Bible

 

Daniel 2

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 173


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 426, 1298, 1326, 1361, 1422, 1551, 1837, ...

Apocalypsis Revelata 211, 538, 567, 664, 717, 775, 781, ...

De Amore Conjugiali 73, 78, 79, 81

De Divina Providentia 328

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 42, 48

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 117

De Ultimo Judicio 54

Vera Christiana Religio 156, 275, 609, 625, 754, 761, 788


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 70, 176, 237, 411, 577, 650, 662, ...

Coronis 2, 37

Dicta Probantia 4, 37

Jiný komentář

  Příběhy:



Hop to Similar Bible Verses

Genesis 40:8, 12, 18, 41:8, 14, 26, 28, 41, 43

Exodus 7:11

Numeri 12:6

Deuteronomy 10:17, 29:28

Joshua 22:22

1 Samuelis 6:2

2 Samuelis 7:13, 16

1 Regnum 1:31

2 Regnum 5:15

1 Chronicles 29:10

Ezra 1:2, 6:11

Nehemiae 9:5

Esther 1:13, 3:2

Hiob 12:13, 18, 22

Psalms 2:6, 9, 96:4, 113:2, 136:26, 139:12, 147:5

Proverbia 2:6, 16:14

Ecclesiastes 8:1

Esaias 28:16, 36:11, 47:12, 13

Jeremias 25:1, 27:5, 6, 33:3

Ezechiel 26:7

Daniel 1:6, 17, 2:6, 31, 36, 37, 48, 3:1, 9, 12, 29, 30, 4:2, 3, 4, 6, 14, 18, 19, 22, 5:7, 8, 10, 11, 13, 16, 18, 28, 6:7, 27, 7:4, 5, 6, 7, 13, 14, 15, 23, ...

Haggaeus 2:22

Matthaeus 3:2, 21:44

Luca 1:33, 20:18

Acta Apostolorum 3:12, 10:25, 14:13

Romanos 11:33

1 Timothy 6:15, 16

Hebrews 12:27

Jacobus 1:5

Apocalypsis 1, 11:15, 12:8, 17:14, 19:15

Word/Phrase Explanations

somnium
A dream, as in Genesis 20:3,signifies being somewhat obscure.

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

Chaldæi
Chaldea was a land lying along the Euphrates river near its mouth, south of Babylon, part of what is now southern Iraq. It was a...

Daniel
The book of Daniel follows after Ezekiel in the Old Testament. Daniel was a prophet during the early part of the captivity of the Jews...

nobis
Angels do give us guidance, but they are mere helpers; the Lord alone governs us, through angels and spirits. Since angels have their assisting role,...

aruspices
'Soothsayers' were people who studied natural magic.

percussit
To strike or smite, when used in the Bible, means to attack, harm or destroy, and is usually in reference to an attack on someone’s...

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 Daniel, Interpreter of Dreams
Project | Ages 11 - 17

 Nebuchadnezzar's Dream
A New Church Bible story explanation for teaching Sunday school. Includes lesson materials for Primary (3-8 years), Junior (9-11 years), Intermediate (12-14 years), Senior (15-17 years) and Adults.
Teaching Support | Ages over 3

 Nebuchadnezzar's Dream
Worship Talk | Ages 7 - 14

 Nebuchadnezzar's Dream
Color the picture of the statue seen in the dream.
Project | Ages 7 - 14

 Nebuchadnezzar’s Dream (3-5 years)
Project | Ages 4 - 6

 Nebuchadnezzar’s Dream (6-8 years)
Project | Ages 7 - 10

 Nebuchadnezzar’s Dream (9-11 years)
Project | Ages 11 - 14

 Overview of Daniel: A Man of Conscience for ages 3-14
Overview of a series of scripted lessons for the first six chapters of the book of Daniel. Suitable for Sunday schools, families and classrooms. Levels A, B and C provide materials for ages 3-14.
Sunday School Lesson | Ages 3 - 14

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 577

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

577. "Et capita equorum sicut capita leonum." - Quod significet scientiam et inde cogitationem destructivam veri, constat ex significatione "capitum equorum," quod sit scientia et inde cogitatio (de qua sequitur); et ex significatione "capitum leonum," quod sint inde destructio veri. Quod "capita leonum" destructionem veri hic significent, est quia "leo" in supremo sensu significat Divinum Verum quoad potentiam, ac in opposito sensu falsum destruens verum, proinde destructionem veri; et "caput leonis" significat vires animi per quas destruit, quae sunt ratiocinia ex falsis. (Quod "leo" significet Divinum Verum quoad potentiam, et in opposito sensu falsum destruens illud, videatur supra, n. 278.) Quod "capita equorum" significent scientiam et inde cogitationem, est quia "caput" significat intelligentiam, et "equus" intellectum; at quia agitur de sensuali homine, et hic de ratiocinatione ejus ex falsis, et sensuali homini ratiocinanti ex falsis non est intelligentia, sed modo scientia et inde cogitatio, ideo hae per "capita equorum" significantur. (Quod illis qui in falsis sunt non sit intelligentia, sed pro intelligentia scientia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 33.)

(Odkazy: Revelation 9:17; The Apocalypse Explained 278; The New Jerusalem and its Heavenly Doctrine 33)


[2] Quod "caput" significet intelligentiam, est causa quia intellectus et voluntas hominis in interioribus capitis ejus resident; et inde in capitis anteriore parte, quae est facies, sunt sensus visus, auditus, odoratus et gustus, in quos influit intellectus et voluntas ab interiori, ac vivificat illos, et quoque facit ut gaudeant suis sensationibus; inde est quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia. Sed quia illi soli intelligentes sunt qui influxum e caelo recipiunt, nam e caelo a Domino influit omnis intelligentia et sapientia, sequitur quod illis qui in falsis mali sunt non sit intelligentia, est enim mens superior et spiritualis apud illos clausa, et modo mens inferior, quae vocatur mens naturalis, aperta; haec mens, quando superior clausa est, non recipit aliquid veri et boni, proinde non intelligentiam e caelo, sed solum e mundo; quare his pro intelligentia est modo scientia et ex hac cogitatio, ex qua procedit ratiocinatio, et per hanc confirmatio falsi et mali contra verum et bonum.

[3] Quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu scientia et inde fatua cogitatio, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: - Apud Ezechielem,

"Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus super caput tuum" (xvi. 12):

haec dicta sunt de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, ibi qualis fuerat in principio; per "monile super nasum" significatur perceptio veri ex bono; per "inaures super aures" significatur auscultatio et obedientia; et per "coronam super caput" significatur sapientia; intelligentia enim, quae ex Divino Vero est, fit sapientia ex bono amoris, quod significatur per "coronam ex auro."

(Odkazy: Ezekiel 16:12)


[4] In Apocalypsi,

"Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim" (xii. 1):

quod per "caput," super quo corona stellarum duodecim, significetur intelligentia, videbitur in explicatione in sequentibus. Quod

Judaei posuerint coronam ex spinis super caput Domini, et quod percusserint caput Ipsius (Matth. xxvii. 29, 30; Marc. xv. [17,] 19; Joh. xix 2),

significabat quod tali contumelia affecerint Ipsum Divinum Verum et Divinam Sapientiam; Verbum enim, quod est Divinum Verum, et ubi Divina Sapientia, falsificaverunt et adulteraverunt per traditiones, et per applicationes ad se, sic volentes regem qui illos super omnes in universo terrarum orbe eveheret: et quia regnum Domini non fuit terrestre sed caeleste, ideo omnia Verbi, quae de Ipso dicta sunt, perverterunt, et quae de Ipso praedicta irriserunt: hoc erat quod repraesentabatur per quod "coronam ex spinis super caput Ipsius posuerint," et quod "caput Ipsius percusserint."

(Odkazy: John 19:2; Mark 15:17, 15:19; Matthew 27:29-30; Revelation 12:1)


[5] Ubi agitur de statua Nebuchadnezari in somnio visa, dicitur apud Danielem,

Quod caput ejus esset ex auro puro; pectus et brachia ex argento; venter et femora ex aere; crura ex ferro; pedes partim ex ferro et partim ex argilla (ii. 32, 33):

per illam statuam repraesentati sunt status successivi ecclesiae; per "caput ex auro" repraesentata et significata est Ecclesia Antiquissima, quae in sapientia caelesti et inde in intelligentia prae sequentibus fuit; ea sapientia et intelligentia ejus intelligitur per "caput ex auro:" quod reliqua istius statuae significent status ecclesiarum sequentium, videatur supra (n. 176, 411 [b].) Apud Davidem,

"Induxisti nos in rete, posuisti 1 oppressiones super lumbos [nostros], equitare fecisti hominem in capite nostro" (Ps. lxvi. [11,] 12):

per "equitare facere hominem in capite nostro" significatur quod non intelligentia (videatur supra, n. 355 [g]. ubi illa plenius explicata sunt).

