Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2162

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2162. Quod ‘lavate pedes vestros’ significet quod indueret aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius perciperet, constare potest a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, tum similiter ex serie rerum; quod arcana hic lateant, aliquantum constare potest ex eo quod Abrahamus precatus tres viros, ut acciperent parum aquae et lavarent pedes, utque inniterentur sub arbore, cum tamen novit quod Dominus seu Jehovah esset; etiam ex eo quod talia alioquin non memorata fuissent.

[2] Quod 1 ‘pedes’ significent naturalia, constare potest a repraesentativis in altera vita, et inde repraesentativis apud antiquissimos, ac ita in Verbo; caelestia et spiritualia repraesentantur per ‘caput’, et per quae capitis sunt; per ‘pectus’ et quae pectoris sunt, rationalia et quae rationalium sunt; per ‘pedes’ et quae pedum sunt, naturalia et quae naturalium 2 ; inde est quod ‘planta et calcaneum pedis’ significet infima naturalia, de quibus videatur n. 259; et quod ‘calceus’ omnium infima quae sordent, de quo n. 1748.

[3] Similia significantur per illa quae 3 repraesentata sunt in somniis et visionibus apud Prophetas, Ut statua visa Nebuchadnezzari, cujus caput aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum et ex parte argilla; Dan. 2:32, 33;

ubi ‘caput’ significat caelestia, quae intima, et 4 sunt aurum, ut ostensum n. 113, 1551, 1552; ‘pectus et brachia’, spiritualia seu rationalia, quae sunt argentum, ut ostensum n. 1551: ‘pedes’ autem inferiora quae sunt' naturalia, quorum vera significantur per ‘ferrum’, et bona per ‘argillam seu lutum’, quod ferrum sit verum 5 , videatur n. 425, 426, et quod lutum sit bonum 6 , n. 1300, utrumque hic naturale'; ita quoque sibi succedunt in regno Domini in caelis, inque Ecclesia quae est regnum Domini in terris, tum in unoquovis qui est 7 regnum Domini.

[4] Similiter se habet cum visione, quae Danieli, de qua haec, Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, e lumbi illius cincti auro Uphasi, et corpus sicut Tarshish, et facie illius sicut aspectus fulguris, ac oculi illius sicut lampades igni et brachia et pedes illius, sicut splendor aeris levigati, 10:5, 6;

per haec significantur in specie interiora Verbi quoad bona et vera ‘brachia et pedes’ sunt ejus exteriora, quae sunt sensus litterae, quia ibi naturalia, a naturalibus enim desumpta [sunt]: praeterea quid unum quodvis significat, nempe lumbi, corpus, facies 8 , oculi, et plura qua' apud hominem, constare potest a repraesentativis in altera vita, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de Maximo Homine, qui est caelum Domini, ac de repraesentativis inde in mundo spirituum.

[5] Quod legitur De Mose, Aharone, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem, Exod. 24:9, 10,

significant 9 quod viderint modo externa Ecclesiae, repraesentata in naturalibus; tum etiam sensum litteralem Verbi, in quo etiam externa repraesentantur per naturalia, ut dictum; quae sunt ‘pedes’, sub quibus sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli; quod Dominus fuerit Qui illis visus, sed solum in illis inferioribus seu naturalibus constat, nam dicitur ‘Deus Israelis’, Quem omnia Ecclesiae repraesentabant, et omnia Verbi in sensu interno significabant; nam Dominus sistitur videndus secundum illa quae tunc significantur, sicut apud Johannem, sicut 10 vir super equo albo, ibi 11 quod significaverit Verbum, claris verbis dicitur, Apoc. 19:11, 13.

[6] Animalia visa Ezechieli qua fuerunt cherubi, sunt descripti 12 quoad caelestia et spiritualia, per facies et alas, ut et plura, at quoad naturalia ita, Pedes eorum, pes rectus, et planta pedum illorum, quasi planta pedis vituli, et micantes sicut splendor aeris levigati, Ezech. 1:7;

quod pedes dicantur ‘micuisse instar aeris levigati’, hoc est, naturalia, est quia ‘aes’ significat bonum naturale, de quo n. 425, 1551. Similiter quod apparuit Johanni, Ut Filius hominis, ... cujus oculi essent sicut flamma ignis, et pedes similes chalcolibano, Apoc. 1:14, 15; 2:18.

Quod ‘pedes’ significent naturalia, porro patet a sequentibus;

[7] apud Johannem, Vidit 13 angelum fortem descendentem e caelo, circumdatum nube, et iris circum caput, et facies illius sicut sol, et pedes illius sicut columnae ignis; habentem in manu sua libellum apertum, et ponentem pedem suum dextrum super mare, sinistrum super terram, Apoc. 10:1, 2;

per quem angelum similiter significatur Verbum: quale est in interno sensu, per ‘iridem circum caput, et per faciem sicut sol’; at sensus externus seu litterae, per ‘pedes’; ‘mare’ sunt naturalia vera, ‘terra’ naturalia bona; inde constat quid significat quod ‘posuerit pedem dextrum super mare, et sinistrum super terram’.

[8] Memoratur passim in Verbo ‘scabellum pedum’, sed ignoratur quid in sensu interno significat; ut apud Esaiam,

Dixit Jehovah, Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum; ubi illa domus, quam aedificabitis Mihi, et ubi ille locus quietis Meae? 66:1;

‘caeli’ sunt caelestia et spiritualia, ita intima, tam regni Domini in caelis, quam regni Domini in terris 14 , seu in Ecclesia, tum apud unumquemvis hominem qui est regnum Domini seu Ecclesia; ita 15 etiam caelestia et spiritualia in se spectata quae sunt amoris et charitatis et inde fidei, ita omnia quae sunt cultus interni, similiter omnia quae sunt sensus interni Verbi, haec sunt ‘caeli’, et vocantur ‘thronus Domini’: ‘terra’ autem sunt inferiora omnia illis correspondentia, ut sunt inferiora rationalia et naturalia, de quibus ex correspondentia etiam caelestia et spiritualia praedicantur, qualia sunt illa quae in caelis inferioribus, tum quae in Ecclesia, quaeque in cultu externo, tum quae in sensu litterali Verbi; verbo omnia quae procedunt ab internis et sistuntur in externis, haec quia naturalia, vocantur ‘terra’, et ‘scabellum pedum Domini’; quid caelum et terra in sensu interno [Verbi, ] videatur etiam n. 82, 1733: 16 quid novum caelum et nova terra, n. 2117, 2118 fin. '; et quod homo sit exiguum caelum, n. 911, 978, 1900:

[9] similiter apud Jeremiam,

Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, projicere fecit e caelis in terram decorem Israelis, et, non recordatus scabelli pedum Suorum in die irae Suae, Thren. 2:1:

tum etiam 17 apud Davidem,

Exaltate Jehovam Deum nostrum, et incurvate vos scabello pedum Ipsius, sanctus Ille, Ps. 99:5:

alibi apud eundem,

Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. 132:7;

putarunt in Ecclesia repraesentativa, ita Judaei, quod domus Dei et templum esset scabellum pedum nescientes quod per ‘domum Dei et templum’ significatus sit 18 cultus repraesentativus externus; quid interna Ecclesiae quae significabantur 19 per ‘caelum’, seu thronum Dei, prorsus ignorabant:

[10] apud eundem,

Dictum Jehovae Domino meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis, Ps. 110:1; Matth. 22:42 [KJV 44]; Marcus 12:36; Luc. 20:42, 43;

per ‘scabellum pedum’ hic similiter significantur naturalia, tam sensualia quam scientifica, et inde rationalia hominis, quae ‘inimici’ dicuntur quando pervertunt cultum, et hoc ex sensu litterali Verbi; sic ut sit cultus solum in externis, et nullus seu foedus internus, de quo n. 1094, 1175, 1182 20 ; cum ita perversa sunt et foedata, vocantur ‘inimici’; at quia in se spectata se referunt ad cultum internum, qui cum restituitur, fiunt, ut prius dictum, tam illa quae sunt cultus externi quam quae sunt sensus litterae Verbi, ‘scabellum pedum’:

[11] apud Esaiam,

Gloria Libani ad te veniet; abies, taeda, buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, 60:13;

ibi agitur de regno Domini et Ecclesia, cujus caelestia spiritualia sunt ‘gloria Libani seu cedri’, caelestia autem naturalia sunt ‘abies, taeda, buxus’, sicut etiam alibi in Verbo; ita quae externa cultus sunt, de quibus dicitur quod ‘locum pedum Meorum honorabilem reddam’, qui non honorabilis fieri potest per abietem, taedam, buxum, sed per illa quae significant;

[12] quod ‘pedes’ illa significent, constat quoque ex repraesentativis in Ecclesia Judaica, ut per quod Lavarent Aharon et filii ejus manus et pedes, antequam intrarent in tabernaculum 21 , Exod. 30:19, 20; 40:31, 32;

quae quod repraesentaverint arcana, nullus non videre potest, nam quid lavatio manuum et pedum nisi externum quid, quod nihil facit nisi internum sit mundum et purum? Nec internum per lavationem illam mundari et purificari potest; sed quia omnes ritus istius Ecclesiae significabant interna quae sunt caelestia et spiritualia, ita hic quoque, nempe munditiem 22 externi cultus, qui tunc mundus est quando in externo internus est 23 ; inde lavacra eorum fuerunt ex aere, ut quoque magnum 24 illud quod ‘mare aeneum’ dictum, cum decem labris minoribus ex aere, circa templum Salomonis, 1 Reg. 7:23, 38;

quia aes repraesentabat bonam externi cultus, quod idem est ac bonum naturale, de qua ‘aeris’ significatione 'videatur n. 425, 1551.

[13] Similiter repraesentativam fuit quod Vir, in quo esset fractura pedis aut fractura manus, ... e semine Aharonis, non accederet ad offerendum ignita Jehovae, Lev. 21:19, 21;

per fractos pedibus et manibus repraesentabantur illi qui in cultu perverso externo sunt;

[14] quod ‘pedes’ significent naturalia, patet etiam alibi passim apud Prophetas, ut prophetica haec apud Mosen,

Benedictus prae filiis Asher, sit acceptus fratrum suorum, et intingens in oleam pedem suum, ferrum et aes calcei tui, Deut. 33:24, 25;

haec nulli intellecta erant nisi sciatur quid in sensu interno significant oleum, pes, ferrum, aes, calceus; quod ‘pes’ sit naturale, ‘calceus’ adhuc inferius naturale, quale est sensuale corporeum, videatur 25 n. 1748; et quod ‘oleum’ sit caeleste, n. 886; ‘ferrum’ verum naturale, n. 425, 426; et ‘aes’ bonum naturale, n. 425, 1551, inde patet quid involvunt:

[15] apud Nahum,

Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, Nahum 1:3;

ubi ‘pulvis pedum’ significat naturalia et corporea quae apud hominem, ex quibus nubes. Idem etiam apud Davidem significatur per haec, Jehovah inclinavit caelos, atque descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. 18:10 [KJV Ps. 18:9].

[16] Quando bona et vera fidei per naturale lumen, ut vocant, pervertuntur, in Verbo describitur per pedes, et ungulas 26 bestiae, quibus turbantur aquae, et quibus cibi proculcantur, ut apud Ezechielem,

Prodiisti in flumina, et turbasti quas pedibus tuis, et proculcavit flumina earum; ... perdam omnem bestiam ejus desuper aquis multis, et non conturbabit eas pes hominis amplius, nec ungula bestiae, 32:2, 13;

agitur hic de Aegypto per quam quod significatae sint scientiae, ostensum est n. 1164, 1165, 1462; ita per ‘pedes et ungulas, quibus turbantur flumina et aquae’, scientifica ex sensualibus et ex naturalibus, ex quibus ratiocinantur de arcanis fidei, nec prius quam per illa capiuntur, credunt, quod est nusquam credere, nam quo magis ratiocinantur tales, eo minus credunt; videantur quae n. 128-130, 215, 232, 233, 1072, 1385. Ex his omnibus nunc patet quod per ‘pedes’ in Verbo significentur naturalia; sed quid significatur amplius, ex serie rerum patet.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts itaque.

2. The Manuscript has quae infra illa sunt, ut sunt rationalia, et quae rationalium, per pectus, et quae pectoris sunt; quae autem adhuc inferiora sunt, ut sunt naturalia, per pedes, etquaepedum sunt.

3. The Manuscript inserts prophetis.

4. The Manuscript has quae.

5. The Manuscript has de ferro.

6. The Manuscript has de luto.

7. The Manuscript has in quo.

8. In the citation preceding facies... 'fulguris' was a later insertion, hence the Manuscript omits facies here.

9. The Manuscript has significarunt.

10. The Manuscript has ut.

11. The Manuscript has sic.

12. The Manuscript inserts etiam.

13. The Manuscript has Johannes vidit.

14. The Manuscript has Ipsius in terra.

15. The Manuscript has tum.

16. The Manuscript has this clause after 19

17. The Manuscript has Similiter.

18. The Manuscript has significetur.

19. The Manuscript has significantur.

20. The Manuscript inserts et alibi.

21. The Manuscript has tentorium.

22. The Manuscript has munditiem, et quidem.

23. The Manuscript has sit.

24. The Manuscript has mare aeneum ad templum Salomonis, quia aes... but alters to quoque, omitting minoribus and with ad for circa.

25. The Manuscript has ostensum est.

26. The Manuscript has pedem et ungulam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4302

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4302. ‘Et is claudicans super femore suo’: quod significet quod vera nondum in illum ordinem disposita ut omnia simul cum bono intrarent bonum caeleste spirituale, constat ex significatione ‘claudicare’ quod sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed communia in quae vera genuina' insinuari possunt, et talia quae non cum veris genuinis discordant, de qua sequitur; in supremo autem sensu in quo de Domino, per ‘claudicare super femore’ significatur quod vera nondum in illum ordinem disposita fuerint ut omnia cum bono intrarent bonum caeleste spirituale; quod ‘femur’ sit bonum caeleste spirituale, videatur supra n. 4277, 4278.

[2] Quod ordinem in quo erunt vera cum intrant bonum, hic bonum caeleste spirituale, attinet, ille nec ad captum exponi potest, prius enim sciendum quid ordo, et dein qualis ordo veris, tum quid bonum caeleste spirituale, et dein quomodo illa per bonum in illud 1 intrant; haec tametsi describerentur, usque tamen non paterent nisi illis qui in perceptione caelesti sunt, et nullatenus illis qui in sola perceptione naturali; qui enim in perceptione caelesti sunt, illi in luce caeli sunt quae a Domino, in qua luce est intelligentia et sapientia; qui autem in luce naturali sunt, non sunt in aliqua intelligentia et sapientia nisi quantum lux caeli in hanc lucem influit, et hanc disponit ut illa quae caeli sunt,

[3] appareant sicut in speculo, aut in quadam imagine repraesentativa, in illis quae lucis naturalis sunt, nam lux naturalis nihil veri spiritualis absque influxu lucis caeli sistit videndum: hoc solum de ordine in quo erunt vera ut intrare possint bonum, dici potest: quod omnia vera sicut bona, tam quoad communia quam quoad particularia, 2 immo quoad singularissima, in caelo in illo ordine disposita sint ut unum spectet alterum in tali forma, sicut humani corporis membra, organa et viscera, seu illorum usus in communi, tum in particulari, ut et in singularissimis, se spectant mutuo, et faciunt ut unum sint; ipsum caelum inde, nempe ex ordine in quo sunt vera et bona, dicitur Maximus Homo; ipsa vita ejus est a Domino, Qui disponit ex Se omnia et singula in talem ordinem; inde caelum est similitudo et imago Domini; cum itaque vera in ordinem talem in qualem caelum, disposita sunt, tunc sunt in ordine caelesti ac intrare possunt bonum; vera et bona apud unumquemvis angelum in tali ordine sunt, et quoque vera et bona apud unumquemvis hominem qui regeneratur, in talem ordinem disponuntur: verbo, ordo caeli est dispositio verorum quae sunt fidei in bonis quae sunt charitatis erga proximum, et dispositio horum in bono quod est amoris in Dominum.

[4] Quod ‘claudicare’ sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed usque communia in quae illa insinuari possunt, et talia quae non cum veris genuinis discordant, ita quod ‘claudi’ sint qui in bono sunt sed non in genuino, propter ignorantiam veri, in quali bono sunt gentiles qui in charitate mutua vivunt, constare potest ab illis locis in Verbo ubi claudi et claudicantes in bono sensu nominantur ut apud Esaiam,

Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua mutus, 35:5, 6:

apud Jeremiam,

Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, 31:8:

apud Micham, In die illo, dictum Jehovae, colligam claudicantem, et impulsam congregabo, ... et ponam claudicantem in reliquias, et impulsam in gentem numerosam, et regnabit Jehovah super eos in monte Zionis, a nunc et in aeternum, 4:6, 7:

apud Zephaniam, Tempore illo salvabo claudicantem, et impulsam congregabo, et ponam eas in laudem et in nomen, 3:19;

quod in his locis ‘claudus et claudicans’ non sit claudus et claudicans, quisque videre potest, de illis enim dicitur quod salient, quod congregabuntur, quod ponentur in reliquias, quodque salvabuntur, sed patet quod per illos significentur qui in bono sunt et non ita in veris, quales sunt gentes probae, et quoque similes intra Ecclesiam.

[5] Tales etiam intelliguntur per claudos, ' de quibus Dominus apud Lucam, Jesus dixit, Quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, claudos et caecos; tunc beatus eris, 14:13, 14:

et apud eundem,

Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, et mancos, et claudos, et caecos, introduc huc, 14:21.

Antiqua Ecclesia distinxit proximum seu proximos erga quos charitatis opera praestarent, in classes, et quosdam vocarunt mancos, quosdam claudos, quosdam caecos, et quosdam surdos, et intellexerunt illos qui spiritualiter tales essent; sicut etiam quosdam esurientes, sitientes, peregrinos, nudos, aegrotos, captivos, Matth. 25:35, 36 3 :

pariter viduas, pupillos, egenos, ‘pauperes, miseros’, per quos non alios intellexerunt quam qui quoad verum et bonum tales essent, et qui convenienter instruendi, ducendi in viam, et sic consulendi quoad animas; sed quia hodie charitas non facit Ecclesiam sed fides, ideo quid per illos intelligitur in Verbo, prorsus nescitur; cum tamen cuivis patet quod non intelligatur quod ad convivium vocandi sint manci, claudi et caeci, et quod non mandatum sit a patrefamilias quod tales introducendi, sed quod illi qui spiritualiter tales sunt, 4 tum quod in singulis quae Dominus locutus est, Divinum sit, proinde sensus caelestis et spiritualis:

[6] similiter per Domini verba apud Marcum, Si pes tuus scandalizat te, abscinde eum, bonum tibi ingredi in vitam claudum, quam duos pedes habentem conjici in gehennam ignis, in ignem inexstinguibilem, 9:45; Matth. xviii

8; per 5 ‘pedem qui abscindendus si scandalizaret’, intelligitur naturale quod jugiter se opponit spirituali, quod illud destruendum, si infringere vera conaretur; et sic quod propter discordantiam et dissuasionem naturalis hominis praestet in simplici bono esse, tametsi in negatione 6 veri; hoc significatur per ingredi claudum in vitam 7 ; quod ‘pes’ sit naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280.

[7] Per ‘claudos’ in Verbo etiam significantur qui in nullo bono sunt et inde in nullo vero, ut apud Esaiam,

Tunc dividetur praeda, multiplicans claudicantes praedabuntur praedam, 33:23:

apud Davidem,

Quando ego claudico, laetantur et congregantur, congregantur contra me claudi, quos non novi, Ps. 35:15;

et quia per ‘claudum’ tales significabantur, etiam vetitum fuit sacrificare aliquod claudum, Deut. 15:21, 22; Mal. 1:8, 13;

ut et 8 quod non claudus aliquis ex semine Aharonis frangeretur sacerdotio, Lev. 21:18. Cum claudo similiter se habet ac cum caeco, ‘caecus’ enim significat in bono sensu illos qui in ignorantia veri sunt, et in opposito sensu illos qui in falsis, n. 2383.

[8] In lingua originali per aliam vocem exprimitur claudus et per aliam claudicans, et per ‘claudum’ in proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod vera spiritualia influere non possunt propter apparentias naturales et fallacias sensuum; et in opposito sensu illi qui in nullo bono naturali sunt sed in malo, quod prorsus impedit influxum veri spiritualis: per ‘claudicantem’ autem in proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod admittuntur communia vera, sed non particularia et singularia propter ignorantiam; in opposito autem sensu illi qui in malo sunt, ac ita ne quidem admittunt communia vera.

Poznámky pod čarou:

1. in hoc

2. etiam

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. et

5. The Manuscript inserts ubi.

6. ignorantia interioris

7. claudum esse

8. et quoque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.