1
Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit , dicit Dominus exercituum .
2
Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum ? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum :
3
et sedebit conflans, et emundans argentum : et purgabit filios Levi , et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.
4
Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem , sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui.
5
Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris , et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum .
6
Ego enim Dominus , et non mutor : et vos filii Jacob, non estis consumpti.
7
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis : revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum . Et dixistis : In quo revertemur ?
8
Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis.
9
Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.
10
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea : et probate me super hoc, dicit Dominus : si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam :
11
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum .
12
Et beatos vos dicent omnes gentes : eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum .
13
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus .
14
Et dixistis : Quid locuti sumus contra te ? Dixistis : Vanus est qui servit Deo : et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ?
15
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes : siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.
16
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo : et attendit Dominus , et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
17
Et erunt mihi, ait Dominus exercituum , in die qua ego facio, in peculium : et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
18
Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.