Psalmi 40

Studie

           |

1 In finem. Psalmus ipsi David.

2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.

3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

5 Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.

6 Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?

7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.

8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.

9 Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?

10 Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem.

11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.

12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

13 Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.

14 Benedictus Dominus, Deus Israël, a sæculo, et usque in sæculum. Fiat, fiat.

Scroll to see more.