Psalmi 39

Studie

  

1 In finem. Psalmus ipsi David.

2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.

5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.

7 Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;

8 tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,

9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo ; Domine, tu scisti.

11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.

15 Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.

16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !

17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

18 Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.

Scroll to see more.