Bible

 

2 Samuelis 12

Studie

   

1 Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.

2 Dives habebat oves, et boves plurimos valde.

3 Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia.

4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et præparavit cibos homini qui venerat ad se.

5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.

6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.

7 Dixit autem Nathan ad David : Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,

8 et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda : et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.

9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.

10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi, ut esset uxor tua.

11 Itaque hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.

12 Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis.

13 Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum : non morieris.

14 Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur.

15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriæ David, et desperatus est.

16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo : et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.

17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra. Qui noluit, nec comedit cum eis cibum.

18 Accidit autem die septima ut moreretur infans : timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus : dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram : quanto magis si dixerimus : Mortuus est puer, se affliget ?

19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus : dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : mortuus est.

20 Surrexit ergo David de terra : et lotus unctusque est : cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini : et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.

21 Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo, quem fecisti ? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas : mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.

22 Qui ait : Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi : dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ?

23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? Numquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me.

24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea : quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum.

25 Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.

26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.

27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens : Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum.

28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam : ne, cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria.

29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath : cumque dimicasset, cepit eam.

30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde :

31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta : divisitque cultris, et traduxit in typo laterum : sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon : et reversus est David, et omnis exercitus in Jerusalem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4903

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4903. 'Saying, Tamar your daughter-in-law has committed whoredom' means a perception at this point that to say anything of marriage exists between them is a falsity. This is clear from the meaning of 'saying' in the historical descriptions of the Word as perception, dealt with above in 4892; from the meaning of 'committing whoredom' as falsity, dealt with in 2466, 2729, 3399, 4865; from the representation of 'Tamar' as the internal aspect of the representative Church, also dealt with above, in 4864; and from the meaning of 'a daughter-in-law' as the truth of the Church, dealt with in 4843, 4869. Consequently the words 'saying, Tamar your daughter-in-law has committed whoredom' means a perception at this point that to say anything of marriage exists between them is a falsity. The implications of all this may be seen above in 4864-4866; with its semblance of religion the Jewish nation perceived the internal aspect of the Church to be nothing else than a harlot, and its preaching and life based on this to be nothing else than whoredom. For those people who are confined to what is external devoid of anything internal do not look on the internal aspect of the Church in any other way. They give the name falsity to that which is true, and the name truth to that which is false. They do so for the reason that being confined to what is external does not enable anyone to see whether a thing is false or true; only what is internal makes this possible internal sight is a necessary ability which can make judgements about things seen by external sight; and to make such judgements internal sight must be fully in the light of heaven. But it is not in the light of heaven unless the person has faith in the Lord and this faith leads him to read the Word.

[2] The fact that the Jewish nation were confined to what was external devoid of anything internal, so that it believed what was true to be falsity, and conversely what was false to be the truth, is quite evident from their teaching that one was allowed to hate an enemy and also from their life of hating all who did not belong to their semblance of religion. Indeed it is quite evident from their belief that they pleased and served Jehovah when they treated gentile nations in a savage and cruel fashion, that is to say, when they exposed the bodies of those whom they had slaughtered to be devoured by wild animals or birds, cut up those who were still alive, hacked them to pieces with iron picks and axes, or made them pass through the brickkiln, 2 Samuel 12:31. Indeed their teachings asserted that even an ally who for some reason had been declared an enemy was to be treated in much the same way. From these considerations it becomes quite clear that nothing internal at all lay within their semblance of religion. If anyone at that time had told them that such actions were contrary to the inner spirit of the Church they would have replied that this was a falsity. The fact that they were confined to what was external, having no knowledge at all of anything internal and leading lives contrary to what was internal, is also evident from what the Lord teaches in Matthew 5:21-48.

  
/ 10837  
  

Thanks to the Swedenborg Society for the permission to use this translation.