Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Bible

 

Hoschea 11:5

Studie

       

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9052

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9052. ‘Dentem pro dente’: quod significet si aliquid in intellectuali exteriore, constat ex significatione ‘dentis’ quod sit intellectuale exterius, et inde verum naturale, nam hoc illius intellectus vitam facit; quod ‘dentes’ id significent, est quia cibum qui erit nutricioni corpori, sicut mola comminuunt et sic praeparant, hic 1 cibum qui erit nutricioni animae; 2 cibus qui nutrit animam est intelligentia et sapientia; ille primum recipitur, commolitur, et praeparatur per cognitiones veri et boni in naturali; quod intelligentia et sapientia sit quae vocatur cibus spiritualis et caelestis, videatur n. 56-58, 680, 1480, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003; inde patet unde est quod ‘dentes’ significent intellectum exteriorem; quid intellectus exterior, constare potest ex illis quae mox supra n. 9051 de intellectu interiore ostensa sunt.

[2] Quod ‘dentes’ significent verum naturale, quod est intellectus exterioris, ac in opposito sensu falsum destruens id verum, constat ex his locis in Verbo: quod verum naturale, apud Moschen, Ruber oculis prae vino, et albus dentes prae lacte, Gen. 49:12;

hic quoque et oculi et dentes simul dicuntur; agitur ibi de Jehudah, per quem intelligitur Dominus quoad Divinum Caeleste, n. 6363; ‘oculi’ significant 3 Divinum Intellectuale Domini, n. 6379, et ‘dentes’ Divinum Naturale Ipsius, n. 6380, ita quoque Divinum Verum in Naturali:

[3] apud 4 Amos,

Ego dedi vobis vacuitatem dentium in omnibus civitatibus vestris, et defectum panis in omnibus locis vestris, 4:6;

‘vacuitas dentium’ pro penuria veri, ‘defectus panis’ pro penuria boni; 5 ex his patet quid stridor dentium 6 qui illis in inferno, Matth. 8:12, 13:42, 50, 7 22:13, 25:30; Luc. 13:28, quod 8 sit collisio falsorum cum veris fidei n. 4424 fin. ; 9 dentes enim, ut dictum est, in opposito sensu significant falsum destruens verum, ut apud Davidem,

Surge, Jehovah, serva me, Deus mi, quia 10 percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. 3:8 [KJV Ps. 3:7];

‘dentes impiorum confringere’ pro falsa per quae destruunt vera:

apud eundem,

Anima mea in medio leonum cubo, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus, Ps. 57:5 11 [KJV 4];

‘dentes leonum’ pro falsis destruentibus vera; ‘leones’ sunt falsa ex malo in sua potentia, n. 6367, 6369:

[4] apud eundem,

Deus, destrue dentes eorum in ore eorum, molares leonum juvenum 12 everte, Ps. 58:7 13 [KJV 6]:

et apud Joelem,

Gens ascendit super terram meam, robusta et non numerus, dentes ejus dentes leonis, et molares leonis immanis illi, 14 redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam, 1:6, 7; 15 'dentes et molares' pro falsis destruentibus vera Ecclesiae; ‘vitis’ Ecclesia spiritualis, n. 1069, 5113, 6376, et ‘ficus’ bonum ejus naturale, n. 217, 4231, 5113; quod dentes id sint, patet etiam ex eo quod tribuantur genti quae vastabit:

apud Johannem, Figurae locustarum similes equis paratis ad bellum, habebant capillos sicut capillos mulierum, 16 et dentes 17 earum quasi leonum 18 erant, Apoc. 9:7, 8;

‘locustae’ sunt 19 qui in falsis externis, n. 7643, 20 inde patet quod etiam dentes sint falsa destruentia vera.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts autem.

2. cibus qui nutrit animam est scientia veri et boni, quae est (in the margin) intellectui exteriori, quae ex vero naturali facit, inde fit intelligentia et sapientia, quaeest intellectui interiori, qui est ex vero spirituali, ille inde

3. The Manuscript inserts ibi.

4. This reference, and its exposition as far as 4424 fin. , were written at the end of Arcana Coelestia 9052 with directions for insertion here.

5. inde

6. The Manuscript inserts sit.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. nempe

9. quod dentes in opposito sensu significent falsum quod destruit verum,

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. averte, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. etiam hic dentes leonis ac molares ejus

16. at

17. eorum

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. falsa in

20. inde etiam patet dentes sunt altered to inde dentes sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.