(Odkazy: Daniel 2:32-33; Psalms 66:11-12; The Apocalypse Explained 176, The Apocalypse Explained 355, 411)


[6] Apud Mosen,

Hae benedictiones "veniant capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Gen. xlix. 26; Deutr 2 xxxiii, 13-16):

quod "benedictiones venient capiti Josephi" significat quod omnia illa quae prius dicta sunt, quae sunt benedictiones caeli, fient interioribus ejus mentis, quae sunt vitae intellectus et voluntatis ejus, nam haec sunt interiora mentis: quod venient "vertici Naziraei fratrum ejus" significat quod etiam fient exterioribus quae mentis naturalis ejus sunt; "naziraeatus" enim 3 significat exteriora quae sunt mentis naturalis, nam significat crines seu capillitium. (Sed haec amplius explicata videantur supra, n. 448 [b]; et in Arcanis Caelestibus, n. 6437, 6438.) Apud eundem,

"Date vobis viros sapientes et intelligentes,.... ut ponam eos in capita vestra" (Deutr. i. 13):

dicitur "in capita," quia intelligitur sapientia et intelligentia, qua illi reliquis praepollent; quare dicitur "Date vobis viros sapientes et intelligentes."

(Odkazy: Arcana Coelestia 6435, 6437; Deuteronomy 1:13, Deuteronomy 33:13-16, 33:13, 33:16; Genesis 49:26, 49:28; The Apocalypse Explained 448)


[7] Apud Esaiam,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros prophetas, et capita vestra videntes obtexit" (xxix. 4 10):

per "prophetas" significantur docentes vera ac intelligentes, et abstracte doctrina veri et intelligentia; quare dixit, "Occlusit oculos prophetas, et capita vestra videntes;" prophetae vocantur "oculi," et videntes "capita," quia per "oculos" significatur intellectus veri quoad doctrinam, et per "videntes" intelligentia similiter ac per "caput."

(Odkazy: Isaiah 29:10)


[8] Apud eundem,

"Exscindet [Jehovah] ex Israele caput et caudam, ramum et juncum....; senex et honoratus.. faciet caput, et propheta doctor mendacii caudam" (ix. 13, 14 [B.A. 14, 15]);

apud eundem,

"Non erit Aegypto opus, quod faciet caput et caudam, ramum et juncum" (xix. 15):

quod "exscindetur ex 1 Israele caput et cauda," et quod "non erit Aegypto caput et cauda," significat quod peritura sit illis omnis intelligentia et scientia veri (videatur supra, n. 559. ubi illa loca amplius explicata sunt). Apud eundem,

"In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Aschuris, caput et pilos pedum, etiamque barbam consumet" (vii. 20):

quod per haec significetur quod ratiocinia ex falsis deprivatura sint homines ecclesiae omni sapientia et intelligentia spirituali, videatur supra (n. 569 [c]), ubi singillatim explicata sunt; dicitur "in transitibus fluvii, quia per "fluvium Euphratem" significatur ratiocinatio ex falsis; hic itaque invasio inde in vera ecclesiae quae per ratiocinia ex falsis destruuntur.

(Odkazy: Isaiah 7:20, 9:14-15, Isaiah 19:15; The Apocalypse Explained 559, 569)


[9] Apud Ezechielem,

"Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsorum...., quam traduces super caput et super barbam....; tertiam partem igne combures...., tertiam percuties gladio, et tertiam disperges in ventum" (v. 1, 2):

etiam hic per "traducere novaculam super caput" significatur deprivare omni intelligentia veri: causa est, quia nisi sint ultima intelligentiae, quae significantur per "capillos capitis," quos abradet cum novacula quae traducetur 2 super caput, perit intelligentia; nam quando auferuntur ultima, est sicut cum basis aufertur columnae, aut fundamentum domui: inde est quod in Ecclesia Judaica, quae fuit ecclesia repraesentativa, nefarium fuerit abradere capillos capitis et inducere calvitiem, similiter barbam; quare etiam qui absque intelligentia sunt, apparent in mundo spirituali calvi.

