Zephanias 2

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

← Zephanias 1   Zephanias 3 →

1 Convenite, congregamini, gens non amabilis,

2 priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.

3 Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati ; quærite justum, quærite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.

4 Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum : Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.

5 Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.

6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum ;

7 et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.

8 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.

9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha : siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum : reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.

10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.

11 Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.

12 Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis.

13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.

14 Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium ; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.

15 Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius : quomodo facta est in desertum cubile bestiæ ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.

← Zephanias 1   Zephanias 3 →
Studovat vnitřní smysl

Hlavní vysvětlení ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 229

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 655, 908, 1158, 1186, 1188, 1197, 1259 ...

Apocalypsis Revelata 34, 340, 483, 502, 567, 704

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 39

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 86

Vera Christiana Religio 251

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga


Commentary (pdf)

The Book of Zephaniah


Přeložit:
Sdílet: