Psalmi 4

Studie

           |

1 In finem, in carminibus. Psalmus David.

2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

3 Filii hominum, usquequo gravi corde ? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?

4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

5 Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?

7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.

8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;

10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Scroll to see more.