Psalmi 74

Studie

           |

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.

6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.

8 Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :

9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.

10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.

11 Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.