Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 538

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

538. "Habens capita septem," significat insaniam ex veris Verbi falsificatis et prophanatis. - Per "caput" significatur sapientia et intelligentia, et in opposito sensu insania; at per "capita septem" hic, quia erant Draconis, proprie significatur insania ex falsificatis et prophanatis veris Verbi; "septem" enim praedicant urbe sanctis, et in opposito sensu de prophanis (10); 1 quare sequitur, quod super capitibus ejus visa sint "diademata" septem, et per "diademata" significantur vera Verbi, ibi falsificata et prophanata. Quod per "caput" significetur sapientia et intelligentia, patet ex his:

"Dabo vobis viros sapientes et intelligentes, et ponam illos in Capita vestra," (Deuteronomius 1:13); "Jehovah occlusit oculos vestros, prophetas; et Capita vestra, videntes, obtexit," (Esaias 29:10). 2

Per Caput statuae Nebuchadnezaris ex puro auro, (Daniel 2:32),

non aliud quam sapientia primi saeculi, quae fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae, significatur. Per "caput" in opposito sensu significatur insania et stultitia, apud Davidem:

"Deus contundet Caput hostium, verticem capilli ambulantis in reatibus suis," (Psalm. 68:22 (B.A. 21));

nec aliud significatur Per "Caput serpentis" quod proculcaretur, (Genesis 3:15); Et per "percutere Caput super terram multam," (Psalm. 110:6-7);

Tum per "mittere pulverem super Caput;" perque "Calvitiem inducere," ac per "ponere manum super caput," cum pudefacti sunt aut doluerunt, quod insane seu contra sapientiam egerint, (Esaias 7:20; 15:2; Ezechiel 7:18; 27:30; Jeremias 2:37; 14:3-4; Threni 2:10; 2 Samuelis 13:19).

Per "septem" autem "capita" significatur insania ex veris falsificatis et prophanatis etiam in sequentibus in Apocalypsis 13:1, 3; 17:3, 7, 9.

Poznámky pod čarou:

1. 10 pro "173"

2. 10 pro "19"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 532

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

532. CAPUT XII.

1. ET signum magnum visum est in Caelo: Mulier circumdata Sole, et Luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona Stellarum duodecim.

2. Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere.

3. Et visum est aliud signum in Caelo; et ecce Draco magnus rufus, Habens capita septem et cornua decem, et super capitibus suis diademata septem.

4. Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit illas in terram; et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret.

5. Et peperit filium masculum, qui pasturus est Omnes gentes virga ferrea; et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius.

6. Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta.

7. Et factum est bellum in Caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum Dracone, et Draco pugnavit et angeli ejus.

8. Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo.

9. Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus, vocatus Diabolus et Satanas, seducens universum orbem, projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt.

10. Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia, et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius, quia projectus est accusator fratrum nostorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes.

11. Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem.

12. Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes: vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat.

13. Et cum vidit Draco quod projectus in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium.

14. Et datae Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur ibi tempus (et tempora) et dimidium temporis a facie Serpentis.

15. Et ejecit Serpens post Mulierem ex Ore suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret.

16. Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit Draco ex ore suo.

17. Et iratus est Draco contra Mulierem, et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus, Observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi.

18. (B.A. 13:1) Et steti super arena maris.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR HIC DE NOVA ECCLESIA ET EJUS DOCTRINA (PER "MULIEREM" HIC INTELLIGITUR NOVA ECCLESIA, ET PER "FETUM" QUEM PEPERIT, DOCTRINA EJUS);

ET AGITUR DE ILLIS IN ECCLESIA HODIERNA, QUI EX DOCTRINA CREDUNT TRINITATEM PERSONARUM, AC DUALITATEM PERSONAE CHRISTI, TUM JUSTIFICATIONEM PER SOLAM FIDEM (HI INTELLIGUNTUR PER "DRACONEM");

ET DEIN AGITUR DE PERSECUTIONE NOVAE ECCLESIAE PROPTER DOCTRINAM EJUS AB HIS, ET DE TUTELA EJUS A DOMINO, USQUE DUM A PAUCIS CRESCIT INTER PLURES.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et signum magnum visum est in Caelo," significat revelationem a Domino de Nova Ipsius Ecclesia in Caelis et in Terris, et de ejus doctrinae difficili receptione et impugnatione (532); "Mulier circumdata Sole, et Luna sub pedibus ejus," significat Novam Ecclesiam Domini in Caelis, quae est Novum Caelum, et Novam Ecclesiam Domini futuram in Terris, quae est Nova Hierosolyma (533); "et super capite corona stellarum duodecim," significat sapientiam et intelligentiam ejus ex cognitionibus Divini Boni et Divini Veri ex Verbo (534).

2. "Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere," significat nascentem doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" in intelliguntur (535).

3. "Et visum est aliud signum in Caelo," significat revelationem a Domino de illis qui contra Novam Ecclesiam et ejus doctrinam sunt (536); "et ecce Draco magnus rufus," significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt (537); "habens capita septem," significat insaniam ex veris Versi falsificatis et prophanatis (538); "et cornua decem," significat potentiam multam (539); "et super capitibus suis diademata septem," significat omnia vera Verbi falsificata et prophanata (540).

4. "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram," significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint (541); "et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret," significat quod illi qui per "Draconem" intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae in primo ejus qui exstinguere satagant (542).

