Sacharia 6

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

← Sacharia 5   Sacharia 7 →

1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium : et montes, montes ærei.

2 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,

3 et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes.

4 Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc, domine mi ?

5 Et respondit angelus, et ait ad me : Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ.

6 In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis : et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri.

7 Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit : Ite, perambulate terram : et perambulaverunt terram.

8 Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.

9 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

10 Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia : et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone.

11 Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni :

12 et loqueris ad eum, dicens : Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.

13 Et ipse exstruet templum Domino : et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo : et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.

14 Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini.

15 Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.

← Sacharia 5   Sacharia 7 →
Studovat vnitřní smysl

Hlavní vysvětlení ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 238

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 2762, 3708, 4652, 5321, 9457, 9818

Apocalypsis Revelata 36, 298, 322, 343, 376, 769, 945

De Amore Conjugiali 26

De Divina Providentia 134

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 49, 52

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga


Commentary (pdf)

Bible Study Notes Volume 4


Přeložit:
Sdílet: