Psalmi 60

Studie

           |

1 In finem. In hymnis David.

2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meæ.

3 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,

4 quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.

5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.

6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.

7 Dies super Dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis :

8 Permanet in æternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?

9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.

Scroll to see more.