Psalmi 56

Studie

              |

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

3 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

4 Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,

5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum ; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.

6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.

9 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.

10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus ;

11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

Scroll to see more.