Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Bible

 

Hiob 24:4

Studie

       

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5198

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5198. ‘Ascendentes septem vaccae’: quod significet vera naturalis, constat a significatione ‘vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua sequitur; quod septem fuerint, est quia ‘septem’ significant sanctum, n. 395, 433, 716, et 1 inde numerus ille adjicit sanctitatem rei, de qua agitur n. 881; res etiam de qua hic agitur, est sancta, agitur enim de ulteriore renascentia naturalis per conjunctionem ejus cum caelesti spiritualis. Quod ‘vaccae’ seu juvencae significent vera naturalis, constare potest ex eo quod ‘boves et juvenci’ significent bona naturalis, n. 2180, 2566, 2781, 2830; in Verbo enim ubi masculus significat bonum, ibi femina verum, ac vice versa ubi masculus significat verum, ibi femina bonum; inde est quod ‘vacca’ significet verum naturalis, quia ‘bos’ significat bonum ejus;

[2] quod omnes bestiae quaecumque in Verbo nominantur, significent affectiones, bestiae malae et inutiles affectiones malas, at bestiae mites et utiles affectiones bonas, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519; causa quod significent, est ex repraesentativis in mundo spirituum, cum enim sermo est in caelo de affectionibus, tunc repraesentantur in mundo spirituum bestiae quae correspondent illius generis affectionibus de quibus sermo est, quod etiam saepius mihi videre datum est; et aliquoties miratus sum unde id, at perceptum quod bestiarum vitae non aliud sint quam affectiones, sequuntur enim affectionem suam ex instinctu absque ratione et sic feruntur quaelibet ad suum usum; affectionibus illis absque ratione non aliae formae corporum competunt quam quales sunt in quibus apparent super terra; inde est, cum de solis affectionibus est sermo, quod formae earum ultimae similes formis corporum talium bestiarum appareant, nam aliis indui nequeunt affectiones illae quam quae correspondent; visae quoque mihi sunt bestiae peregrinae quae in mundo nullibi existunt; fuerunt ex affectionibus ignotis et ex affectionibus mixtis;

[3] inde nunc est quod in Verbo per ‘bestias’ significentur affectiones, sed quaenam affectiones non aliunde patet quam ex sensu interno; quod per ‘boves’ significetur bonum naturalis, videatur in locis supra citatis, et quod per ‘vaccas’ vera naturalis, constare potest ab illis locis ubi nominantur, 2 ut apud Esai. 11:7, 4:16, Amos 4:1;

tum quoque Ex aqua separationis qua mundarentur, quae parata fuit exvacca rufa combusta in cinerem extra castra, cui admiscebatur lignum cedri, hyssopus et dibaphum coccineum, Num. 19:2-10 3 ; is processus cum recluditur per sensum internum, indicat quod per ‘vaccam rufam’ significetur verum naturalis immundum quod mundum factum per combustionem, tum quoque per talia quae significantur per ‘lignum cedri, hyssopum et dibaphum coccineum’; aqua inde repraesentabat medium purificationis.

Poznámky pod čarou:

1. praeterea

2. sicut

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.