5. "Et peperit filium masculum," significat doctrinam Novae Ecclesiae (543); "qui futurus pascere omnes gentes virga ferrea," significat quae omnes, qui in cultu mortuo ex fide separata a charitate sunt, per vera ex Sensu literae Verbi et simul per rationalia ex naturali, lumine, convincet, qui volunt convinci (544); "et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius," significat tutationem doctrinae a Domino, et custoditionem per angelos Caeli (545).

6. "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, (quae est Nova Hierosolymae,) primum inter paucos (546); "ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," significat statim illius Ecclesiae tunc, ut interea provideatur apud plures, usque dum crescit ad suum statutum (547).

7. "Et factum est bellum in Caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum Dracone, et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae (548).

8. "Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo," significat quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti (549).

9. "Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus, vocatus Diabolus et Satanas," significat illos aversos a Domino ad semet et a Caelo ad mundum, et inde in malis concupiscentiarum et in falsis (550); "seducens universum orbem," significat quod pervertant omnia Ecclesiae (551); "projectus est in terram, et angeli ejus cum illo (projecti sunt)," significat quod in Mundum spiritum, qui medius est inter Caelum et Infernum, a quo immediata, conjunctio est cum hominibus telluris (552).

10. "Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia, et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius," significat gaudium anglorum Caeli, quod nunc Dominus Solus in Caelo et in Ecclesia regnet, et quod salventur qui in Ipsum credunt (553); "quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes," significat quod per Ultimum Judicium remoti sint qui se opposuerunt contra doctrinam Novae Ecclesiae (554).

11. "Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum," significat victoriam per Divinum Verum Verbi et per agnitionem Domini (555); "et non dilexerunt animam suam usque ad mortem," significat qui non amaverunt semet plus quam Dominum (556).

12. "Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes," significat Caeli statum novum, quod in Domino sint et Dominus in illis (557); "vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam," significat lamentationem super illos in Ecclesia, qui in falsis fidei sunt et inde in malis vitae, quia in conjunctione cum Draconicis (558); "sciens quod exiguum tempus habeat," significat quia scit quod novum Caelum factum sit, et quod sic nova Ecclesia in terris instet, et quod ille tunc cum suis in Infernum conjiciatur (559).

13. "Cum vidit Draco quod projectus sit in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium," significat quod Draconici in Mundo spirituum post dejectionem statim aggressi sint infestare Novam Ecclesiam propter doctrinam ejus (560).

14. "Et datae sunt Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum," significat Divinam circumspectionem pro Ecclesia illa, ac tutelam dum adhuc est inter paucos (561); "ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a Facie serpentis," significat ut propter astutiam seducentium circumspecte provideatur ut veniat inter plures usque dum crescit ad suum statutum (562).

15. "Et ejecit Serpens post Mulierem ex ore suo aquam tanquam nomen, ut illam a flumine absorptam faceret," significat ratiocinationes ex falsis in copia ad destruendum Ecclesiam (563).

16. "Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod Draco ejecit ex ore suo," significat quod ratiocinationes illud in copia, in nihilum cadant ex veris spiritualibus rationaliter intellectis, quae Michaeles, ex quibus Nova Ecclesia, adducunt (564).

17. "Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi," significat accensum odium apud illos qui se credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex Vitae, aggrediendo novitios animo seducendi (565).

18. (B.A. 13:1). "Et steti super arena Maris," significat statum ejus spiritualem naturalem nunc (565).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et signum magnum visum est in Caelo," significat revelationem a Domino de Nova Ipsius Ecclesia in Caelis et in Terris, ac de ejus Doctrinae difficili receptione et impugnatione. - Per "signum e Caelo" intelligitur hic revelatio de futuris, et per "signum magnum visum in Caelo" intelligitur revelatio de Nova Ecclesia; nam "Mulier circumdata sole," de qua in hoc capite agitur, significat illam Ecclesiam; "masculus" quem peperit, significat doctrinam ejus; quod "cruciata sit dum pareret" significat difficilem ejus receptionem; quod "Draco devorare vellet masculum," et quod postea "persequeretur mulierem," significat ejus impugnationem: haec sunt quae per "signum magnum in Caelo visum" intelliguntur. "Signum" in Verbo dicitur de futuris, et tunc est revelatio; et dicitur de veritate, et tunc est testificatio; et quoque dicitur de qualitate status et rei, et tunc est manifestatio. "Signum" dicitur de futuris, quod tunc est revelatio, in sequentibus locis:

"Nuntient vobis quid contingent, ut sciamus postremum eorum; aut ventura audire facite nos; indicate Signa in futurum," (Esaias 41:22-23);

Dicebant discipuli ad Jesum, "Quodnam Signum Adventus Tui, et Consummationis saeculi," (Matthaeus 24:3; Marcus 13:4; Luca 21:7);

"Erunt Signa e Caelo, et Signa in sole, luna et astris," (Luca 21:11, 25) 1

"Et tunc apparebit Signum Filii Hominis," (Matthaeus 24:30); 2

Dictum ad Hischiam Regem, "Hoc tibi Signum, quod facturus Jehovah verbum hoc, retrahetur umbra in gradibus Achasi." Postea Hischias dixit, "Quodnam Signum, quod ascensurus sim in Domum Jehovae," (Esaias 38:7-8, 22).

(Et alibi.)

Quod dicatur "signum" de veritate, et quod tunc sit testificatio, et quoque de qualitate status et quod tunc sit manifestatio, patet ab aliis locis in Verbo.

Poznámky pod čarou:

1. 25 pro "15"

2. 30 pro "3"

  
/ 962