Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1326

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1326. ‘Propterea vocavit nomen ejus Babel’: quod significet talem cultum, nempe qualis cultus significatur per ‘Babel’, constat ab illis quae hactenus dicta sunt, nempe cultus in quo interius est amor sui, proinde omne quod spurcum et profanum; amor sui non aliud est quam proprium, quod quam spurcum et profanum sit, constare potest ab illis quae de proprio ostensa sunt prius n. 210, 215; ex 1 philautia, hoc est, amore sui seu proprio profluunt omnia mala, sicut odia, vindictae, crudelitates, adulteria, doli, hypocrises, impietas; quare cum amor sui seu proprium inest cultui, talia mala ei insunt, sed secundum differentiam et gradum quanti et qualis quod ex amore isto; inde omnis profanatio cultus: sed ita se res habet: quantum ex amore sui seu proprio se infert cultui, tantum recedit cultus internus seu tantum fit nullus cultus internus; cultus internus consistit in affectione boni et agnitione veri, at quantum amoris sui seu quantum proprii incedit seu intrat, tantum affectio boni et agnitio veri recedit seu exit; sanctum nusquam potest esse cum profano, sicut non caelum cum inferno, sed discedere unum ab altero debet; talis est status et ordo in regno Domini; haec causa est quod apud tales quorum cultus ‘Babel’ vocatur, non detur cultus internus, sed est quoddam mortuum et quidem cadaverosum interius quod colitur; inde qualis est cultus eorum externus in quo tale, patet;

[2] quod talis cultus sit Babel, constat passim ex Verbo ubi describitur Babel, ut apud Danielem, ubi ‘statua, quam vidit Nebuchadnezzar rex Babelis in somnio, cujus caput aurum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes partim ferrum partim argilla’ significat quod ex vero cultu demum talis cultus qualis vocatur Babel factus, quare etiam e petra excisus lapis contrivit ferrum, aes, argillam, argentum et aurum, Dan. 2:31, 32, [33], 44, 45: Statua auri, quam erexit Nebuchadnezzar rex Babelis, quam adorarent, nec aliud erat, Dan 3:1 ad fin: similiter quod rex Babelis cum magnatibus, ex vasis auri quae erant ex templo Hierosolymae, biberent vinum, et laudarent deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis, et ideo scriptura in pariete, Dan. 5:1 ad fin: tum quod Darius Medus mandaverit ut adoraretur pro deo, Dan. 6:1 ad fin: ut et bestiae in somnio visae Danieli, 7:1 ad fin:

[3] similiter etiam ‘bestiae et Babel’ apud Johannem in Apocalypsi: quod talis cultus significatus et repraesentatus, constat manifeste non modo apud Danielem et Johannem sed etiam apud Prophetas;

apud Esaiam,

Facies flammarum facies eorum; ... stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in ingressu suo; et luna non splendere facit lucem suam:... cubant ibi 2 ziim, et implentur domus eorum 2 ochim, et habitant ibi filiae noctuae, et satyri saltant ibi, et respondent 2 iim in palatiis ejus, et dracones in aedibus voluptatis, 13:8, 10, 21, 22;

ubi agitur de Babele, et describitur internam cultus talis per ‘facies flammarum’ quae sunt cupiditates, per quod ‘stellae’, quae sunt veritates fidei, ‘non luceant’, per quod ‘sol’, qui est amor sanctus, ‘obtenebretur’, per quod ‘luna’, quae est verum fidei, ‘non splendeat’, per ‘ziim, ochim, filias noctuae, satyros, iim, dracones’, quod sint interiora cultus, nam talia sunt amoris sui seu proprii: quare etiam Babel apud Johannem vocatur ‘mater scortationum et abominationum’, Apoc. 17:5,

et apud eundem,

Habitaculum draconum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. 18:2;

ex quibus patet, cum talia intus, quod non possit esse aliquid boni et veri fidei; et quod in tantum recedant bona affectionis et vera fidei, in quantum illa intrant: vocantur ea quoque ‘sculptilia deorum Babelis’, Esai. 21:9.

