Psalmi 34

Studie

           |

1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.

2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.

4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et Confundantur cogitantes mihi mala.

5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.

6 Fiat via illorum tenebræ, et lubricum ; et angelus Domini persequens eos.

7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam.

8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.

9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16 Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.

17 Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.

18 Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.

21 Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.

22 Vidisti, Domine, ne sileas ; Domine, ne discedas a me.

23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.

24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.

25 Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.

26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.

27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.

  
Scroll to see more.