Psalmi 46

Study

              |

1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.

2 Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :

3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

5 Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.

6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.

7 Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite ;

8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.

9 Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.

10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.

Scroll to see more.