Bible

 

Daniel 10

Studie

   

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.

2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :

3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

5 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :

6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

7 Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

9 Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

11 Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

12 Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.

13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

19 et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.

20 Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.

21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2162

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2162. Quod ‘lavate pedes vestros’ significet quod indueret aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius perciperet, constare potest a significatione ‘pedum’ quod sint naturalia, tum similiter ex serie rerum; quod arcana hic lateant, aliquantum constare potest ex eo quod Abrahamus precatus tres viros, ut acciperent parum aquae et lavarent pedes, utque inniterentur sub arbore, cum tamen novit quod Dominus seu Jehovah esset; etiam ex eo quod talia alioquin non memorata fuissent.

[2] Quod 1 ‘pedes’ significent naturalia, constare potest a repraesentativis in altera vita, et inde repraesentativis apud antiquissimos, ac ita in Verbo; caelestia et spiritualia repraesentantur per ‘caput’, et per quae capitis sunt; per ‘pectus’ et quae pectoris sunt, rationalia et quae rationalium sunt; per ‘pedes’ et quae pedum sunt, naturalia et quae naturalium 2 ; inde est quod ‘planta et calcaneum pedis’ significet infima naturalia, de quibus videatur n. 259; et quod ‘calceus’ omnium infima quae sordent, de quo n. 1748.

[3] Similia significantur per illa quae 3 repraesentata sunt in somniis et visionibus apud Prophetas, Ut statua visa Nebuchadnezzari, cujus caput aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum et ex parte argilla; Dan. 2:32, 33;

ubi ‘caput’ significat caelestia, quae intima, et 4 sunt aurum, ut ostensum n. 113, 1551, 1552; ‘pectus et brachia’, spiritualia seu rationalia, quae sunt argentum, ut ostensum n. 1551: ‘pedes’ autem inferiora quae sunt' naturalia, quorum vera significantur per ‘ferrum’, et bona per ‘argillam seu lutum’, quod ferrum sit verum 5 , videatur n. 425, 426, et quod lutum sit bonum 6 , n. 1300, utrumque hic naturale'; ita quoque sibi succedunt in regno Domini in caelis, inque Ecclesia quae est regnum Domini in terris, tum in unoquovis qui est 7 regnum Domini.

[4] Similiter se habet cum visione, quae Danieli, de qua haec, Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, e lumbi illius cincti auro Uphasi, et corpus sicut Tarshish, et facie illius sicut aspectus fulguris, ac oculi illius sicut lampades igni et brachia et pedes illius, sicut splendor aeris levigati, 10:5, 6;

per haec significantur in specie interiora Verbi quoad bona et vera ‘brachia et pedes’ sunt ejus exteriora, quae sunt sensus litterae, quia ibi naturalia, a naturalibus enim desumpta [sunt]: praeterea quid unum quodvis significat, nempe lumbi, corpus, facies 8 , oculi, et plura qua' apud hominem, constare potest a repraesentativis in altera vita, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de Maximo Homine, qui est caelum Domini, ac de repraesentativis inde in mundo spirituum.

[5] Quod legitur De Mose, Aharone, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem, Exod. 24:9, 10,

significant 9 quod viderint modo externa Ecclesiae, repraesentata in naturalibus; tum etiam sensum litteralem Verbi, in quo etiam externa repraesentantur per naturalia, ut dictum; quae sunt ‘pedes’, sub quibus sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli; quod Dominus fuerit Qui illis visus, sed solum in illis inferioribus seu naturalibus constat, nam dicitur ‘Deus Israelis’, Quem omnia Ecclesiae repraesentabant, et omnia Verbi in sensu interno significabant; nam Dominus sistitur videndus secundum illa quae tunc significantur, sicut apud Johannem, sicut 10 vir super equo albo, ibi 11 quod significaverit Verbum, claris verbis dicitur, Apoc. 19:11, 13.

[6] Animalia visa Ezechieli qua fuerunt cherubi, sunt descripti 12 quoad caelestia et spiritualia, per facies et alas, ut et plura, at quoad naturalia ita, Pedes eorum, pes rectus, et planta pedum illorum, quasi planta pedis vituli, et micantes sicut splendor aeris levigati, Ezech. 1:7;

quod pedes dicantur ‘micuisse instar aeris levigati’, hoc est, naturalia, est quia ‘aes’ significat bonum naturale, de quo n. 425, 1551. Similiter quod apparuit Johanni, Ut Filius hominis, ... cujus oculi essent sicut flamma ignis, et pedes similes chalcolibano, Apoc. 1:14, 15; 2:18.

Quod ‘pedes’ significent naturalia, porro patet a sequentibus;

[7] apud Johannem, Vidit 13 angelum fortem descendentem e caelo, circumdatum nube, et iris circum caput, et facies illius sicut sol, et pedes illius sicut columnae ignis; habentem in manu sua libellum apertum, et ponentem pedem suum dextrum super mare, sinistrum super terram, Apoc. 10:1, 2;

per quem angelum similiter significatur Verbum: quale est in interno sensu, per ‘iridem circum caput, et per faciem sicut sol’; at sensus externus seu litterae, per ‘pedes’; ‘mare’ sunt naturalia vera, ‘terra’ naturalia bona; inde constat quid significat quod ‘posuerit pedem dextrum super mare, et sinistrum super terram’.

[8] Memoratur passim in Verbo ‘scabellum pedum’, sed ignoratur quid in sensu interno significat; ut apud Esaiam,

Dixit Jehovah, Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum; ubi illa domus, quam aedificabitis Mihi, et ubi ille locus quietis Meae? 66:1;

‘caeli’ sunt caelestia et spiritualia, ita intima, tam regni Domini in caelis, quam regni Domini in terris 14 , seu in Ecclesia, tum apud unumquemvis hominem qui est regnum Domini seu Ecclesia; ita 15 etiam caelestia et spiritualia in se spectata quae sunt amoris et charitatis et inde fidei, ita omnia quae sunt cultus interni, similiter omnia quae sunt sensus interni Verbi, haec sunt ‘caeli’, et vocantur ‘thronus Domini’: ‘terra’ autem sunt inferiora omnia illis correspondentia, ut sunt inferiora rationalia et naturalia, de quibus ex correspondentia etiam caelestia et spiritualia praedicantur, qualia sunt illa quae in caelis inferioribus, tum quae in Ecclesia, quaeque in cultu externo, tum quae in sensu litterali Verbi; verbo omnia quae procedunt ab internis et sistuntur in externis, haec quia naturalia, vocantur ‘terra’, et ‘scabellum pedum Domini’; quid caelum et terra in sensu interno [Verbi, ] videatur etiam n. 82, 1733: 16 quid novum caelum et nova terra, n. 2117, 2118 fin. '; et quod homo sit exiguum caelum, n. 911, 978, 1900:

[9] similiter apud Jeremiam,

Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, projicere fecit e caelis in terram decorem Israelis, et, non recordatus scabelli pedum Suorum in die irae Suae, Thren. 2:1:

tum etiam 17 apud Davidem,

Exaltate Jehovam Deum nostrum, et incurvate vos scabello pedum Ipsius, sanctus Ille, Ps. 99:5:

alibi apud eundem,

Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. 132:7;

putarunt in Ecclesia repraesentativa, ita Judaei, quod domus Dei et templum esset scabellum pedum nescientes quod per ‘domum Dei et templum’ significatus sit 18 cultus repraesentativus externus; quid interna Ecclesiae quae significabantur 19 per ‘caelum’, seu thronum Dei, prorsus ignorabant:

[10] apud eundem,

Dictum Jehovae Domino meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis, Ps. 110:1; Matth. 22:42 [KJV 44]; Marcus 12:36; Luc. 20:42, 43;

per ‘scabellum pedum’ hic similiter significantur naturalia, tam sensualia quam scientifica, et inde rationalia hominis, quae ‘inimici’ dicuntur quando pervertunt cultum, et hoc ex sensu litterali Verbi; sic ut sit cultus solum in externis, et nullus seu foedus internus, de quo n. 1094, 1175, 1182 20 ; cum ita perversa sunt et foedata, vocantur ‘inimici’; at quia in se spectata se referunt ad cultum internum, qui cum restituitur, fiunt, ut prius dictum, tam illa quae sunt cultus externi quam quae sunt sensus litterae Verbi, ‘scabellum pedum’:

[11] apud Esaiam,

Gloria Libani ad te veniet; abies, taeda, buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, 60:13;

ibi agitur de regno Domini et Ecclesia, cujus caelestia spiritualia sunt ‘gloria Libani seu cedri’, caelestia autem naturalia sunt ‘abies, taeda, buxus’, sicut etiam alibi in Verbo; ita quae externa cultus sunt, de quibus dicitur quod ‘locum pedum Meorum honorabilem reddam’, qui non honorabilis fieri potest per abietem, taedam, buxum, sed per illa quae significant;

[12] quod ‘pedes’ illa significent, constat quoque ex repraesentativis in Ecclesia Judaica, ut per quod Lavarent Aharon et filii ejus manus et pedes, antequam intrarent in tabernaculum 21 , Exod. 30:19, 20; 40:31, 32;

quae quod repraesentaverint arcana, nullus non videre potest, nam quid lavatio manuum et pedum nisi externum quid, quod nihil facit nisi internum sit mundum et purum? Nec internum per lavationem illam mundari et purificari potest; sed quia omnes ritus istius Ecclesiae significabant interna quae sunt caelestia et spiritualia, ita hic quoque, nempe munditiem 22 externi cultus, qui tunc mundus est quando in externo internus est 23 ; inde lavacra eorum fuerunt ex aere, ut quoque magnum 24 illud quod ‘mare aeneum’ dictum, cum decem labris minoribus ex aere, circa templum Salomonis, 1 Reg. 7:23, 38;

quia aes repraesentabat bonam externi cultus, quod idem est ac bonum naturale, de qua ‘aeris’ significatione 'videatur n. 425, 1551.

[13] Similiter repraesentativam fuit quod Vir, in quo esset fractura pedis aut fractura manus, ... e semine Aharonis, non accederet ad offerendum ignita Jehovae, Lev. 21:19, 21;

per fractos pedibus et manibus repraesentabantur illi qui in cultu perverso externo sunt;

[14] quod ‘pedes’ significent naturalia, patet etiam alibi passim apud Prophetas, ut prophetica haec apud Mosen,

Benedictus prae filiis Asher, sit acceptus fratrum suorum, et intingens in oleam pedem suum, ferrum et aes calcei tui, Deut. 33:24, 25;

haec nulli intellecta erant nisi sciatur quid in sensu interno significant oleum, pes, ferrum, aes, calceus; quod ‘pes’ sit naturale, ‘calceus’ adhuc inferius naturale, quale est sensuale corporeum, videatur 25 n. 1748; et quod ‘oleum’ sit caeleste, n. 886; ‘ferrum’ verum naturale, n. 425, 426; et ‘aes’ bonum naturale, n. 425, 1551, inde patet quid involvunt:

[15] apud Nahum,

Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, Nahum 1:3;

ubi ‘pulvis pedum’ significat naturalia et corporea quae apud hominem, ex quibus nubes. Idem etiam apud Davidem significatur per haec, Jehovah inclinavit caelos, atque descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. 18:10 [KJV Ps. 18:9].

[16] Quando bona et vera fidei per naturale lumen, ut vocant, pervertuntur, in Verbo describitur per pedes, et ungulas 26 bestiae, quibus turbantur aquae, et quibus cibi proculcantur, ut apud Ezechielem,

Prodiisti in flumina, et turbasti quas pedibus tuis, et proculcavit flumina earum; ... perdam omnem bestiam ejus desuper aquis multis, et non conturbabit eas pes hominis amplius, nec ungula bestiae, 32:2, 13;

agitur hic de Aegypto per quam quod significatae sint scientiae, ostensum est n. 1164, 1165, 1462; ita per ‘pedes et ungulas, quibus turbantur flumina et aquae’, scientifica ex sensualibus et ex naturalibus, ex quibus ratiocinantur de arcanis fidei, nec prius quam per illa capiuntur, credunt, quod est nusquam credere, nam quo magis ratiocinantur tales, eo minus credunt; videantur quae n. 128-130, 215, 232, 233, 1072, 1385. Ex his omnibus nunc patet quod per ‘pedes’ in Verbo significentur naturalia; sed quid significatur amplius, ex serie rerum patet.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts itaque.

2. The Manuscript has quae infra illa sunt, ut sunt rationalia, et quae rationalium, per pectus, et quae pectoris sunt; quae autem adhuc inferiora sunt, ut sunt naturalia, per pedes, etquaepedum sunt.

3. The Manuscript inserts prophetis.

4. The Manuscript has quae.

5. The Manuscript has de ferro.

6. The Manuscript has de luto.

7. The Manuscript has in quo.

8. In the citation preceding facies... 'fulguris' was a later insertion, hence the Manuscript omits facies here.

9. The Manuscript has significarunt.

10. The Manuscript has ut.

11. The Manuscript has sic.

12. The Manuscript inserts etiam.

13. The Manuscript has Johannes vidit.

14. The Manuscript has Ipsius in terra.

15. The Manuscript has tum.

16. The Manuscript has this clause after 19

17. The Manuscript has Similiter.

18. The Manuscript has significetur.

19. The Manuscript has significantur.

20. The Manuscript inserts et alibi.

21. The Manuscript has tentorium.

22. The Manuscript has munditiem, et quidem.

23. The Manuscript has sit.

24. The Manuscript has mare aeneum ad templum Salomonis, quia aes... but alters to quoque, omitting minoribus and with ad for circa.

25. The Manuscript has ostensum est.

26. The Manuscript has pedem et ungulam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.