Psalmi 57

Study

              |

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

3 Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.

4 Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.

5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,

6 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.

8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.

9 Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

11 Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.

Scroll to see more.