1
Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.
2
Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus , et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
3
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
4
Increpans mare , et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
5
Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.
6
Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis , et petræ dissolutæ sunt ab eo.
7
Bonus Dominus , et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
8
Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ .
9
Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,
10
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena .
11
Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
12
Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.
13
Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
14
Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile , et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
15
Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda , festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.