Psalmi 48

Studie

  

1 In finem, filiis Core. Psalmus.

2 Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :

3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

5 Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.

6 Cur timebo in die mala ? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.

7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.

8 Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,

9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;

10 et vivet adhuc in finem.

11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt ; et relinquent alienis divitias suas ;

12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum, tabernacula eorum in progenie et progenie ; vocaverunt nomina sua in terris suis.

13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

14 Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.

15 Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.

17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus ;

18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.

20 Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.

21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

  
Scroll to see more.