Bible

 

Daniel 12

Studie

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 15

  
/ 101  
  

15. CHRISTUS. SECTIO 2.13

Ex Daniele et Prophetis.

Dominus repraesentatus coram Daniele in simili fere specie in qua coram Joh.nne in Apoc. 1:14, 15, coram Daniele Cap. 10:5, 6, et tunc similia paene contigerant, 12:6, 7, [12:9.]

In die illo butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, Esaj. 7:21, 22, 25, Ecclesia Domini.

Jehovah Zebaoth, hunc sanctificabitis, nam ille timor vester, et ille formido vestra; erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, in laqueum et tendiculam habitatori Hierosolymae, Esaj. 8:13,[14;] Matth. 21:42 ad 44; Luc. 20:17, 18.

[6.] (Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, habitantes in terra umbrae mortis, lux effusit super illos, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen mirabilis, consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis ad stabiliendum Regnum in judicio et justitia, a nunc usque ad anternitatem, Esaj. 9:1, 5, 6.)

In die illo non addent amplius reliquiae Israelis inniti percussori suo, sed innitentur Jehovae Sancto Israelis in veritate, Esaj. 10:20, 21, 22. Quare commorabitur lupus cum agno, pardus cum haedo cubabit etc, non facient malum in toto monte sanctitatis, quia plena erit terra scientia Jehovae. Imprimis fiet in die illo, addet Adonai acquirere reliquias populi sui, Esaj. 11: [6, 9,] 11 ad 16.

  
/ 101