[4] Quod sit amor sui seu proprium, quod in cultu seu quod sit cultus sui, constat manifeste apud Esaiam,

Propheta parabolam hanc super regem Babelis:... tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis; similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum dejectus eris, 14:4, 13-15;

ubi manifeste quod ‘Babel’ sit qui pro deo vult coli, hoc est, quod sit cultus sui:

apud eundem,

[5] Descende, et sede super pulvere virgo filia Babelis; sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum; ... confisa es in malitia tua, dixisti, Nullus videns me, sapientia tua et scientia tua ea avertit te, dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, 47:1, 10:

apud Jeremiam,

Ecce ego contra te mons corrumpens, corrumpens totam terram, et extendam, manum, Meam supra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis:... si ascenderit Babel in caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores ei, 51:25, 53;

[6] inde quoque patet quod ‘Babel’ sit cultus sui. Quod nulla iis lux veri sed mera caligo, hoc est, quod non iis verum fidei, describitur apud Jeremiam,

Verbum quod locutus est Jehovah contra Babelem; contra terram Chaldaeorum; ... Ascendet super eam gens a septentrione, haec ponet terram ejus in desolationem, et non erit habitans in ea, ab homine usque ad bestiam se dimovebunt, abibunt, 50:1, 3;

‘septentrio’ pro caligine seu non vero; ‘non homo et non bestia’ pro non bono: videantur plura de Babele infra ad vers. 28 ubi de Chaldaea.

Poznámky pod čarou:

1. Greek = ‘self love’. This appears to be the only occasion on which Swedenborg uses it; it is not a recognized Latin form.

2. These are from Hebrew (tsiyim) = desert-dwellers, ('ohim) = howling creatures, ('iyim) = howlings, the Revised Version (1881-1885) wolves. All these meanings are conjectural, and Swedenborg retains the Hebrew forms.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8902

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8902. ‘Non occides’: quod significet non vitam spiritualem alicui adimere, tum non fidem et charitatem exstinguere, ut et proximum non odio habere, constat ex significatione ‘occidere’ quod sit privare vita spirituali; quod ‘occidere’ in sensu interno id sit, est quia in illo sensu de vita spirituali seu de vita caeli apud hominem agitur; et quia vita spiritualis seu vita caeli apud hominem est vita fidei et charitatis, idcirco per ‘non occidere’ etiam significatur non fidem et charitatem apud aliquem exstinguere. Quod ‘non occidere’ etiam in sensu interno sit non odio habere proximum, est quia is qui odio habet continue vult occidere et quoque actu occideret nisi obstaret timor 1 poenae, jacturae vitae, famae, et alia similia 2 ; odium enim est ex malo, contrarium charitati, nec spirat nisi necem ejus quem odio habet, in mundo necem corporis ejus, in altera vita necem animae; hoc intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quicumque vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio, quicumque autem dixerit, Stultus, obnoxius erit gehennae ignis, 5:21, 22 seq. ;

odium contra proximum intelligitur 3 per ‘irasci temere fratri suo’, et ejus increscentiae gradus describuntur per' dicere ei ‘raka’ et vocare illum' ‘stultum’; quod ira sit aversio a charitate, et ex malo, ita odium, videatur n. 357, 4164, 5034, 5798, 5887, 5888.

[2] Quod ‘occidere’ in sensu interno sit vitam spiritualem alicui adimere, proinde fidem et charitatem exstinguere, constat ex locis paene omnibus in Verbo ubi occisio memoratur seu occidere dicitur, prout apud Esaiam,

Ecce dies Jehovae venit crudelis et indignationis, et excandescentiae et irae, ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores ejus perdat ex ea; tunc stellae caelorum et sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in ortu suo, 4 et luna non splendere faciet lucem suam; visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem illorum; rarum reddam hominem prae auro puro, et filium hominis prae auro Ophiris: omnis inventus confodietur, et omnis congregatus cadet gladio; infantes illorum allidentur in oculis illorum; spoliabuntur domus illorum, et uxores illorum stuprabuntur; arcus 5 juvenes allident, filiis non parcet oculus, 13:9 seqq. ;

agitur hic de ultimo tempore Ecclesiae, quando nulla amplius fides et charitas, quod tempus est ‘dies Jehovae crudelis, plenus indignationis, excandescentiae et irae’; quisque videre potest quod aliud quid hic intelligatur quam quod nude dictant verba; sed quod intelligitur non sciri potest quam ex significativis vocum in sensu spirituali, in quo sensu quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 6 2118 fin. , 2928, 3355 7 , 4447, 4535, 5577, 8011, 8732, inde ‘ponere terram in vastitatem, et perdere peccatores ab ea’ significat hominem Ecclesiae tunc absque fide et charitate;

