Psalmi 22

Studie

              |

1 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :

2 in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me,

3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.

4 Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

5 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum ; et calix meus inebrians quam præclarus est !

6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.

Scroll to see more.