Psalmi 63

Studie

              |

1 In finem. Psalmus David.

2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.

3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,

5 ut sagittent in occultis immaculatum.

6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?

7 Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum ;

8 et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum ;

9 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos ;

10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei ; et facta ejus intellexerunt.

11 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo ; et laudabuntur omnes recti corde.

Scroll to see more.