricationem in virum suum, et venient in (x)illam aquae maledictae in amaritudines, et tumescet venter ejus, et cadet femur ejus, et erit mulier in 6 obsecrationem in medio populi sui, Num. 5:21, 27;

quod ‘femur caderet’ significabat malum amoris conjugialis seu adulterium; cetera quae in eodem processu, quoad singula, specialia rei significabant, sic ut ne minimum sit quod non involvit aliquod, utcumque homo qui absque sancti idea legit Verbum, miraturus cur talia. Ex significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, aliquoties dicitur quod ‘egressi femur ejus’, ut de Jacobo,

Fructificare et multiplicare, gens et coetus gentium erit ex te, et reges ex feminibus tuis exibunt, Gen. 35:11: et alibi,

Omnis anima veniens Jacobo ad Aegyptum, egressi femur ejus, Gen. 46:26; Exod. 1:5: et de Gideone, Gideoni erant septuaginta filii, egressi femur ejus,

Jud. 8:30.

[3] Et quia ‘femora, femina et lumbi’ significant illa quae sunt amoris conjugialis, etiam significant illa quae sunt amoris et charitatis, ex causa quia amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris, videatur n. 686, 2733, 2737-2739, ex eadem enim origine sunt, nempe ex conjugio caelesti quod est boni et veri, de quibus videantur n. 2727-2759; quod ‘femur’ significet bonum amoris caelestis, et bonum amoris spiritualis, constare potest ab his locis, apud Johannem, Sedens super equo albo, habebat super vestimento suo, et super femore suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum,

[Apoc.] 19:16;

‘sedens super equo albo’ quod sit Verbum, ita Dominus Qui Verbum, videatur n. 2760-2762; quod ‘vestimentum’ sit Divinum Verum, n. 2576, 7 ideo dicitur ‘Rex regum’, n. 8 3009; inde patet quid ‘femur’, quod nempe Divinum Bonum quod est amoris Ipsius, ex quo etiam vocatur ‘Dominus dominorum’, n. 8 3004-3011, hoc quia est quali Domini, dicitur quod ‘haberet super illis nomen scriptum’, nomen enim significat quale, n. 1896, 2009, 2724, 3006:

(Odkazy: Revelation 19:11)


[4] apud Davidem,

Accinge gladium tuum super femur, potens gloria tua et honore, Ps. 45:4 [King James Version, Ps. 45:3];

ubi de Domino; ‘gladius’ pro vero pugnante, n. 2799, ‘femur’ pro bono amoris; ‘accingere gladium super femur’ est quod verum ex quo pugnaret, esset ex bono amoris:

apud Esaiam,

Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, 11:5;

ubi etiam de Domino; justitia quia praedicatur de bono amoris n. 2235, vocatur ‘cingulum lumborum’; ‘veritas’ 9 quia ex bono, dicitur ‘cingulum feminum’; ita ‘lumbi’ praedicantur de amore boni, et ‘femina’ de amore veri:

[5] apud eundem,

Non fessus, et non impingens in Ipso, non dormitabit, et non indormiet, et non solutum est cingulum feminum Ipsius, et non avulsa corrigia calceorum Ipsius, 5:27;

de Domino, ‘cingulum feminum’ pro amore veri, ut supra:

apud Jeremiam,

Jehovah ad illum, quod emeret cingulum lini, et poneret super lumbos, sed per aquam non duceret;... et abiret a Euphratem, et absconderet illud in foramine petrae;... quo facto, cum abiit, et recepit illud e loco,... corruptum erat 13:1-7;

‘cingulum lini’ pro vero, 10 repraesentativum quod verum esset ex bono, erat quod ‘poneret illud super lumbos’; quisque videre potest quod haec repraesentativa sint, quae non sciri possunt quid significant nisi ex correspondentiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordi ad finem 11 quorundam capitum;

(Odkazy: Jeremiah 13:1-6)


[6] similiter quid significant illa quae visa Ezechieli, Danieli, et Nebuchadnezzari; Ezechieli, Supra expansum, quod supra caput cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius; et vidi sicut speciem prunae, sicut aspectum ignis intra 12 illam circumcirca; ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, et splendorem illi circumcirca sicut aspectum iridis, quae est in nube in dic pluviae, ita aspectus splendoris circumcirca, ita aspectus similitudinis gloriae Jehovae, 1:26-28;

quod hoc repraesentativum fuerit Domini, ac regni Ipsius, constare potest, et quod ‘aspectus lumborum sursum et aspectus lumborum deorsum’ sit Ipsius amoris, patet a significatione ‘ignis’ quod sit amor, n. 934, et a 13 splendoris et iridis quod sit inde sapientia et intelligentia, n. 1042, 1043, 1053:

(Odkazy: Arcana Coelestia 1042-1043)


[7] Danieli,

Vir visus illi indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut Tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut lampades ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, 10:[5], 6;

quid singula haec, nemini constare potest nisi ex repraesentationibus et illarum correspondentiis, ut quid lumbi, quid corpus, quid facies, oculi, brachia, pedes; ex illis patet quod Domini regnum caeleste ita repraesentatum sit, in quo Divinus amor sunt ‘lumbi’, ‘aurum Uphasi’ quo cincti, est bonum sapientiae quod ex amore, n. 113, 1551, 1552:

(Odkazy: Arcana Coelestia 1551-1552; Daniel 10:5-6)


[8] Nebuchadnezzari, apud Danielem,

Statuae caput erat aurum bonum; pectus et brachia ejus argentum; venter et femora ejus aes; pedes ex parte ferrum, ex parte argilla, 2:32, 33;

per statuam illam status Ecclesiae successivi repraesentati sunt, per ‘caput quod aurum’ primus status, qui fuit caelestis quia amoris in Dominum; per ‘pectus et brachia quae argentum’ secundus 14 status, qui fuit spiritualis quia charitatis erga proximum; per ‘ventrem et femora quae aes’ tertius status, qui fuit boni naturalis quod est ‘aes’, n. 425, 1551, bonum naturale est amoris seu charitatis erga proximum in gradu infra bonum spirituale; per ‘pedes qui ferrum et argilla’ quartus status, qui fuit veri naturalis quod est ‘ferrum’, n. 425, 426, et quoque nullius cohaerentiae cum bono, quod est ‘argilla’. Ex his constare potest quid per femora et lumbos significatur, 15 quod nempe amor conjugialis principaliter, et inde omnis amor genuinus, ut ex adductis locis patet, et quoque ex, Gen. 32:26, 32, 33 [King James Version, 25, 31, 32]; Esai. 20:2-4; Nahum 2:2 [King James Version, 1]; Ps. 69:24 [King James Version, Ps. 69:23]; Exod. 12:11; Luc. 12:35, 36;

etiam in opposito sensu 16 amores illis contrarii, nempe sui et mundi, I Reg. 2:5, 6; Esai. 32:10, 11; Jer. 30:6; 48:37; Ezech. 29:7; Amos 8:10.

-----
Footnotes:

1. ipsum femur

2. dispensatione, in the First Latin Edition

3. Isaci

4. officia, in the First Latin Edition

5. talis

6. In this citation Swedenborg probably meant to distinguish ('alah) and (m'arar), both meaningcurse'. The former occurs in lines 1, 2 and the latter in line 6. In line 2 the Manuscript alters maledictionem to obsecrationem but this is corrected in the First Latin Edition. In lines 6 and 8 we should probably read obsecratae and maledictionem.

7. inde etiam

8. Neither ‘Rex regum’ nor ‘Dominus dominorum’ appears in the series from 3

9. The Manuscript inserts autem

10. significativum

11. cap. xxvii-xliii.

12. illum, in the First Latin Edition

13. splendoris sicut irides. If correct significatione 'must be understood after a.

14. The Manuscript inserts ejus

15. praeter aliis in locis ubi nominantur, ut

16. pro amoribus in the Manuscript, amoris for amores, in the First Latin Edition

-----

(Odkazy: 1 Kings 2:5-6; Arcana Coelestia 425-426; Daniel 2:32-33; Genesis 24:2, 32:25, 32:31-32; Isaiah 32:10-11; Luke 12:35-36; Nahum 2:1; Revelation 19:11)


Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 3045, 3061, 3131, 3915, 4277, 4280, 4575, 4779, 4973, 6179, 6265, 6641, 6832, 7863, 9212, 9828, 9872, 9959, 9960, 9961, 10075, 10488

De Equo Albo 1, 12

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 51, 261


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 240, 252, 274, 365, 595


This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: