Psalmi 8

Studie

           |

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

5 Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?

6 Minuisti eum paulo minus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;

7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Scroll to see more.