Tobit 12

Latin: Vulgata Clementina

← Tobit 11   Tobit 13 →

1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ?

2 Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ?

3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?

4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quæ allata sunt, sibi assumere.

5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant, acceptam habere.

6 Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.

7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.

8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :

9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.

10 Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.

11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.

12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.

13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.

14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.

15 Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum.

16 Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.

17 Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.

18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.

19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.

20 Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.

21 Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.

22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.

← Tobit 11   Tobit 13 →

Přeložit:
Sdílet: