Psalmi 53

Studie

  

1 In finem, in carminibus. Intellectus David,

2 cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?

3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

4 Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.

5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

7 Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.

8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Scroll to see more.