Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Bible

 

Daniel 5:18

Studie

       

18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 775

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

775. "Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore," significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent. - Haec similia sunt cum illis, quae supra (772, 773, 774) explicata sunt; cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur "vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore," per "vasa" enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. Quid autem per "vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore" significatur, paucis dicetur: per "vas ex ligno pretioso" significatur scientificum ex bono et vero rationali; per "vas ex aere" significatur scientificum ex bono naturali; per "vas ex ferro" significatur scientificum ex vero naturali; et per "vas ex marmore" significatur scientificum ex apparentia boni et veri. Quod "lignum" significet bonum, videatur mox supra (774); 1 quod hic per "lignum pretiosum" significetur bonum et simul verum rationale, est quia "lignum" significat bonum, et "pretiosum" praedicatur de vero; nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. Quod "vas ex aere et ferro" significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; sunt enim omnia ibi correspondentiae. Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod "aes" significet bonum naturale, et inde "ferrum" verum naturale, ut videri potest ex his:

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti, (Apocalypsis 1:15);

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati, (Daniel 10:5-6);

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati, (Ezechiel 1:7);

quod "pedes" significent naturale, videatur 49, 468, 470, 510;

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris, (Ezechiel 40:3);

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum, (Daniel 2:32-33);

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. Quoniam "aes" significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur, (Numeri 21:6, 8-9; Johannes 3:14-15).

Quod "aes" significet bonum naturale, etiam videri potest Apud Esaias 60:17; Jeremias 15:20-21; Ezechiel 27:13; Deuteronomius 8:7, 9; 33:24-25.

Poznámky pod čarou:

1. 774 pro "764"

  
/ 962