(Odkazy: Ezekiel 5:1-2; Isaiah 5:1-2)


[10] Ex his constare potest quid in sequentibus locis significatur per "caput calvum" seu per "calvitiem:" - Apud Esaiam,

"In omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa" (xv. 2);

nempe quod non intelligentia. Apud Ezechielem,

"Super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus calvities" (vii 18);

apud eundem,

"Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus" (xxix. 18):

similiter. Quare vetitum fuit Aharoni et filiis ejus radere capita sua, ac angulum barbae; de qua re apud Mosen,

Aharon et filii ejus non radent capita sua, nec dissuent vestes suas, ne moriantur, et Jehovah propterea irascatur toti concioni (Levit. x. 6);

et apud eundem,

Filii Aharonis "non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae radent" (Levit. xxi. 5):

per "barbam" significatur ultimum rationalis hominis, et per quod "non raderent barbam" significatur ne deprivarent se rationali, per quod ultimo ejus; nam ut supra dictum est, quando ultimum aufertur, etiam interius perit. Quid intelligitur per

Quod mulier captiva ex hostibus, si desideraretur in uxorem, tonderet caput suum, et faceret ungues suos (Deutr. xxi. 11, 12),

videatur supra (n. 555 [c]).

(Odkazy: Deuteronomy 21:11-12; Ezekiel 7:18, Ezekiel 29:18; Isaiah 15:2; Leviticus 10:6, 21:5; The Apocalypse Explained 555)


[11] Quia pudor repraesentabatur per manus super caput, ideo dicitur apud Jeremiam,

"Etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Assyria; etiam ex illa exibis, et manus tuae super caput tuum" (ii. [36,] 37);

et apud eundem,

"Pudefacti sunt et ignominia affecti, et obtexerunt caput" (xiv. 3, 4);

et quia id repraesentativum pudoris fuit,

Ideo Thamar, postquam compressa fuit ab Ammone fratre, "posuit manum super caput, et ivit 1 eundo et clamando" (2 Sam. xiii. 19):

per "ponere manus super caput" significabatur quod non aliqua intelligentia esset. Etiam dolor ob peccata quod insane et stulte egerint, repraesentabatur per quod spargerent pulverem super caput, et quod in terram usque detruderent caput, per quod etiam significabatur maledictio: - Ut apud Ezechielem,

"Ascendere 2 facient pulverem super caput tuum, in cinere volvent te" (xxvii. 30);

in Threnis,

"Sedent in terra, tacent seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum, virgines Hierosolymae" (ii. 10).

(Odkazy: 2 Samuel 13:19; Deuteronomy 21:11-12; Ezekiel 27:30; Jeremiah 2:36-37, 14:3-4; Lamentations 2:10)


[12] Per "caput" autem in opposito sensu significatur astutia quae illis qui in amore dominandi sunt. Haec intelligitur per "caput" apud Mosen,

Semen mulieris conculcabit caput serpentis, et serpens laedet calcaneum (Gen. iii. 15);

apud Davidem,

"Dominus ad dextram tuam percussit in die irae suae reges, judicavit inter gentes, implevit cadaveribus suis; percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput" (Ps. cx. 5-7);

(quae explicata videantur supra, n. 518 [d]:) et apud eundem,

"Deus contundet caput hostium...., verticem capilli, ambulantibus in reatibus" (Ps. lxviii. 22 [B. A. 21]).

Quod astutiae, per quas malum intendunt et machinantur aliis, super ipsos redeant, significatur per

"Dare viam in caput eorum" (Ezech. ix. 10; cap. xi. 21; cap. xvi. 43; cap. xvii. 19; cap. xxii. 31: Joel iv. [B.A. iii.] 4, 7).

Quid autem per

Capita septem, super quibus diademata septem (in Apocalypsi cap. xii. 3; cap. xiii. 1, 3; cap. xvii. 3, 7, 9),

significatur, videbitur infra. Praeterea per "caput," quia supremum et primarium est in homine, etiam plura significantur; sicut cacumen montis, fastigium, primarium, principium viae, plateae, mensis, et similia.

(Odkazy: Ezekiel 5:1-2, Ezekiel 9:10, 11:21, Ezekiel 16:43, 17:19, 22:31; Genesis 3:15, 49:26; Joel 3:4, 3:7; Psalms 68:21, 110:5-7; Revelation 9:17, Revelation 12:3, 13:1, 13:3, 17:3, 17:7, 17:9; The Apocalypse Explained 518)

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 565, 581, 608, 709, 715, 775

Other New Christian Commentary

Přeložit: