Bible

 

Amos 6

Studie

   

1 Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !

2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.

3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;

4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;

5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

8 Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?

11 Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.

12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.

14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?

15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1183

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1183. Quid per 1 Erech, Accad, Calneh, in terra Shinar’ in specie significatur, non ita constare potest quia in Verbo alibi non memorantur, praeter Calneh, apud Amos 6:2, sed sunt differentia talis cultus. Quod autem terram Shinar attinet in qua hi cultus, quod per eam in Verbo significetur cultus externus in quo profanum, constat a significatione ‘ejus in cap. seq. xi vers. 2, tum etiam apud Zachariam, 5:11, imprimis apud Danielem, ubi haec,

Dedit Dominus in manum Nebuchadnezzaris, regis Babelis, Jehoiakimum regem Jehudae, et partem vasorum domus Dei, et deduxit eos in terram Shinar, in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui, 1:2;

per quae significatur quod sancta profanata; ‘vasa domus Dei’ sunt sancta; ‘domus dei regis Babelis in terra Shinar’ sunt profana in quae sancta illata sunt; haec tametsi historica sunt, usque involvunt arcana illa, sicut omnia historica Verbi; et porro constat ex profanatione eorundem vasorum, apud Danielem 5:3-5, per quae nisi sancta repraesentata fuissent, nusquam talia contigissent.

Poznámky pod čarou:

1. ‘It is remarkable that in archaeology Erech and Accad are the places most frequently mentioned in the history of Babylon. According to the Septuagint Calnehwas thesiteof the town of Babel. It is thought to be identical with Calno (Is. 10:9).

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.