[3] quod ‘stellae et sidera’ sint cognitiones veri et boni, videatur n. 2120, 2495, 2849, 4697, quae dicuntur ‘non lucere luce sua’ cum non amplius illustrantur a luce caeli quae influit per fidem charitatis 8 ; quod ‘sol’ sit amor in Dominum, et ‘luna’ fides in Ipsum, 9 n. 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696, 5097, 5377, 7078, 7083, 7171, 7173, 8644, 8812, inde ‘obtenebrari solem in orta suo’ significat amorem in Dominum non existere posse apud hominem, 10 et ‘lunam non splendere facere lucem suam’ significat nec existere posse charitatem et fidem; ita hominem non amplius 11 posse regenerari;

[4] ‘rarum reddere hominem prae auro puro’, et filium hominis prae auro Ophiris' significat bonum non amplius videri, nec verum, nam per ‘hominem’ significatur bonum Ecclesiae, n. 4287, 8547, et per ‘filium hominis’ verum ex bono, in supremo sensu Divinum Verum procedens a Domino, n. 12 1729, 1733, 2813, 3704; ‘omnis inventus confodietur’ significat quod omnes perituri ex malo falsi', ‘et omnis congregatus cadet gladio’ significat quod perituri ex falso; quod ‘confodi’ sit perire ex malo falsi, n. 4503, et ‘cadere gladio’ perire ex falso, n. 2799, 4499, 7102, 8294;

[5] ‘infantes allidi’ significat quod innocentiam prorsus exstincturi, nam ‘infantes’ sunt innocentia, n. 430, 2126, 3183, 3494, 5608; ‘uxores stuprabuntur’ significat quod bona veri pervertentur a malis 13 falsi, ‘uxores’ enim sunt bona veri, n. 2517, 4510, 4823, 7022, et ‘stuprari’ est perverti, n. 14 2466, 4865; ‘arcus juvenes allident’ significat quod vera boni per doctrinas falsi ex malo peritura, ‘arcus’ enim est doctrina veri, et in opposito sensu doctrina falsi, n. 2686, 15 6422, 8800, ‘juvenes’ sunt vera confirmata, n. 7668, et ‘filiis non parcet oculus illorum’ significat quod qui intelligit vera usque exstinguet illa, nam 16 ‘filii’ sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2803, 2813, 3373, 4257, 5542, et ‘oculus’ est 17 intellectus veri, n. 2701, 4403-4421, 4523-4534; ex his nunc liquet quid per prophetica illa intelligitur, [quod] nempe cum Ecclesia ad finem suum pervenit, [omnis fides et omnis charitas, hoc est], omne verum et omne bonum sint peritura; patet etiam ex his 18 quod ‘perfodi’, ‘allidi’, verbo, ‘occidi’, sit exstinctio fidei et charitatis:

[6] apud Jeremiam,

Abripe eos sicut pecudem ad mactationem, et destina eos ad diem occisionis; quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? propter malitiam habitantium in ea, consumentur bestiae et avi, 12:3, 4;

‘dies occisionis’ pro tempore vastatae 19 Ecclesiae, quod est tempus ejus ultimum, cum non amplius est fides quia nulla 20 charitas, ‘lugebit terra’ pro Ecclesia, ‘herba omnis agri exarescet’ pro quod omne verum Ecclesiae, ‘consumentur bestiae et avis’ pro quod bona et vera; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur mox supra, quod ‘herba agri’ sit verum Ecclesiae, n. 7571, quod ‘ager’ 21 sit Ecclesia, n. 2971, 3310, 3766, quod ‘bestiae’ sint bona et affectiones boni 22 , n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 23 719, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, quod ‘aves’ sint vera et ‘affectiones veri’, n. 5149, 7441; ex his constare potest quis sensus internus illorum verborum est, et quoque quod spirituale et 24 sanctum Ecclesiae et caeli sit in singulis; quodque absque sensu interno nequaquam 25 intelligeretur quid ‘dies occisionis’, quid quod ‘lugebit terra’, quod ‘exarescet 26 herba omnis agri’, quodque ‘consumentur tunc bestiae et avis’:

[7] apud Sachariam, Sic Dixit Jehovah Deus meus 27 , Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt, nec reos se agnoscunt, 11:4 [, 5];

‘oves occisionis’ pro illis qui in simplici bono 28 , apud quos 29 vera quae fidei exstinguuntur non sua culpa, sed eorum qui docent:

[8] apud Esaiam,

Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel, ita ut impleantur facies orbis proventu; num juxta plagam percutientis percussit illum? num juxta caedem occisorum ejus occisus est? 27:6, 7 30 ;

Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit occisos suos, [xxvi] 21; hic quoque in sensu interno agitur de ultimo tempore Ecclesiae, quando resuscitabitur Ecclesia nova, pereunte vetere, ‘Jacobus’ pro illis qui in externo Ecclesiae, ‘Israel’ pro illis qui in interno, ‘facies orbis’ pro Ecclesia in communi, ‘terra’ pro Ecclesia vetere, ‘occisi’ pro illis apud quos non fides quia non charitas 31 :

[9] apud eundem,

Tu projectus [es] e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio; non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, 14:19, 20;

‘occisi’ pro illis qui privati vita spirituali, ‘populum occidisti’ pro quod destruxerit vera et bona fidei; ibi de Babele, per quam significatur profanatio boni, n. 1182, 1283, 1295, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, tum vastatio ejus, n. 1327 fin. :

[10] apud Jeremiam,

Audivi vocem filiae Zionis, suspirat, expandit manus suas; vae jam mihi, quia delassata est anima mea occisoribus! discurrite per plateas Hierosolymae, et videte, quaeso, et cognoscite, et quaerite in vicis ejus si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, 4:31, 5:1;

‘filia Zionis’ pro Ecclesia caelesti, ‘occisores’ pro illis qui destruunt bona et vera, vir [et] faciens judicium' pro illis qui in veris ex bono:

[11] apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad 32 vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19;

occidere animas' hic manifeste pro vitam spiritualem adimere. Quia ‘occidere’ etiam id significabat, ideo inter maledictiones erat 33 super monte Ebal, occidere socium in occulto et accipere munus ad occidendum animam sanguinis innocentis, Deut. 27:24, 25 34 :

[12] apud Matthaeum,

In consummatione saeculi tradent vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, 24:9:

et apud Johannem,

Jesus ad discipulos, Veniet hora ut omnis qui occiderit vos putet cultum sacrum offerre Deo; et haec facient quia non cognoscent Patrem, nec Me, 16:2, 3;

hic quoque per ‘occidere’ significatur privare vita spirituali, hoc est, fide et charitate, nam per ‘discipulos’ significantur omnia veri et boni fidei et charitatis, n. 3488, 3858 fin. , 6397; quod non discipuli, ad quos Dominus locutus est, hic intelligantur, patet ex eo quod ibi agatur de consummatione saeculi, quando Dominus venturus est in nubibus caeli, de qua discipuli quaesiverunt, per quam intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, quo tempore discipuli non victuri erant 35 , videatur n. 3488:

[13] similiter apud Marcum,

Tradet frater fratrem in mortem, et, pater liberos; consurgent liberi contra parentes, et occident illos, 13:12;

ibi etiam de ultimis temporibus agitur, ubi quoque per ‘occidere’ 36 significatur privare veris et bonis quae fidei et charitatis, ita vita spirituali:

[14] apud Lucam,

Mittam ad eos prophetas et apostolos, sed ex illis occident et persequentur: a sanguine Abelis ad sanguinem Sachariae prophetae requiretur a generatione hac, 11:49, 51;

‘prophetae et apostoli’ in sensu spirituali pro veris et bonis Ecclesiae, ‘occidere’ pro exstinguere illa, ‘sanguis Abelis’ pro exstinctione charitatis; ‘prophetae’ quod sint vera doctrinae 37 ex Verbo, 38 videatur n. 2534, 7269, ‘sanguis Abelis’ quod sit exstinctio charitatis 374:

[15] similiter apud Johannem,

Sanguis sanctorum et prophetarum, ac occisorum, inventus est in Babylone, Apoc. 18:24 39 ; ibi etiam ‘sanguis sanctorum et prophetarum’ pro exstinctione boni et veri fidei et charitatis, ‘occisi’ pro illis qui quoad vitam spiritualem perierunt; quod ‘sanguis’ sit violentia illata charitati, ut et omne malum in genere, n. 374, x1005, tum 40 profanatio veri in specie, n. 4735, 41 6978, 7317, 7326.

[16] Quia per ‘occisum’ seu ‘confossum’ significatur exstinctio 42 boni et veri, et in Ecclesia Judaica omnia quae instituta sunt erant repraesentativa spiritualium et caelestium quae in regno Domini, ac in supremo sensu Divinorum in Domino, quapropter 43 quando confossus in agro jacens inventus fuit 44 , talis processus expiandi populum mandatus est; quod nempe Metirentur versus urbes a confosso jacente in agro, et quod seniores urbis proximae sumerent vitulam bovis, per quam labor nullus factus est et super qua nondum jugum fuerat, ac deducerent ad fluvium rapidum, et decollarent 45 illam ibi sacerdotes, filii Levi, ac tunc seniores urbis lavarent manus super vitula, et dicerent 46 quod manus eorum non effuderint sanguinem illum, nec oculi illorum viderint, et quod sic expiaretur sanguis, Deut. 21:1-8;

quis unquam sciret cur talis processus institutus est 47 propter confossum jacentem in agro, 48 nisi ex sensu interno sciretur quid significatur per ‘confossum in agro’, per ‘urbem proximam’, per ‘vitulam’, per ‘fluvium rapidum’, per ‘lavationem manuum’, et per reliqua ibi; per ‘confossum in agro’ significatur verum et bonum 49 exstinctum, n. 4503, per ‘agrum’ 50 Ecclesia, n. 2971, 3310, 3766, per ‘urbem’ doctrina veri, n. 402, x2449, 2943, 3216, 4492, 4493, per ‘seniores urbis’ vera concordantia 51 bono, n. 52 6524, 6525, 8578, 8585, per ‘vitulam super qua nondum jugum’ verum 53 nondum confirmatum, quid 54 vitula, ' n. 1824, 1825, per ‘lavationem manuum super vitula ad flumen rapidum’ 55 purificatio a malo illo quia factum ex zelo immoderato qui ignorantis quid verum.

[17] Ex his sicut ex reliquis constare potest quae et quanta arcana in singulis Verbi continentur, quae ne quidem ut arcana apparitura sunt, si credatur quod sensus litterae sit omne Verbi, ac ita quod non sanctius et caelestius intus inibi lateat; cum tamen sensus litterae est pro homine in mundo, hoc est, pro homine naturali, at sensus internus pro homine in caelo, hoc est, pro homine spirituali; inde patet quid praeceptum de non occidere involvit, quod nempe non solum 56 homo non occidendus quoad corpus sed etiam non occidendus quoad animam, ita non solum non privandus vita in mundo sed imprimis quod non privandus vita in caelo; si praeceptum illud non hoc simul involvisset, non ab Ipso Jehovah, hoc est, Domino, viva voce dictatum fuisset super monte Sinai cum tanto miraculo, omnes enim populi et gentes absque immediata revelatione sciunt, et quoque leges eorum sanciunt, quod homo non 57 occidendus, sicut etiam quod non adulterandum, non furandum, non testandum false; nec credendum quod gens Israelitica tam stupida fuerit 58 ut quae omnes in universo terrarum orbe sciverunt, illa sole nesciverit; sed Verbum revelatum, quia ab ipso Divino, insuper in sinu suo altiora et universaliora recondit, nempe talia quae caeli sunt, ita quae non solum vitam corporis sed etiam quae vitam animae seu vitam aeternam concernunt; in hoc differt, distat, et eminet Verbum super omni alio scripto.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. similia externa

3. The Manuscript inserts hic.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has a space for these paragraph numbers but they are not written out.

8. cum non amplius fides, nam fides veri quae ex charitate cognitiones rerum spiritualium et coelestium illustrat, est enim fides in luce coeli

9. The Manuscript inserts videatur.

10. The Manuscript inserts quia nulla charitas et nulla fides, .

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. in mala

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript deletes nam and inserts enim after filii.

17. quod oculus sit

18. ex his etiam patet

19. vastationis

20. aliqua fides quia non

21. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

22. eorum affectiones

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. seu

25. nequicquam

26. The Manuscript places this after agri.

27. In the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition, but see Arcana Coelestia 6767.

28. bono ex veris

29. quas, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

30. The Manuscript places this after occisos suos, in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

31. The Manuscript inserts hic quod resuscitabitur.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The Manuscript places this after Ebal.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. vixerunt

36. The Manuscript inserts etiam.

37. The Manuscript inserts ita vera Ecclesiae.

38. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. et

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

43. idcirco

44. The Manuscript places this after populum.

45. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

46. dicent

47. sit

48. The Manuscript inserts quod nempe seniores urbis proximae deducerent vitulam, cui nondum jugum impositum, ad fluvium rapidum, decollarent illam ibi, acponerentmanum super illa, .

49. The Manuscript inserts Ecclesiae.

50. The Manuscript inserts sit.

51. si cum

52. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

53. The Manuscript inserts naturale.

54. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

55. The Manuscript inserts significatur.

56. The Manuscript inserts quod.

57. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

58. fuisset

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.