Psalmi 28

Studie

  

1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum.

2 Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.

3 Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit ; Dominus super aquas multas.

4 Vox Domini in virtute ; Vox Domini in magnificentia.

5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani ;

6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani : et dilectus quemadmodum filius unicornium.

7 Vox Domini intercidentis flammam ignis.

8 Vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades.

9 Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa ; et in templo ejus omnes dicent gloriam.

10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.

11 Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.

Scroll to see more.